Frasi Pagina 216 Numero 10


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Frasi
Pagina 216 Numero 10

1.Ut iis bonis erigimur, quae expectamus, sic laetamur iis, quae recordamur. (Cicerone)
2.Potestne tibi ulla spes salutis commoda ostendi, cum recordaris in deos immortales quam impius, quam sceleratus, quam nefarius fueris? (Cicerone)
3.Magistratus a populo creati, qui capitalibus rebus praeessent, appellabantur quaestores parricidii; quorum etiam meminit lex duodecim tabularum. (Digesto)
4.Nostri, pridie superatis hostibus, cum subsequi legiones meminissent, fortissime contra pedites proeliantur. (Irzio)
5.Quod ad me attinet, et humanae infirmitatis memini et vim fortunae reputo, et omnia quaecumque agimus, subiecta esse mille casibus scio. (Livio)
6.Idem dux, cuius supra meminimus, omnibus copiis praeficitur. (Cesare)
7.Nunc venio ad transversum illum extremae epistulae tuae versiculum in quo me admones de sorore. (Cicerone)
8.Est mihi iucunda in malis et grata in dolore vestra erga me voluntas, sed eam, per deos immortales, deponite atque obliti salutis meae de vobis atque de vestris liberis cogitate! (Cicerone)
9.Oppidani, cum terror undique instaret, obsidibus datis in praesentia dediderunt sese; iidem, postquam exercitus recessit, obliti obsidum, relicta urbe in loca munita et montes se confugerunt. (Livio)
10.Quas res ante ora videmus aut audimus, obliviscimur plerumque; quae acciderunt in pueritia, meminimus optime saepe. (Cicerone)
11.Cum est somno sevocatus animus a societate et a contagione corporis, tum meminit praeteritorum, praesentia cernit, futura providet. (Cicerone)
12.Quia multa vana sub nomine celebri vulgabantur, tribunus plebis patres commonefecit de rebus sacris Augustum subtiliter sanxisse. (Tacito)

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.
Modalità mobile