Frasi Pagina 54 Numero 12


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Frasi
Pagina 54 Numero 12

1.Cum domum sero pervenissem, iam nullum amicorum inveni, quos expectaveram. (Cicerone)
2.Qui beneficium accepit, gratus debet esse ei, qui beneficium ei dedit; qui autem beneficium dat, ne illud (non lo) faciat, ut gratum sibi reddat animum eius, qui beneficium accepit. (Cicerone)
3.Athenas Cecrops condidit; Amphiction, qui post Cecropem regnavit, Minervae sacravit. (Isidoro di Siviglia)
4.Themistocles ad ephoros Lacedaemoniorum accessit, apud quos summum erat imperium. (Cornelio Nepote)
5.Post pugnam apud Cannas Hannibal tres modios aureorum anulorum Carthaginem misit, quos e manibus equitum Romanorum senatorum et militum detraxerat. (Eutropio)
6.Oppidum Himeram Carthaginienses quondam ceperant, quod fuerat in primis Siciliae clarum et ornatum. (Cicerone)
7.Diis proximus est ille, quem ratio, non ira movet. (Cicerone)
8.Galli supplicia eorum, quos in furto aut in latrocinio comprehendunt, grata diis immortalibus existimant. (Cesare)
9.In Aquitania, quae Pyraeneos montes et eam partem spectat Oceani, quae pertinet ad Hispanos, multae sunt urbes. (Ammiano Marcellino)
10.Ab Iove optimo maximo ceterisque dis deabusque immortalibus, quorum ope haec res publica gubernatur, pacem ac veniam peto. (Cicerone)
11.Quicquid amico meo commodaveris, erit id mihi gratum. (Cicerone)
12.Sunt qui, quod sentiunt, non audeant dicere. (Cicerone)
13.Verres Messanam urbem sibi delegerat, quam haberet adiutricem scelerum. (Cicerone)
14.Inventi sunt multi, qui non modo pecuniam, sed etiam vitam profundere pro patria parati essent. (Cicerone)
15.Mos est Athenis laudari in contione eos, qui sint in proeliis interfecti. (Cicerone)
16.Circiter hominum numero sedecim milia expedita Ariovistus misit, qui nostros perterrerent. (Cesare)
17.Nulla est celeritas, quae possit cum celeritate animi contendere. (Cicerone)
18.Titurius, qui nihil antea providisset, trepidabat et concursabat cohortesque disponebat. (Cesare)
19.Nemo Agrigenti fuit, qui illa nocte, eo nuntio excitatus, non surrexerit. (Cicerone)
20.Bellovaci equites mittunt, qui elicerent nostros in insidias. (Cesare)

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.
Modalità mobile