Frasi Pagina 40 Numero 14


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Frasi
Pagina 40 Numero 14

1.Attalo munera data sunt equi duo, bina equestria arma. (Livio)
2.Augustus legionariis aut cohortibus civium trecenos nummos viritim dedit. (Tacito)
3.Bina castra erant, una M. Livii, altera L. Porcii. (Livio)
4.Singula iugera vinearum sescenas urnas vini praebent. (Columella)
5.Capit ille ex suis praediis sescena sestertia, ego centena e meis. (Cicerone)
6.Singuli milites angusto cuniculo in urbem hostium intraverunt. (Livio)
7.Anno quingentesimo sexagesimotertio ab U. c. Tiberis duodecies planas Urbis regiones inundavit. (Livio)
8.Ut Romae consules, sic Carthagine quotannis bini reges creabantur. (Cicerone)
9.Augustus non amplius ter in cena bibebat. (Macrobio)
10.Tribuni militibus imperant ut bini in iumenta ascendant, equitibus ut singulos pedites secum in equos tollant. (Livio)
11.Antonius promisit se denarios quingenos singulis militibus daturum esse. (Cicerone)
12.Mithridates annum iam tertium et vicesimum regnat. (Cicerone)
13.Populus Romanus cum Carthaginiensibus ter pugnavit. (Floro)
14.Lustrum (censimento) post annum alterum et quadragesimum feci. (Augusto)
15.Nuntii venenrunt post diem quadragesimum et sextum quam a vobis discesserant. (Livio)
16.Titus excessit Idibus Septembribus, post biennium ac menses duos diesque viginti quam successerat patri, altero et quadragesimo aetatis anno. (Svetonio)
17.Athenienses propter Pisistrati tyrannidem, quae paucis ante annis fuerat, omnem civium suorum potentiam extimescebant. (Valerio Massimo)
18.Cato annis novem post Cethegum fuit consul. (Cornelio Nepote)
19.Nero natus est post octavum mensem, quam Tiberius excessit. (Svetonio)
20.Perpaucis ante diebus dederam Q. Mucio litteras ad te pluribus verbis scriptas. (Cicerone)

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.
Modalità mobile