Frasi Pagina 42 Numero 20


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Frasi
Pagina 42 Numero 20

1.Dux, superante hostium multitudine, veritus ne in frontem simul et latera suorum pugnaretur, diductis ordinibus, dimisso equo ante vexilla constitit. (Tacito)
2.Deianira, Oenei filia, Herculis uxor, cum vidit Iolen virginem captivam eximiae formae esse adductam, verita est ne eius amore Hercules incenderetur. (Igino)
3.Non vereor ne non scriptis meis te expleam. (Cicerone)
4.Quod oppidum Cenabum pons fluminis Ligeris contigebat, Caesar, veritus ne noctu ex oppido hostes profugerent, duas legiones in armis excubare iussit. (Cesare)
5.Vereor ne putidum sit scribere ad te de occupationibus meis, sed tamen ita distinebar ut vix huic epistulae tempus habuerim. (Cicerone)
6.Malueram [«Avrei preferito»] quod erat susceptum ab illis silentio transiri sed vereor ne non liceat. (Cicerone)
7.Hostes, exaudito clamore, veriti ne noctu impediti sub onere confligere cogerentur aut ne ab equitatu Caesaris in angustiis tenerentur, iter supprimunt copiasque in castris continent. (Cesare)
8.Timor patres incessit ne civitatem sine imperio, exercitum sine duce, multarum civitatum inritatis animis, vis externa adoriretur. (Livio)
9.Sinistro cornu milites, cum ex vallo Pompeium adesse et suos fugere cernerent, veriti ne angustiis intercluderentur, cum extra et intus hostem haberent, eodem quo venerant receptu sibi consulebant. (Cesare)
10.Magnus multitudini timor est iniectus, ne repentina vis in civitate exsisteret, quae libertatem opprimeret populi. (Cornelio Nepote)
11.Ipse Caesar contra Pompeium constitit. Simul iis rebus animadversis, quas demonstravimus, timens ne a multitudine equitum dextrum cornu circumveniretur, celeriter ex tertia acie singulas cohortes detraxit atque ex his quartam instituit equitatuique opposuit. (Cesare)
12.Reliquis deinceps diebus Caesar silvas caedere instituit, et cum timeret ne hostes in inermes imprudentesque milites impetum facerent, omenm eam materiam quae erat caesa pro vallo exstruebat. (Cesare)
13.Ubi de Caesaris adventu Helvetii certiores facti sunt, veriti ne in iram eius incurrerent, legatos ad eum mittunt, qui dicerent sibi esse in animo sine ullo maleficio iter per provinciam facere, propterea quod aliud iter haberent nullum. (Cesare)
14.Namque illa tum etiam licentia, non parere se ducibus, sed imperare postulabat, ut nunc veterani faciunt nostri. Itaque periculum est, ne faciant, quod illi fecerunt, sua intemperantia nimiaque licentia ut omnia perdant. (Cornelio Nepote)

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

Modalità mobile