Brano visualizzato 14247 volte
4.3.init. Magna cura praecipuoque studio referendum est quantopere libidinis et avaritiae furori similis impetus ab inlustrium virorum pectoribus consilio ac ratione summoti sint, quia ii demum penates, ea civitas, id regnum aeterno in gradu facile steterit, ubi minimum virium veneris pecuniaeque cupido sibi vindicaverit: nam quo istae generis humani certissimae pestes penetrarunt, iniuria dominatur, infamia flagrat, vis habitat, bella gignuntur. faventibus igitur linguis contrarios his tam diris vitiis mores commemoremus.
4.3.1 Quartum et vicesimum annum agens Scipio, cum in Hispania Karthagine oppressa maioris Karthaginis capiendae sumpsisset auspicia multosque obsides, quos in ea urbe Poeni clausos habuerant, in suam potestatem redegisset, eximiae inter eos formae virginem aetatis adultae et iuvenis et caelebs et victor, postquam comperit inlustri loco inter Celtiberos natam nobilissimoque gentis eius Indibili desponsam, arcessitis parentibus et sponso inviolatam tradidit. aurum quoque, quod pro redemptione puellae allatum erat, summae dotis adiecit. qua continentia ac munificentia Indibilis obligatus Celtiberorum animos Romanis adplicando meritis eius debitam gratiam retulit.
4.3.2 Verum ut huius viri abstinentiae testis Hispania, ita M. Catonis Epiros, Achaia, Cyclades insulae, maritima pars Asiae, provincia Cypros. unde cum pecuniae deportandae ministerium sustineret, tam aversum animum ab omni venere quam a lucro habuit in maxima utriusque intemperantiae materia versatus: nam et regiae divitiae potestate ipsius continebatur et fertilissimae deliciarum tot Graeciae urbes necessaria totius navigationis deverticula erant. atque id Munatius Rufus Cypriacae expeditionis fidus comes scriptis suis significat. cuius testimonium non amplector: propio enim argumento laus ista nititur, quoniam ex eodem naturae utero et continentia nata est et Cato.
4.3.3 Drusum etiam Germanicum, eximiam Claudiae familiae gloriam patriaeque rarum ornamentum, et quod super omnia est, operum suorum pro habitu aetatis magnitudine vitrico pariter ac fratri Augustis duobus rei publicae divinis oculis mirifice respondentem, constitit usum veneris intra coniugis caritatem clausum tenuisse. Antonia quoque, femina laudibus virilem familiae suae claritatem supergressa, amorem mariti egregia fide pensavit, quae post eius excessum forma et aetate florens conuictum socrus pro coniugio habuit, in eodemque toro alterius adulescentiae vigor extinctus est, alterius viduitatis experientia consenuit. hoc cubiculum talibus experimentis summam inponat.
4.3.4 Deinceps et his vacemus, quorum animus aliquo in momento ~ ponendi pecuniam numquam vacuit. Cn. Marcius patriciae gentis adulescens, Anci regis clara progenies, cui Corioli Volscorum oppidum capti cognomen adiecerunt, cum editis conspicuae fortitudinis operibus a Postumo Cominio consule accurata oratione apud milites laudatus omnibus donis militaribus et agri centum iugeribus et X captivorum electione et totidem ornatis equis, centenario boum grege argentoque, quantum sustinere valuisset, donaretur, nihil ex his praeter unius hospitis captivi salutem equumque, quo in acie uteretur, accipere voluit. qua tam circumspecta animi moderatione nescias utrum maiore cum laude praemia elegerit an reiecerit.
4.3.5 M'. autem Curius, exactissima norma Romanae frugalitatis idemque fortitudinis perfectissimum specimen, Samnitium legatis agresti se in scamno adsidentem foco eque ligneo catillo cenantem++quales epulas apparatus indicio est++spectandum praebuit: ille enim Samnitium divitias contempsit, Samnites eius paupertatem mirati sunt: nam cum ad eum magnum pondus auri publice missum attulissent, benignis verbis invitatus ut eo uti vellet, vultum risu soluit et protinus 'superuacuae' inquit, 'ne dicam ineptae legationis ministri, narrate Samnitibus M'. Curium malle locupletibus imperare quam ipsum fieri locupletem, atque istud ut pretiosum, ita malo hominum excogitatum munus refertote et mementote me nec acie vinci nec pecunia corrumpi posse'. Idem, cum Italia Pyrrum regem exegisset, nihil omnino ex praeda regia, qua exercitum urbemque ditaverat, adtigit. decretis etiam a senatu septenis iugeribus agri populo, sibi autem quinquaginta, popularis adsignationis modum non excessit parum idoneum rei publicae civem existimans qui eo, quod reliquis tribueretur, contentus non esset.
4.3.6 Idem sensit Fabricius Luscinus honoribus et auctoritate omni civitate temporibus suis maior, censu par unicuique pauperrimo, qui a Samnitibus, quos universos in clientela habebat, X aeris et V pondo argenti et decem servos sibi missos in Samnium remisit, continentiae suae beneficio sine pecunia praedives, sine usu familiae abunde comitatus, quia locupletem illum faciebat non multa possidere, sed modica desiderare. ergo domus eius quemadmodum aere et argento et mancipiis Samnitium vacua, ita gloria ex iis parta referta fuit. Consentanea repudiatis donis Fabricii vota extiterunt: legatus enim ad Pyrrum profectus, cum apud eum Cineam Thessalum narrantem audisset quendam Athenis esse clarum sapientia suadentem ne quid aliud homines quam voluptatis causa facere vellent, pro monstro eam vocem accepit continuoque Pyrro et Samnitibus istam sapientiam deprecatus est. licet Athenae doctrina sua glorientur, vir tamen prudens Fabricii detestationem quam Epicuri maluerit praecepta. quod eventus quoque indicavit: nam quae urbs voluptati plurimum tribuit, imperium maximum amisit, quae labore delectata est, occupavit, et illa libertatem tueri non valuit, haec etiam donare potuit.
4.3.7 Curi et Fabrici Q. Tuberonem cognomine Catum discipulum fuisse merito quis existimaverit. cui consulatum gerenti cum Aetolorum gens omnis usus vasa argentea magno pondere et exquisita arte fabricata per legatos misisset, qui superiore tempore gratulandi causa ad eum profecti retulerant fictilia se in eius mensa vidisse, monitos ne continentiae quasi paupertati succurrendum putarent cum suis sarcinis abire iussit. quam bene Aetolicis domestica praetulerat, si frugalitatis eius exemplum posterior aetas sequi voluisset! nunc quo ventum est? a servis impetrari vix potest ne eam supellectilem fastidiant, qua tunc consul uti non erubuit.
4.3.8 At Perse rege devicto Paulus, cum Macedonicis opibus veterem atque hereditariam urbis nostrae paupertatem eo usque satiasset, ut illo tempore primum populus Romanus tributi praestandi onere se liberaret, penates suos nulla ex parte locupletiores fecit, praeclare secum actum existimans, quod ex illa victoria alii pecuniam, ipse gloriam occupasset.
4.3.9 Atque huic animi eius iudicio Q. Fabius Gurges, N. Fabius Pictor, Q. Ogulnius subscripserunt. qui legati ad Ptolomaeum regem missi munera, quae ab eo privatim acceperant, in aerarium, et quidem prius quam ad senatum legationem referrent, detulerunt, scilicet de publico ministerio nihil cuiquam praeter laudem bene administrati officii accedere debere iudicantes. iam illud humanitatis senatus et attentae maiorum disciplinae indicium est: data sunt enim legatis quae in aerarium reposuerant non solum patrum conscriptorum decreto, sed etiam populi permissu ~ rum at quem legata quaestores prompta uni cuique distribuerunt. ita in isdem Ptolomaei liberalitas, legatorum abstinentia, senatus ac populi aequitas debitam probabilis facti portionem obtinuit.
4.3.10 Fabiorum et Ogulni continentiae Calpurnium Pisonem in consimili genere laudis aemulum fuisse res ipsa documento est. consul gravi fugitivorum bello a se liberata Sicilia eos, quorum praecipua opera usus fuerat, imperatorio more donis prosequebatur. inter quos filium suum aliquot locis proeliatum fortissime titulo trium librarum aureae coronae decoravit praefatus non oportere a magistratu e publica pecunia erogari quod in ipsius domum rediturum esset tantumque ponderis se testamento adulescenti legaturum promisit, ut honorem publice a duce, pretium privatim a patre reciperet.
4.3.11 Age, si quis hoc saeculo vir inluster pellibus haedinis pro stragulis utatur tribusque servis comitatus Hispaniam regat et quingentorum assium sumptu transmarinam provinciam petat, eodem cibo eodemque vino quo nautae contentus sit, nonne miserabilis existimetur? atqui ista patientissime superior Cato toleravit, quia illum grata frugalitatis consuetudo in hoc genere vitae cum summa dulcedine continebat.
4.3.12 Multum a prisca continentia spatio annorum posterior Cato discedit, utpote in civitate iam divite et lautitia gaudente natus. is tamen, cum bellis civilibus interesset, filium secum trahens xii servos habuit, numero plures quam superior, temporum diversis moribus pauciores.
4.3.13 Exultat animus maximorum virorum memoriam percurrens. Scipio Aemilianus post duos inclytos consulatus totidemque suae praecipuae gloriae triumphos septem servis sequentibus officio legationis functus est. et, puto, Karthaginis ac Numantiae spoliis conparare plures potuerat, nisi operum suorum ad se laudem, manubias ad patriam redundare maluisset. itaque, cum per socios et exteras gentes iter faceret, non mancipia eius, sed victoriae numerabantur, nec quantum auri et argenti, sed quantum amplitudinis pondus secum ferret aestimabatur.
4.3.14 Continentia vero etiam in universae plebis animis saepe numero cognita est, sed abunde erit ex his duo exempla longe inter se distantium saeculorum retulisse. Pyrrus impetus sui terrore soluto ac iam Epiroticis armis languentibus benivolentiam populi Romani mercari, quia virtutem debilitare nequiverat, cupiens paene totum regiarum opum apparatum in urbem nostram transtulerat. ceterum cum et magni pretii et varii generis a legatis eius tam virorum quam feminarum apta usui munera circa domos ferrentur, nulla cuiusquam dono ianua patuit, Tarentinaeque petulantiae animosus magis quam efficax defensor haud scio maiore cum gloria huius urbis moribus an armis repulsus sit.
In illa quoque procella, quam C. Marius et L. Cinna rei publicae inflixerant, abstinentia populi Romani mirifica conspecta est: nam cum a se proscriptorum penates vulgi manibus diripiendos obiecissent, inveniri nemo potuit, qui civili luctu praedam peteret: unus enim quisque se ab his perinde ac si a sacris aedibus abstinuit. quae quidem tam misericors continentia plebis tacitum crudelium victorum conuicium fuit.
4.3.ext.1 Ac ne eiusdem laudis commemorationem externis invideamus, Pericles Atheniensium princeps, cum tragoediarum scriptorem Sophoclea in praetura collegam haberet, atque is publico officio una districtus pueri ingenui praetereuntis formam inpensioribus verbis laudasset, intemperantiam eius increpans dixit praetoris non solum manus a pecuniae lucro, sed etiam oculos a libidinoso aspectu continentes esse debere.
4.3.ext.2 Sophocles autem aetate iam senior, cum ab eo quidam quaereret an etiam nunc rebus veneriis uteretur, 'di meliora!' inquit: 'libenter enim istinc tamquam ex aliqua furiosa profugi dominatione'.
4.3.ext.3 Aeque abstinentis senectae Xenocratem fuisse accepimus. cuius opinionis non parua fides erit narratio, quae sequitur. in peruigilio Phryne nobile Athenis scortum iuxta eum vino gravem accubuit pignore cum quibusdam iuvenibus posito, an temperantiam eius corrumpere posset. quam nec tactu nec sermone aspernatus, quoad voluerat in sinu suo moratam, propositi inritam dimisit. factum sapientia inbuti animi abstinens, sed meretriculae quoque dictum perquam facetum: deridentibus enim se adulescentibus, quod tam formosa tamque elegans poti senis animum inlecebris pellicere non potuisset, pactumque victoriae pretium flagitantibus de homine se cum iis, non de statua pignus posuisse respondit. potestne haec Xenocratis continentia a quoquam magis vere magisque proprie demonstrari quam ab ipsa meretricula expressa est? Phryne pulchritudine sua nulla parte constantissimam eius abstinentiam labefecit: quid? rex Alexander divitiis quatere potuit? ab illo quoque statuam et quidem aeque frustra temptatam putes. legatos ad eum cum aliquot talentis miserat. quos in academiam perductos solito sibi, id est modico apparatu et admodum paruulis copiis excepit. postero die interrogantibus cuinam adnumerari pecuniam vellet, 'quid? vos' inquit 'hesterna cena non intellexistis ea me non indigere?' ita rex philosophi amicitiam emere voluit, philosophus regi suam vendere noluit.
4.3.ext.4 Alexander vero cognomen invicti adsecutus continentiam Diogenis cynici vincere non potuit. ad quem cum in sole sedentem accessisset hortareturque ut, si qua praestari sibi vellet, indicaret, quemadmodum erat in crepidine conlocatus, sordidae appellationis, sed robustae vir praestantiae, 'mox' inquit 'de ceteris, interim velim a sole mihi non obstes'. quibus verbis illa nimirum inhaesit sententia: Alexander Diogenen gradu suo divitiis pellere temptat, celerius Dareum armis. Idem Syracusis, cum holera ei lavanti Aristippus dixisset, si 'Dionysium adulari velles, ista non esses', 'immo', inquit 'si tu ista esse velles, non adularere Dionysium'.
Oggi hai visualizzato 6.0 brani. Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 9 brani