Frasi Pagina 37 Numero 10


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Frasi
Pagina 37 Numero 10

1.De tertia vigilia Caesar cum legionibus tribus e castris profectus (partito) ad eam partem hostium pervenit, quae nondum flumen superaverat. (Cesare)
2.Tertium bellum contra Carthaginem fuit sexcentesimo et altero ab Urbe condita anno. (Eutropio)
3.Annos septuaginta vixit Ennius poeta, articulari morbo periit (morì) anno centesimo sexagesimo octavo a. Ch. n. (Gerolamo)
4.Hannibal tres exercitus maximos comparavit: unum in Africam misit, alterum cum Hasdrubale fratre in Hispania reliquit, tertium in Italiam secum duxit. (Eutropio)
5.Condita est urbs Carthago septuaginta duobus annis ante Romam. (Giustino)
6.Hora tertia magnis clamoribus turmae equitum in castra pervenere. (Livio)
7.Anno trecentesimo et altero ab urbe condita imperium consulare Romae cessavit. (Eutropio)
8.Romulus in Palatino monte, Olympiadis sextae anno tertio, post excidium Troiae anno trecentesimo nonagesimo quarto, urbem exiguam constituit. (Eutropio)
9.Caesar praefecit Lucium Roscium legioni tertiae decimae. (Cesare)
10.Terium deinde bellum contra Carthaginem suscipitur, sexcentesimo et altero anno ab Urbe condita, L. Manlio Censorino et M. Manilio consulibus. (Eutropio)
11.Pridie Idus, Fundis accepi tuas litteras, cum cenarem. (Cicerone)
12.Tabellarii venerunt ante diem quartum Kal. Oct. (Cicerone)
13.In Tusculanum (Nella villa di Tuscolo) nos venturos esse putamus aut Nonis aut postridie Nonas Octobres. (Cicerone)
14.Pater nobis decessit a. d. VIII Kal. December. (Cicerone)
15.Caligula consulatus quattuor gessit: primum ex Kalendis Iuliis per duos menses, secundum ex Kalendis Ianuariis per triginta dies, tertium usque ad Idus. (Svetonio)
16.Primum bellum Punicum ab anno ducentesimo quarto et sexagesimo a.Ch.n. fuit usque ad annum ducentesimum quadragesimum primum. (Isidoro di Siviglia)
17.Iam nona ferme diei hora erat, cum dux signum receptui dedit. (Livio)
18.Marcellus anno quingentesimo quadragesimo ab Urbe condita Syracusas expugnavit. (Cicerone)
19.Anno trecentesimo decimo quinto ab urbe condita Fidenates contra Romanos rebellaverunt. (Eutropio)
20.Nos a consulibus Capuam venire iussi sumus ad Nonas Februarias. (Cicerone)

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.
Modalità mobile