banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Valerio Flacco - Argonautica - Liber V - 0

Brano visualizzato 2810 volte
Altera lux haud laeta viris emersit Olympo:
Argolicus morbis fatisque rapacibus Idmon
labitur extremi sibi tum non inscius aevi.
at memor Aesonides nimium iam vera locuti
Phineos hinc alios rapto pavet Idmone luctus. 5
tum comiti pia iusta tulit caelataque multa
arte Dolionii donat velamina regis,
hospes humum sedemque Lycus. flens arma revellit
Idmonis e celsa Mopsus rate. robora caedunt
pars silvis portantque arae, pars auguris alba 10
fronde <caput> vittisque ligant positumque feretro
congemuere; dies simul et suus admonet omnes.
Ecce inter lacrimas interque extrema virorum
munera, quem cursus penes imperiumque carinae,
Tiphyn agit violenta lues cunctique pavore 15
attoniti fundunt maestas ad sidera voces:
'arquipotens adverte, precor, nunc denique Apollo!
hoc, pater, hoc nobis refove caput, ulla laboris
si nostri te cura movet, qui cardine summo
vertitur atque omnis manibus nunc pendet ab unis!' 20
dicta dabant ventis nec debita fata movebant.
qualem praecipiti gravidum iam sorte parentem
natorum flet parva manus trepidique precantur
duret ut invalidis et adhuc genitoris egenis,
haud aliter socii supremo in tempore Tiphyn 25
ante alios superesse volunt. mors frigida contra
urget et ille recens oculis intervolat Idmon.
exanimum frustra Minyae clamore morantur
avellique negant: vix membra rigentia tandem
imposuere rogo lacrimasque et munera flammis 30
vana ferunt, crescit donis feralis acervus.
ut vero amplexus fessi rupere supremos
et rapidae sonuere faces, tunc ipsa cremari
visa ratis medioque viros deponere ponto.
non tulit Aesonius geminis flagrantia cernens 35
corpora cara rogis, sed pectore ductor ab imo
talia voce gemit: 'quid tantum infensa repente
numina? quas nostri poenas meruere labores?
bina (nefas) toto pariter mihi funera surgunt
litore. magna adeo comitum numerosaque pubes? 40
aut socios rapit atra dies aut ipse relinquo
sontibus impulsus Furiis. ubi Tiphys? ubi Idmon
fata canens? ubi monstriferae par ille novercae?
te sine, Thespiade, nos ulla movebimus ultra
aequora? nec summa speculantem puppe videbo 45
Pleiadumque globos et agentes noctibus Arctos?
cui Minyas caramque ratem, cui sidera tradis?
carpere securas quis iam iubet Aesona noctes?
hoc labor, hoc dulci totiens fraudata sopore
lumina et admotis nimium mens anxia Colchis 50
profuit? heu quantum Phasis, quantum Aea recessit!
nunc quoque, si tenui superant in imagine curae,
adsis umbra, precor, venturi praescia caeli
rectoremque tuae moneas ratis.' haec ubi fatus,
sola virum flammis vidit labentibus ossa. 55
'quod tamen externis unum solamen in oris
restat,' ait 'caras humus haec non dividat umbras
ossaque nec tumulo nec separe contegat urna,
sed simul, ut iunctis venistis in aequora fatis.'
haud mora, reliquias socii defletaque miscent 60
nomina. tum vivo frondens e caespite tellus
aggeritur cinerem Lyco commendat Iason.
Maesti omnes dubiique, ratem fidissima cuius
dextra regat. simul Ancaeus sollersque petebat
Nauplius. Erginum fato vocat ipsa monenti 65
quercus et ad tonsas victi rediere magistri.
ac velut i<lle>, gregis cessit cui regia, taurus
fertur ovans, hunc omnis honos, hunc omnis in unum
transit amor. primo laetus sic tempore rector
ingreditur cursus. etenim dat candida certam 70
nox Helicen. iam prora fretum commoverat et iam
puppe sedes < . . > dimiserat ancora terras.
Inde premente noto tristes Acherusidos oras
praeterit et festa vulgatum nocte Lyaei
Callichoron. nec vana fides: his Bacchus in undis 75
abluit eoo rorantes sanguine thyrsos.
illum post acies rubrique novissima claustra
aequoris hic resides thiasos, hic aera moventem
udaque pampinea nectentem cornua vitta
nunc etiam meministis, aquae, Boeotia qualem 80
Thyias et infelix cuperet vidisse Cithaeron.
Fama per extremos quin iam volat improba manes
interea et magnis natorum laudibus implet,
addita <ia>mque fretis repetens freta iamque patentes
Cyaneas. ardent avidos attollere vultus 85
quos pietas vel tangit adhuc quos aemula virtus.
fata immota manent; unum, qui litore in illo
conditus, ad carae mittunt spectacula turbae.
it Sthenelus. qualem Mavortia vidit Amazon
cumque suis comitem Alcides ut condidit armis, 90
talis ab aequorei consurgens aggere busti
emicuit. fulsere undae, sol magnus ut orbem
tolleret aut nubem quater<et> polus. atque ea vixdum
visa viris atra nox protinus abstulit umbra.
ille dolens altum repetit chaos. omina Mopsus 95
dum stupet, in prima tumulum procul aspicit acta
obnubensque caput cineri dat vina vocato.
carmina quin etiam visos placantia manes
Odrysius dux rite movet mixtoque sonantem
percutit ore lyram nomenque relinquit harenis.100
Altius hinc ventos recipit ratis ac fugit omne
Crobiali latus et fatis tibi, Tiphy, negatum
Parthenium, ante alios Triviae qui creditur amnis
fidus et Inopi materna gratior unda.
mox etiam Cromnae iuga pallentem<que> Cytoron 105
te cita penitus condunt, Erythia, carina.
iamque reducebat noctem polus: alta Carambis
raditur et magnae pelago tremit umbra Sinopes.
Assyrios complexa sinus stat opima Sinope,
nympha prius blandosque Iovis quae luserat ignes 110
caelicolis immota procis: deceptus amatae
fraude deae nec solus Halys nec solus Apollo.
Addidit hic casu comites fortuna benigno
Autolycum Phlogiumque et Deileonta, secutos
Herculis arma viros. vagus hos ibi fixerat error. 115
ut Graiam videre manum puppemque Pelasgam
prima ruunt celeres ad litora seque precantur
accipiant socios. nova dux accedere gaudet
nomina desertos et iam sibi currere remos.
transit Halys longisque fluens anfractibus Iris 120
saevaque Thermodon medio sale murmura volvens,
Gradivo sacer et spoliis ditissimus amnis,
donat equos, donat votas cui virgo secures
cum redit ingenti per Caspia claustra triumpho
Massageten Medumque trahens. est vera propago 125
sanguinis, est ollis genitor deus. hinc magis alta
Haemonidae petere et monitus non temnere Phinei.
ipse autem comitum conversus ad ora novorum
'vos mihi nunc pugnas' ait 'et victricia' ductor
'Herculis arma mei vestrasque in litore Martis 130
interea memorate manus.' sic fatus et aegro
corde silens audit currus bellique labores
virginei, exciderit frenis quae prima remissis,
semianimem patrius quam sanguine vexerit amnis,
quae pelta latus atque umeros nudata pharetris 135
fugerit, Herculeae mox vulnere prensa sagittae,
utque securigeras stimulaverit Ira catervas
fleturusque pater, quantus duce terror in ipsa,
qui furor in signis, quo balteus arserit auro.
Nocte sub extrema clausis telluris ab antris 140
pervigil auditur Chalybum labor: arma fatigant
ruricolae, Gradive, tui; sonat illa creatrix
prima manus belli, terras crudelis in omnes.
nam prius ignoti quam dura cubilia ferri
eruerent ensesque darent, Odia aegra sine armis 145
errabant Iraeque inopes et segnis Erinys.
inde Genetaei rupem Iovis, hinc Tibarenum
dant virides post terga lacus, ubi deside mitra
feta ligat partuque virum fovet ipsa soluto.
vos quoque non notae mirati vela carinae, 150
Mossynoeci, et vos stabulis, Macrones, ab altis
Byzeresque vagi Philyraeque a nomine dicta
litora, quae cornu pepulit Saturnus equino.
Ultimus inde sinus saevumque cubile Promethei
cernitur, in gelidas consurgens Caucasus Arctos. 155
ille etiam Alciden Titania fata morantem
attulerat tum forte dies iamque aspera nisu
undique convellens veteris cum strage pruinae
vincula prensa manu saxis abduxerat imis
arduus et laevo gravior pede. consonat ingens 160
Caucasus et summo pariter cum monte secutae
incubuere trabes abductaque flumina ponto.
fit fragor, aetherias ceu Iuppiter arduus arces
impulerit imas manus aut Neptunia terras.
horruit immensum Ponti latus, horruit omnis 165
Armeniae praetentus Hiber penitusque recusso
aequore Cyaneas Minyae timuere relictas.
tum gemitu propiore chalybs densusque revulsis
rupibus audiri montis labor et grave Titan
vociferans, fixos scopulis dum vellitur artus. 170
contra autem ignari (quis enim nunc credat in illis
montibus Alciden dimissave vota retemptet?)
pergere iter socii. tantum mirantur ab alto
litora discussa sterni nive ruptaque saxa
et simul ingentem moribundae desuper umbram 175
alitis atque atris rorantes imbribus auras.
Sol propius flammabat aquas extremaque fessis
coeperat optatos iam lux ostendere Colchos,
magnus ubi adversum spumanti Phasis in aequor
ore ruit. cuncti pariter loca debita noscunt 180
signaque commemorant emensasque ordine gentes
dantque ratem fluvio. simul aethere plena corusco
Pallas et alipedum Iuno iuga sistit equorum.
Ac dum prima gravi ductor subit ostia pulsu
populeos flexus tumulumque virentia supra 185
flumina cognati medio videt aggere Phrixi,
quem comes infelix Pario de marmore iuxta
stat soror, hinc saevae formidine maesta novercae,
inde maris, pecudique timens imponere palmas.
sistere tum socios iubet atque hinc prima ligari 190
vincula, ceu Pagasas patriumque intraverit amnem.
ipse gravi patera sacri libamina Bacchi
rite ferens umbram vocat et sic fatur ad aras:
'per genus atque pares tecum mihi, Phrixe, labores,
tu precor orsa regas meque his tuteris in oris 195
tot freta, tot ~durae properanti~ sidera passum.
Phrixe, fave et patrias < . . . > reminiscere terras.
tu quoque nunc, tumulo nequiquam condita inani,
adnue, diva maris, numeroque accede tuorum.
quando egomet rursus per te vehar? aurea quando 200
Seston et infaustos agnoscent vellera fluctus?
vos etiam, silvae, vos, Colchidos hospitis orae,
pandite dives ubi pellis micet arbore sacra.
tunc tibi, fecundi proles Iovis, orte nivali
Arcados axe deae, fluvio modo, Phasi, quieto 205
Palladiam patiare ratem. nec dona nec arae
defuerint tellure mea: veneranda fluentis
effigies te, Phasi, manet, quam magnus Enipeus
et pater aurato quantus iacet Inachus antro.'
dixerat atque illi dextra sine versa magistri 210
protinus in proram rediit ratis omine certo
fluminis os pontumque tuens. 'promittis ut ecce
utque vocas, revehemur!' ait. sic deinde precatus
arma iubet celsa socios depromere puppe.
dona dehinc Bacchi casusque ut firmet in omnes 215
rapta Ceres viridesque premunt longo ordine ripas.
Incipe nunc cantus alios, dea, visaque vobis
Thessalici da bella ducis. non mens mihi, non haec
ora satis. ventum ad furias infandaque natae
foedera et horrenda trepidam sub virgine puppem; 220
impia monstriferis surgunt iam proelia campis.
ante dolos, ante infidi tamen exsequar astus
Soligenae falli meriti meritique relinqui,
inde canens: Scythica senior iam Solis in urbe
fata laborati Phrixus compleverat aevi. 225
illius extremo sub funere mira repente
flamma poli magnoque aries apparuit astro
aequora cuncta movens. at vellera Martis in umbra
ipse sui Phrixus monumentum insigne pericli
liquerat ardenti quercum complexa metallo. 230
quondam etiam tacitae visus per tempora noctis
effigie vasta socerumque exterruit ingens
prodita vox: '<o> qui patria tellure fugatum
quaerentemque domos his me considere passus
sedibus, oblata generum mox prole petisti, 235
tunc tibi regnorum labes luctusque supersunt
rapta soporato fuerint cum vellera luco.
praeterea infernae quae nunc sacrata Dianae
fert castos Medea choros, quemcumque procorum
pacta petat, maneat regnis ne virgo paternis.' 240
dixit et admota pariter fatalia visus
tradere terga manu, tum falso fusus ab auro
currere per summi fulgor laquearia tecti.
membra toris rapit ille tremens patriumque precatur
numen et eoo surgentes litore currus: 245
'haec tibi fatorum, genitor, tutela meorum,
omnituens, tua nunc terris, tua lumina toto
sparge mari. seu nostra dolos molitur opertos
sive externa manus, primus mihi nuntius esto.
tu quoque, sacrata rutilant cui vellera quercu, 250
excubias, Gradive, tene. praesentia luco
arma tubaeque sonent, vox et tua noctibus exstet.'
vix ea, Caucaseis cum lapsus montibus anguis
haud sine mente dei spiris nemus omne refusis
implicuit Graiumque procul respexit ad orbem. 255
ergo omnes prohibere minas praedictaque Phrixi
invigilat, plena necdum Medea iuventa
adnuitur thalamis Albani virgo tyranni.
Interea auguriis monstrisque minacibus urbem
territat ante monens semper deus et data seri 260
signa mali, reddi iubet exitiale sacerdos
vellus et Haemoniis infaustum mittere terris.
contra Sole satus Phrixi praecepta volutans
aegro corde negat nec vulgi cura tyranno
dum sua sit modo tuta salus. tunc ordine regi 265
proximus et frater materno sanguine Perses
increpitare virum, sequitur duce turba reperto.
ille furens ira solio se proripit alto
praecipitatque patres ipsumque ut talibus ausis
spem sibi iam rerum vulgi levitate serentem 270
ense petit. rapit inde fugam crudelia Perses
signa gerens omnemque quatit rumoribus Arcton.
iamque aderat magnis regum cum milibus urbi
primaque in adversos frustratus proelia muros
constiterat. datus et sociis utrimque cremandis 275
ille dies alterque dies, cum Marte remisso
debitus Aeaeis dux Thessalus adpulit oris.
Nox hominum genus et duros mi<se>rata labores
rettulerat fessis optata silentia terris.
at Iuno et summi virgo Iovis intima secum 280
consilia et varias sociabant pectore curas.
virgo prior 'magna pariter quos mole petamus?
cernis,' ait 'Colchos habeant quae proelia quique
nunc status. hinc Perses, illinc non viribus aequis
apparat Aeetes aciem. quibus addimur armis?' 285
cui Iuno: 'dimitte metus, ne proelia forte
hinc tibi grata negem. < . . . > manet aegida sudor
et nostros iam sudor equos. stat pectore fixum
Aeetae sociare manus. scio perfida regis
corda quidem, nullos Minyis exsolvet honores. 290
verum alios tunc ipsa dolos, alia orsa movebo.'--
'sint precor haec; tua namque mihi comitanda potestas,'
Pallas ait 'liceat Grais ut reddere terris
Aesonium caput et puppem, quam struximus ipsae,
iactatam tandem nostro componere caelo.' 295
talia tunc hominum superi pro laude movebant.
Tristior at numquam tantove paventibus ulla
nox Minyis egesta metu. nil quippe reperto
Phaside, nil domitis actum Symplegados undis
cunctaque adhuc, magni veniant dum regis ad urbem, 300
ambigua et dubia rerum pendentia summa.
praecipue Aesoniden varios incerta per aestus
mens rapit undantem curis ac multa novantem.
qualiter ex alta cum Iuppiter arce coruscat
Pliadas ille movens mixtumque sonoribus imbrem 305
horriferamve nivem, canis ubi tollitur omnis
campus aquis, aut sanguinei magna ostia belli
aut alios duris fatorum gentibus ortus,
sic tum diversis hinc atque hinc motibus anceps
pectora dux crebro gemitu quatit, optat et almum 310
iam iubar et certi tandem discriminis horas.
tunc defixa solo coetuque intenta silenti
versus ad ora virum 'quod primum ingentibus ausis
optavistis' ait 'veterumque quod horruit aetas,
adsumus en tantumque fretis enavimus orbem. 315
nec pelagi nos mille viae nec fama fefellit
Soligenam Aeeten media regnare sub Arcto.
ergo ubi lux altum sparget mare, tecta petenda
urbis et ignoti mens experienda tyranni.
adnuet ipse, reor, neque <in>exorabile certe 320
quod petimus. sin vero preces et dicta superbus
respuerit, iam nunc animos firmate repulsae
quaque via patriis referamus vellera terris,
stet potius: rebus semper pudor absit in artis.'
dixerat et Scythicam qui se comitentur ad urbem 325
sorte petit numeroque novem ducuntur ab omni.
inde viam, qua Circaei plaga proxima campi,
corripiunt regemque petunt iam luce reducta.
Forte deum variis per noctem territa monstris
senserat ut pulsas tandem Medea tenebras 330
rapta toris primi iubar ad placabile Phoebi
ibat et horrendas lustrantia flumina noctes.
namque soporatos tacitis in sedibus artus
dum premit alta quies nullaeque in virgine curae,
visa pavens castis Hecates excedere lucis, 335
dumque pii petit ora patris, stetit arduus inter
pontus et ingenti circum stupefacta profundo
fratre tamen conante sequi. mox stare paventes
viderat intenta pueros nece seque trementem
spargere caede manus et lumina rumpere fletu. 340
his turbata minis fluvios ripamque petebat
Phasidis aequali Scythidum comitante caterva.
florea per verni qualis iuga duxit Hymetti
aut Sicula sub rupe choros hinc gressibus haerens
Pallados, hinc carae Proserpina iuncta Dianae, 345
altior ac nulla comitum certante, priusquam
palluit et viso pulsus decor omnis Averno;
talis et in vittis geminae cum lumine taedae
Colchis erat nondum miseros exosa parentes.
ut procul extremi gelidis a fluminis undis 350
prima viros tacito vidit procedere passu,
substitit ac maesto nutricem adfata timore est:
'quae manus haec, certo ceu me petat agmine, mater,
advenit haud armis, haud umquam cognita cultu?
quaere fugam, precor, et tutos circumspice saltus.' 355
audit virginei custos grandaeva pudoris
Henioche, cultus primi cui creditus aevi,
tum trepidam dictis firmans hortatur alumnam.
'non tibi ab hoste minae nec vis' ait 'ulla propinquat
nec [te] metus: externo iam flammea murice cerno 360
tegmina, iam vittas frondemque imbellis olivae.
Graius adest, Graio sic cuncta simillima Phrixo.'
Sic ait. at Iuno, pulchrum longissima quando
robur cura ducis magnique edere labores,
mole nova et roseae perfudit luce iuventae. 365
iam Talaum iamque Ampyciden astroque comantes
Tyndaridas ipse egregio supereminet ore.
non secus autumno quam cum magis asperat ignes
Sirius et saevo cum nox accenditur auro
luciferas crinita faces, hebet Arcas et ingens 370
Iuppiter. ast illum tanto non gliscere caelo
vellet ager, vellent calidis iam fontibus amnes.
regina, attonito quamquam pav<or> ore silentem
exanimet, mirata tamen paulumque reductis
passibus in solo stupuit duce. nec minus inter 375
ille tot ignoti socias gregis haeret in una
defixus sentitque ducem dominamque catervae.
'si dea, si magni decus huc ades' inquit 'Olympi,
has ego credo faces, haec virginis ora Dianae,
teque renodatam pharetris ac pace fruentem 380
ad sua Caucaseae producunt flumina nymphae.
si domus in terris atque hinc tibi gentis origo,
felix prole parens olimque beatior ille,
qui tulerit longis et te sibi iunxerit annis.
sed fer opem, regina, viris! nos hospita pubes 385
advehimur, Graium proceres [ta] tua tecta petentes.
duc, precor, ad vestri quicumque est ora tyranni
ac tu prima doce fandi tempusque modumque.
nam mihi sollicito deus ignaroque locorum
te dedit, in te animos atque omnia nostra repono.'390
Dixit et opperiens trepidam stetit. illa parumper
virgineo cunctata metu sic orsa vicissim:
'quem petis Aeeten genitor meus ipsaque iuxta
moenia, si vivos possis discernere calles.
hac adeo duce ferte gradus! ingentia namque 395
castra alios aditus atque impius obsidet hostis.'
dixerat haec patrium<que> viam detorquet ad amnem
sacraque terrificae supplex movet inrita Nocti.
Ille autem inceptum famula duce protinus urget
aere saeptus iter, patitur nec regia cerni 400
Iuno virum, prior Aeetae ne nuntius adsit.
iamque inerat populo mediaeque incognitus urbi
cum comes orsa loqui: 'Phoebi genitoris ad aras
ventum.' ait 'huc adytis iam se de more paternis
rex feret, hic proceres audit populosque precantes 405
adloquiis facilis: praesens pater admonet aequi.'
Dixerat. ast illi propere monstrata capessunt 426
limina. non aliter quam si radiantis adirent 407
ora dei verasque aeterni luminis arces,
tale iubar <per> tecta micat. stat ferreus Atlans
Oceano genibusque tumens infringitur unda. 410
at medii per terga senis rapit ipse nitentes
altus equos curvoque diem subtexit Olympo.
pone rota breviore soror densaeque sequuntur
Pliades et madidis rorantes crinibus ignes.
nec minus hinc varia dux laetus imagine templi 415
ad geminas fert ora fores cunabula gentis
Colchidos hic ortusque tuens, ut prima Sesostris
intulerit rex bella Getis, ut clade suorum
territus hos Thebas patriumque reducat ad amnem,
Phasidis hos imponat agris Colchosque vocari 420
imperet. Arsinoen illi tepidaeque requirunt
otia laeta Phari pinguemque sine imbribus annum
et iam Sarmaticis permutant carbasa bracis.
barbarus in patriis sectatur montibus Aean
Phasis amore furens. pavidas iacit illa pharetras 425
virgineo turbata metu, discursibus et iam 427
deficit ac volucri victam deus alligat unda.
flebant populeae iuvenem Phaethonta sorores
ater et Eridani trepidum globus ibat in amnem. 430
at iuga vix Tethys sparsumque recolligit axem
et formidantem patrios Pyroenta dolores.
aurea quin etiam praesaga Mulciber arte
vellera venturosque olim caelarat Achivos.
texitur Argea pinus Pagasaea securi 435
iamque eadem remos, eadem dea flectit habenas,
ipsa subit nudaque vocat dux agmina dextra.
exoritur Notus et toto ratis una profundo
cernitur, Odrysio gaudebant carmine phocae.
apparent trepidi <per> Phasidis ostia Colchi 440
clamantemque procul linquens regina parentem.
urbs erat hinc contra gemino circumflua ponto,
ludus ubi et cantus taedaeque in nocte iugales
regalique toro laetus gener; ille priorem
deserit: ultrices spectant a culmine Dirae. 445
deficit in thalamis turbataque paelice coniunx
pallam et gemmiferae donum exitiale coronae
apparat ante omnes secum dequesta labores.
munere quo patrias paelex ornatur ad aras
infelix et iam rutilis correpta venenis 450
implicat igne domos. haec tum miracula Colchis
struxerat Ignipotens nondum noscentibus, ille
quis labor, aligeris aut quae secet anguibus auras
caede madens. odere tamen visusque reflectunt.
Quin idem Minyas operum defixerat error, 455
cum se Sole satus patriis penetralibus infert.
filius hunc iuxta primis Absyrtus in annis,
dignus avo quemque insontem meliora manerent.
tum gener Albanis Styrus qui advenerat oris,
distulerant sed bella toros. tum Phrontis et Argus 460
Aeolidae fraterque Melas, quos advena Phrixus
progenuit, pariterque levi Cytisorus in hasta.
post alii, quos praecipuo Titania tellus
legit honore patres, motique ad proelia reges.
admonet hic socios nebulamque erumpit Iason 465
sideris ora ferens; nova lux offusa Cytaeis.
conveniunt ~rogitant~que viros rogitantque, quid ausi
quidve ferant. postquam primis inhiantia dictis
agmina suppressumque videt iam murmur Iason
talia miranti propius tulit orsa tyranno: 470
'rex Hyperionide, quem per freta tanta petendum
caelicolae et prima dignum statuere carina,
siquando hic aliquam nostro satus orbe solebat
Thessaliam, siquos Phrixus memorare Pelasgos,
hi tibi tot casus, horrenda tot avia mensi 475
cernimur. ipse egomet proprio de sanguine Phrixi:
namque idem Cretheus ambobus et Aeolus auctor
cum Iove Neptunoque et cum Salmonide nympha.
me neque nunc enses araeque egere paternae
nec tua Thessalicis quamquam inclita nomina terris 480
sponte sequor. cui non iusso tot adire voluptas
monstra maris, cui Cyaneos intrare fragores?
sceptra tui toto Pelias sub numine Phoebi
maxima sorte tenens totque illa ~cremantia~ clivos
oppida, tot vigili pulcherrima flumina cornu, 485
ille meum imperiis urget caput, ille labores
dat varios, suus ut magnum rex spargit ab Argis
Alciden, Sthenelo ipse satus. tamen aspera regum
perpetimur iuga nec melior parere recuso.
hic sibi me auratae pecudis quiscumque periclis 490
exuvias perferre iubet. tibi gratia nostri
sit precor haec meritique locus, quod iussa recepi
teque alium quam quem Pelias speratque cupitque
promisi et meliora tuae mihi foedera dextrae.
si petere hoc saevi statuissem sanguine belli, 495
Ossa dabat Pindusque rates quotque ante secuti
inde nec audacem Bacchum nec Persea reges.
sed me nuda fides sanctique potentia iusti
huc tulit ac medii sociatrix gratia Phrixi
iamque tibi nostra geniti de stirpe nepotes. 500
nec tamen aut Phrygios reges aut arva furentis
Bebryciae spernendus adi: seu fraude petivit
seu quis honore meos, sua reddita dona deumque
nos genus atque ratem magnae sensere Minervae.
vix tandem longis quaesitam Colchida votis 505
contigimus qualemque dabat te fama videmus.
tu modo ne claros Minyis invideris actus!
non aliena peto terrisve indebita nostris
(siquis et in precibus vero locus) atque ea Phrixo
crede dari, Phrixum ad patrios ea ferre penates. 510
munera tu contra victum mihi vecta per aequor
accipe, Taenarii chlamydem de sanguine aeni
frenaque et accinctum gemmis fulgentibus ensem:
hoc patrium decus, haec materni texta laboris,
his Lapithes adsuerat eques. da iungere dona, 515
da Scythicas sociare domos. sciat effera regis
ira mei, quem te horrifero sortitus in axe
Caucasus atque tuis quantum mitescat habenis.'
Talibus orantem vultu gravis ille minaci
iamdudum premit et furiis ignescit opertis. 520
ceu tumet atque imo sub gurgite concipit austros
unda silens, trahit ex alto sic barbarus iras
et nunc ausa viri, nunc heu sua prodita Grais
regna fremit. quin et facili sibi mente receptum
iam Phrixum dolet et Scythiae periisse timores. 525
nunc quassat caput ac iuvenis spes ridet inanes,
quid vesanus agat, quod vellera poscat ab angue.
urit et antiquae memorem vox praescia sortis:
cur simul ac Persen illinc sibi moverit atque hinc
Thessalicam fortuna ratem, num debitus ista 530
finis agat saevaeque petant iam vellera Parcae.
interea quoniam belli pugnaeque propinquae
cura prior, fingit placidis fera pectora dictis
reddit et haec: 'cuperem haut tali vos tempore tectis
advenisse meis, quo me gravis adsidet hostis. 535
frater enim--sceptri sic omnibus una cupido--
excidium parat et castris me ingentibus urget.
quare age cognatas primum defendite sedes
nec decus oblati dimiseris advena belli;
namque virum trahit ipse chalybs. tum vellera victor 540
tam meritis nec sola dabo.' contra inscius astus
'ergo nec hic nostris derat labor arduus actis'
excipit Aesonides 'et ceu nihil aequore passis
additus iste dies? veniant super haec quoque fato
bella meo? non hunc parva mihi caede dolorem 545
quasque dedit luet ille moras.' tum Castora mittit,
qui ferat Aeaei sociis responsa tyranni.
acribus ast illos curis mora saeva trahebat
ac simul ut medio viderunt Castora campo
crebrior incussit mentem pavor. 'o Iovis alma 550
progenies, fare an patriam spes ulla videndi,
fare!' omnes, ille in mediis sic orsus Achivis:
'nec ferus Aeetes, ut fama, nec aurea nobis
terga negat, bello interea sed pressus iniquo
auxilium petit: armatos dux protinus omnes 555
accelerare iubet, longo nam tuta recessu
puppis et apposita fluvius defenditur urbe.'
Haud mora. prosiliunt quos nec Rhipaea iuventus
quos nec Hiber aut tota suis Aurora pharetris
sustineat. stetit explicito prius agmine pubes 560
expertique simul si tela artusque sequantur.
nec quisquam freta nec patrias iam respicit urbes,
sed magis ad praesens itur decus. incita cristas
aura quatit, variis floret via discolor armis,
qualis ab Oceano nitidum ~chorus~ aethera vestit, 565
qualibus adsurgens nox aurea cingitur astris.
illos Sole satus tacita maestissimus ira
miratur temere adsumptos nec talia mallet
robora quam medios hostem subiisse penates.
interea laeto patitur convivia cultu 570
et iuxta Aesoniden magno cratere lacessit
nunc sibi monstrantem natos Iovis oraque iuxta
Aeacidum, nunc ingentes Calydonis alumnos.
audit et Alciden infando errore relictum
defletosque duces terraeque marisque labores. 575
ipse autem tantis concita furoribus arma
expetit Aesonides et amicos ordine reges.
'quis procul ille virum nobis, quem balteus asper
subligat et stricto stat proximus armiger arcu
ceu pugnam paret et positas confundere mensas?' 580
contra flammigeri proles Perseia Solis
'quem rogitas, Carmeius.' ait. 'mos comminus arma
semper habere viro, semper meminisse pharetrae.'
'illum' ait Aesonides 'pariter refer, horrida signis 587
cui chlamys et multa spirat coma flexilis aura.'
respicit Aeetes atque hunc quoque nomine reddit:
'dives Aron. croceos sic illius omnis odores 590
iactat eques, cunctis sic est coma culta maniplis;
sed ne sperne virum et comptis diffide capillis.
Campesus hic spoliis in tigri<di>s. ille profundo
incumbens Odrussa mero; viden alta comantem
pectora et ingenti turbantem pocula barba?' 595
hic et Iaxarten dictis stupet hospes acerbis
immodicum linguaque gravem, cui nulla minanti
non superum, non praesentis reverentia belli.
contra autem Aeetes 'non frustra magna superbo
dicta volant' ait 'et vocem paria arma sequuntur 600
nec requies quin Marte diem noctemque fatiget.
atque ubi Rhipaea stupuerunt flumina bruma
iam pavidi cum prole Getae, iam pervigil illum
Medus et oppositis exspectat Hiberia claustris.
quid Latagum, quid si amnigenam mirere Choaspen? 584
bellatoris equi potantem cerne cruores
nec tamen immissis hic segnior ibit habenis.
hos autem quae quemque manus, <quae> signa sequantur 605
si memorem, prius umentem lux solverit umbram.
cras acies atque illa ducum cras regna videbis
dissona, saxiferae surgat quibus imber habenae,
quae iaculo gens apta levi, quae picta pharetris
venerit. ingentes animo iam prospice campos 610
atque hanc alipedi pulsantem corpora curru
Euryalen, quibus exsultet Mavortia turmis
et quantum elata valeat peltata securi,
cara mihi et veras inter non ultima natas.'
fatur et occiduo libat cratera parenti. 615
quisque suis tum vota deis et pocula fundit,
dent aciem, dent belligeros superare labores.
Ecce autem Geticis veniens Gradivus ab antris
ingentemque trahens Arctoa per aequora nubem
aspicit Aeaea Minyas stupefactus in urbe 620
ambitumque senem promissaque vellera puppi
Thessalicae. citus ad summi stellantia patris
tecta ruit questuque Iovem testatur acerbo:
'quae studiis, rex magne, quies? iam mutua divi
exitia in solos hominum molimur honores 625
teque ea cuncta iuvant, rabidam qui Pallada caelo
non abigis neque femineis ius obicis ausis.
non queror exstructa quod vexerit ipsa carina
vellera sacra meis sperantem avertere lucis
quodque palam tutata viros. sic cetera pergat, 630
si valet. insidiis quid nunc fallacibus ambit,
nostra ut Phrixeo spolientur templa metallo?
non opus auxilio Colchis nec foedere vestro:
et Persen simul et Minyas deposcimus hostes.
quin age (quid tantae coeunt in proelia gentes, 635
quid tuus Aesonides?) imus nos, protinus imus
in nemus auriferum et sumptis decernimus armis?
vel tu sola polo tacitis inopina tenebris
labere: quantus ibi deus experiere nec illas
adstiteris impune trabes. an Martia templa 640
intemeranda minus, tantum mihi lucus et agger
quod rudis et sola colimur si gentibus umbra?
est amor et rerum cunctis tutela suarum.
et tibi, magne pater, terris donaria certant;
est honor his etiam silvis. ego cara Mycenes 645
culmina, virgineas praeder si Cecropis arces,
iam coniunx, iam te gemitu lacrimisque tenebit
nata querens. metuant ergo nec talia possint.'
Non tulit haec animis quin longa silentia Pallas
rumperet inridens strepitumque minasque Gradivi. 650
'non tibi Aloidae quibus haec fera <mur>mura iactes,
non Lapithae, sed Pallas' ait 'neque ego aegide digna
nec vocer ulterius proles Iovis, excidat iste
ni tibi corde tumor: lituos miser armaque faxo
oderis et primis adimam tua nomina bellis. 655
quin simili matrem demens gravitate secutus?
digna quidem, monstrum superis quae tale crearit.
quod tamen adgressae scelus aut quo crimine sontes
si iuvenem, qui iussa sui tam dira tyranni
impavidus maria et nondum qui nota subibat, 660
iuvimus et magnis aliquam spem movimus ausis?
an nullas praeferre preces nec foedera regis
ulla sequi, caeca sed cuncta impellere pugna
debuimus? sic Thraces agunt, sic turbidus iste
siqua petit. cuperem haec etiamnum bella remitti 665
nec socias armare manus. da vellera, rector,
et medio nos cerne mari. quod sin ea Mavors
abnegat et solus nostris sudoribus obstat,
ibimus indecores frustraque tot aequora vectae?'--
'fas aliquid nequeat sit femina--' coeperat ardens 670
hic iterum alternis Mavors insurgere dictis.
excipit hinc contra pater et sic voce coercet:
'quid, vesane, fremis? cum vos iam paenitet acti
peccatumque satis, tunc ad mea iura venitis.
quolibet ista modo quacumque impellite pugna, 675
quae coepistis, habent quoniam sua fata furores.
te tamen hoc, coniunx, et te, mea nata, monebo:
sit Persen pepulisse satis nec vana retentet
spes Minyas finemve velint imponere bello.
illum etenim talis rerum manet, accipite, ordo: 680
victa retro nunc castra dabit bellumque remittet
territus adventu ducis et virtute Pelasgi.
mox ubi Thessalicis referent hos flamina terris,
tunc aderit victorque domos et sceptra tenebit,
donec et Aeeten inopis post longa senectae 685
exilia, heu magnis quantum licet, impia, fatis,
nata iuvet Graiusque nepos in regna reponat.
hic labor amborum<que> haec sunt discrimina fratrum.
vadite et adversis, ut quis volet, inruat armis.'
Dixerat. instaurat mensas pacemque reducit 690
et iam sidereo noctem demittit Olympo.
tunc adsuetus adest Phlegraeas [qui] reddere pugnas
Musarum chorus et citharae pulsator Apollo
fertque gravem Phrygius circum cratera minister.
surgitur in somnos seque ad sua limina flectunt.

Siamo spiacenti, per oggi hai superato il numero massimo di 15 brani.
Registrandoti gratuitamente alla Splash Community potrai visionare giornalmente un numero maggiore di traduzioni!

Siamo spiacenti, ancora non è presente una traduzione di questo brano!
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!