banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Valerio Flacco - Argonautica - Liber Iv - 0

Brano visualizzato 1729 volte
Atque ea non oculis divum pater amplius aequis
sustinuit natique pios miseratus amores
Iunonem ardenti trepidam gravis increpat ira:
'ut nova nunc tacito <se> pectore gaudia tollunt!
haeret inops solisque furit Tirynthius oris, 5
at comite immemores Minyae facilesque relicto
alta tenent. sic Iuno ducem fovet anxia curis
Aesonium, sic arma viro sociosque ministrat.
iam quibus incertam bellis Scythicaeque paventem
gentis opes, quanta trepidam formidine cernam! 10
tum precibus, tum me lacrimis et supplice dextra
attemptare veto. rerum mihi firma potestas.
i, Furias Veneremque move, dabit impia poenas
virgo nec Aeetae gemitus patiemur inultos.'
dixit et arcano redolentem nectare rorem, 15
quem penes alta quies liquidique potentia somni,
detulit inque vagi libavit tempora nati.
ille graves oculos et Hylan resonantia semper
ora ferens, ut nulla deum superare potestas,
procumbit. tandem fessis pax reddita silvis 20
fluminaque et vacuis auditae montibus aurae.
ecce puer summa se tollere visus ab unda
frondibus in croceis et iniquae munera nymphae
stansque super carum talis caput edere voces:
'quid, pater, in vanos absumis tempora questus? 25
hoc nemus, hoc fatis mihi iam domus, improba quo me
nympha rapit saevae monitu Iunonis, in amne.
nunc Iovis accessus et iam mihi limina caeli
conciliat iungitque <toros> et fontis honores.
o dolor, o dulces quas gessimus ante pharetrae! 30
iam socii laetis rapuerunt vincula ventis,
hortator postquam furiis et voce nefanda
impulit Oenides. verum cum gente domoque
ista luet saevaeque aderunt tua numina matri.
surge age et in duris haud umquam defice, caelo 35
mox aderis teque astra ferent: tu semper amoris
sis memor et cari comitis ne abscedat imago.'
talibus orantem dictis visuque fruentem
ille ultro petit et vacuis amplexibus instat
languentisque movet frustra conamina dextrae: 40
corpus hebet somno refugaque eluditur umbra.
tum lacrimis, tum voce sequi, tum rumpere questus,
cum sopor et vano spes maesta resolvitur actu.
fluctus ab undisoni ceu forte crepidine saxi
cum rapit halcyonis miserae fetumque laremque, 45
it super aegra parens queritur<que> tumentibus undis
certa sequi quocumque ferant audetque pavetque,
icta fatiscit aquis donec domus haustaque fluctu est;
illa dolens vocem dedit et se sustulit alis:
haud aliter somni maestus labor. exsilit amens 50
effusisque genas lacrimis rigat. 'ibimus' inquit
'solus et hos montes desertaque lustra tenebis,
care puer, nec res ultra mirabere nostras?'
haec fatus relegitque vias et vallibus exit
incertus quid Iuno ferat, quas apparet iras. 55
nec minus et socios cernit procul aequore ferri
praecipites tacitumque pudet potuisse relinqui.
Iamque iter ad Teucros atque hospita moenia Troiae
flexerat Iliaci repetens promissa tyranni,
cum maesto Latona simul Dianaque vultu 60
ante Iovem stetit et supplex sic fatur Apollo:
'in quem alium Alciden, in quae iam tempora differs
Caucaseum, rex magne, senem? nullumne malorum
finem adeo poenaeque dabis? te cuncta precatur
gens hominum atque ipsi iam te, pater <optime>, montes 65
fessaque cum silvis orant iuga. sat tibi furtum
ignis et aetheriae defensa silentia mensae!'
dixit ubi, e scopulis media inter pabula diri
vulturis ipse etiam gemitu maestaque fatigat
voce Iovem saevis relevans ambusta pruinis 70
lumina, congeminant amnes rupesque fragorem
Caucaseae, stupet ipse dei clamoribus ales.
tunc etiam super<as> Acheronte auditus ad arces
Iapetus, gravis orantem procul arcet Erinys
respiciens celsi legem Iovis. ille dearum 75
fletibus et magno Phoebi commotus honore
velocem roseis demittit nubibus Irin.
'i, Phrygas Alcides et Troiae differat arma.
nunc' ait 'eripiat dirae Titana volucri.'
diva volat defertque viro celeranda parentis 80
imperia atque alacrem laetis hortatibus implet.
Iam Minyae mediis clarae per sidera noctis
fluctibus intulerant placido cava lintea cursu
multaque deserto memores super Hercule volvunt.
Thracius at summa sociis e puppe sacerdos 85
fata deum et miserae solans incommoda vitae
securum numeris agit et medicabile carmen.
quod simul adsumpta pulsum fide, luctus et irae
et labor et dulces cedunt e pectore nati.
Interea magni iamiam subeuntibus astris 90
Oceani genitale caput Titania frenis
antra sonant, Sol auricomis urgentibus horis
multifidum iubar et bisseno sidere textam
loricam induitur; ligat hanc qui nubila contra
balteus undantem variat mortalibus arcum. 95
inde super terras et eoi cornua montis
emicuit traxitque diem candentibus undis
et Minyas viso liquerunt flamina Phoebo.
Proxima Bebrycii panduntur litora regni,
pingue solum et duris regio non invida tauris. 100
rex Amycus. regis fatis et numine freti
non muris cinxere domos, non foedera legum
ulla colunt placidas aut iura tenentia mentes.
quales Aetnaeis rabidi Cyclopes in antris
nocte sub hiberna servant freta, sicubi saevis 105
advectet ratis acta notis tibi pabula dira
et miseras, Polypheme, dapes, sic undique in omnes
prospiciunt cursantque vias, qui corpora regi
capta trahant. ea Neptuno trux ipse parenti
sacrifici pro rupe iugi media aequora supra 110
torquet agens. sin forma viris praestantior adsit,
tum legere arma iubet sumptisque occurrere contra
caestibus: haec miseri sors est aequissima leti.
huc ubi devectam Neptunus gurgite puppem
sensit et extremum nati prospexit in oras 115
et quondam laetos domini certamine campos,
ingemit ac tales evolvit pectore questus:
'infelix imas quondam mihi rapta sub undas
nec potius magno Melie tum mixta Tonanti!
usque adeone meam quacumque ab origine prolem 120
tristia fata manent? sic te olim pergere sensi,
Iuppiter, iniustae quando mihi virginis armis
concidit infelix et nunc chaos implet Orion.
nec tibi nunc virtus aut det fiducia nostri,
nate, animos opibusque ultra ne crede paternis. 125
iamiam aliae vires maioraque sanguine nostro
vincunt fata Iovis, potior cui cura suorum est.
atque ideo nec ego hanc tumidis avertere ventis
temptavi tenuive ratem nec iam mora morti
hinc erit ulla tuae. reges preme, dure, secundos!' 130
abstulit inde oculos natumque et tristia linquens
proelia sanguineo terras pater adluit aestu.
Principio fluvios gentemque et litora ductor
explorare iubet paulumque egressus Echion
invenit obscura gemitus in valle trahentem 135
clam iuvenem et caesi maerentem nomen amici.
ille virum ut contra venientem umbrataque vidit
tempora Parrhasio patris de more galero
paciferaeque manu nequiquam insignia virgae,
'heu fuge' ait 'certo quicumque es, perdite, passu 140
dum datur!' obstipuit visu Nonacria proles
quid ferat admirans. postquam remeare monentem
ocius et dictis perstantem cernit in isdem,
abripit et sociis quae sint ea promere cogit.
ille manum tendens 'non haec' ait 'hospita vobis 145
terra, viri, non hic ullos reverentia ritus
pectora: mors habitat saevaeque hoc litore pugnae.
iam veniet diros Amycus qui tollere caestus
imperet et vasto qui vertice nubila pulset.
talis in advectos Neptuni credita proles 150
aeternum furit atque aequae virtutis egentes
ceu superum segnes ad iniqua altaria tauros
constituit, tandem ut misero lavet arma cerebro.
consulite atque fugae medium ne temnite tempus.
namque isti frustra quisquam concurrere monstro 155
audeat et quaenam talem vidisse voluptas?'
ductor ad haec: 'Bebryxne venis diversaque regi
corda gerens--melior vulgi nam saepe voluntas--
hostis an externis fato delatus ab oris?
et tua cur Amycus caestu nondum obruit ora?' 160
'nomen' ait 'praedulce mihi ~nomen~que secutus
Otreos unanimi. decus ille et laeta suorum
gloria nec vestros comes aspernandus in actus
Hesionam et Phrygiae peteret cum gaudia nuptae,
hic Amycum contra iussus stetit atque ego palmas 165
implicui. sed prima procul vixdum ora levantis
fulminea frontem dextra disiectaque fudit
lumina. me numquam leto dignatus et armis,
sed lacrimis potius luctuque absumor inerti.
spes tamen, his fando si nuntius extitit oris 170
et Mariandynum patrias penetravit ad urbes,
unde genus fraterque viro--sed et ille quierit
oro nec vanis cladem Lycus augeat armis.'
Haec ubi non ulla iuvenes formidine moti
accipiunt (dulce et dura sic pergere mente), 175
terga sequi properosque iubet coniungere gressus.
litore in extremo spelunca apparuit ingens
arboribus super et dorso contecta minanti,
non quae dona deum, non quae trahat aetheris ignem,
infelix domus et sonitu tremebunda profundi. 180
at varii pro rupe metus: hinc trunca rotatis
bracchia rapta viris strictoque immortua caestu
ossaque taetra situ <et> capitum maestissimus ordo
per piceas, quibus adverso sub vulnere nulla
iam facies nec nomen erat; media ipsius arma 185
sacra metu[que] magnique aris imposta parentis.
hospitis hic primum monitus rediere Dymantis
et pavor et monstri subiit absentis imago
atque oculos cuncti inter se tenuere silentes,
donec sidereo Pollux interritus ore 190
'te tamen hac, quicumque es,' ait 'formidine faxo
iam tua silva ferat, modo sint tibi sanguis et artus!'
omnibus idem animus forti decernere pugna
exoptantque virum contra<que> occurrere poscunt.
qualiter ignotis spumantem funditus amnem 195
<. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .>
pandit iter, mox omne pecus formidine pulsa
pone subit iamque et mediis procedit ab undis.
At procul e silvis sese gregibusque ferebat
saevus in antra gigas, quem nec sua turba tuendo 200
it taciti secura metus. mortalia nusquam
signa manent; instar scopuli, qui montibus altis
summus abit longeque iugo stat solus ab omni.
devolat inde furens nec quo via curve profecti
nec genus ante rogat, sed tali protonat ira: 205
'incipite, o iuvenes! etenim fiducia, credo,
huc tulit auditas et sponte lacessitis oras.
sin errore viae necdum mens gnara locorum,
Neptuni domus atque egomet Neptunia proles. 213
hic mihi lex caestus adversaque tollere contra 209
bracchia, sic ingens Asiae plaga quique per Arcton
dexter et in laevum pontus iacet haec mea visit
hospitia, hoc cuncti remeant certamine reges.
iam pridem caestus resides et frigida raris 214
dentibus aret humus. quis mecum foedera iunget?
prima manu cui dona fero? mox omnibus idem
ibit honos. fuga sub terras, fuga nulla per auras.
nec lacrimae--ne ferte preces--superive vocati
pectora nostra movent: aliis rex Iuppiter oris.
faxo Bebrycium nequeat transcendere puppis 220
ulla fretum et ponto volitet Symplegas inani.'
Talia dicta dabat, cum protinus asper Iason
et simul Aeacidae simul et Calydonis alumni
Nelidesque Idasque prior quae maxima surgunt
nomina, sed nudo steterat iam pectore Pollux. 225
tum pavor et gelidus defixit Castora sanguis,
nam nec ad Elei pugnam videt ora parentis
nec sonat Oebalius caveae favor aut iuga nota
Taygeti, lavitur patrios ubi victor ad amnes,
nec pretium sonipes aut sacrae taurus harenae, 230
praemia sed manes reclusaque ianua leti.
illum Amycus nec fronte trucem nec mole tremendum,
vixdum etiam primae spargentem signa iuventae,
ore renidenti lustrans obit et fremit ausum
sanguineosque rotat furiis ardentibus orbes. 235
non aliter iam regna poli, iam capta Typhoeus
astra ferens Bacchum ante acies primamque deorum
Pallada et oppositos doluit sibi virginis angues.
sic adeo insequitur rabidoque ita murmure terret:
'quisquis es, infelix celeras puer, haud tibi pulchrae 240
manserit hoc ultra frontis decus orave matri
nota feres. tune a sociis electus iniquis?
tune Amyci moriere manu?' nec plura moratus
ingentes umeros spatiosaque pectoris ossa
protulit horrendosque toris informibus artus. 245
deficiunt visu Minyae, miratur et ipse
Tyndarides. redit Alcidae iam sera cupido
et vacuo maestos lustrarunt lumine montes.
at satus aequoreo fatur tunc talia rege:
'aspice et haec crudis durata volumina tauris 250
nec peto sortis opem, sed quos potes indue caestus.'
Dixit et urgentis post saeva piacula fati
nescius extremum hoc armis innectere palmas
dat famulis, dat et inde Lacon. odia aspera surgunt
ignotis prius atque incensa mente feruntur 255
in medium sanguis Iovis et Neptunia proles.
hinc illinc dubiis intenta silentia votis
et pater orantis caesorum Tartarus umbras
nube cava tandem ad meritae spectacula pugnae
emittit. summi nigrescunt culmina montis. 260
Continuo Bebryx, Maleae velut arce fragosa
turbo rapax, vix ora virum, vix tollere passus
bracchia torrenti praeceps agit undique nimbo
cursibus involvens totaque immanis harena
insequitur. vigil ille metu cum pectore et armis 265
huc alternus et huc, semper cervice reducta
semper et in digitis et summi pulvere campi,
proiectusque redit. spumanti qualis in alto
Pliade capta ratis, trepidi quam sola magistri
cura tenet, rapidum ventis certantibus aequor 270
intemerata secat, Pollux sic providus ictus
servat et Oebalia dubium caput eripit arte.
ut deinde urgentes effudit nubibus iras
ardoremque viri, paulatim insurgere fesso
integer et summos ~manibus~ deducere caestus. 275
ille dies aegros Amyci sudoribus artus
primus et arenti cunctantem vidit hiatu
nec sua defessum noscunt loca nec sua regem
agmina. respirant ambo paulumque reponunt
bracchia, ceu Lapithas aut Paeonas aequore in ipso 280
cum refovet fixaque silet Gradivus in hasta.
vix steterant et iam ecce ruunt inflictaque late
terga sonant. nova vis iterum, nova corpora surgunt.
hunc pudor, hunc noto iam spes audentior hoste
instimulat. fumant crebro praecordia pulsu, 285
avia responsant gemitu iuga. pervigil ut cum
artificum notat Aet<na> manus et fulmina Cyclops
prosubigit, pulsis strepitant incudibus urbes.
emicat hic dextramque parat dextramque minatur
Tyndarides, redit huc oculis et pondere Bebryx 290
sic ratus, ille autem celeri rapit ora sinistra:
conclamant socii et subitas dant gaudia voces.
illum insperata turbatum fraude furentemque
Oebalides prima refugit dum detonet ira,
territus ipse etiam atque ingentis conscius ausi. 295
saevit inops Amycus nullo discrimine sese
praecipitans avidusque viri (respectat ovantes
quippe procul Minyas), tunc caestu elatus utroque
inruit. hos inter Pollux subit et trucis ultro
advolat ora viri nec spes effecta, sed ambae 300
in pectus cecidere manus. hoc saevior ille
ecce iterum vacuas agit inconsulta per auras
bracchia. sentit ubi Pollux rationis egentem,
dat genibus iunctis latus effusumque secutus
haud revocare gradum patitur turbatque premitque 305
ancipitem crebros et liber congerit ictus
desuper averso. sonat omni vulnere vertex
inclinis ceditque malis. iam tempora manant
sanguineaeque latent aures, vitalia donec
vincula, qua primo cervix committitur artu, 310
solvit dextra gravis. labentem propulit heros
ac super insistens 'Pollux ego missus Amyclis
et Iove natus.' ait 'nomen mirantibus umbris
hoc referes. sic et memori noscere sepulchro.'
Bebrycas extemplo spargit fuga, nullus adempti 315
regis amor: montem celeres silvamque capessunt.
haec sors, haec Amycum tandem manus arcuit ausis
effera servantem Ponti loca vimque iuventae
continuam et magni sperantem tempora patris.
tenditur ille ingens hominum pavor arvaque late 320
occupat, annosi veluti si decidat olim
pars Erycis vel totus Athos. qua mole iacentis
ipse etiam expleri victor nequit oraque longo
comminus obtutu mirans tenet. at manus omnis
heroum densis certatim amplexibus urgent 325
armaque ferre iuvat fessasque attollere palmas.
'salve, vera Iovis, vera o Iovis' undique 'proles'
ingeminant 'o magnanimis memoranda palaestris
Taygeta et primi felix labor ille magistri!'
dumque ea dicta ferunt, tenues tamen ire cruores 330
siderea de fronte vident nec sanguine Pollux
territus averso siccabat vulnera caestu.
illius excelsum ramis caput armaque Castor
implicat et viridi conectit tempora lauro
respiciensque ratem 'patriis' ait 'has precor oris, 335
diva, refer frondes cumque hac freta curre corona.'
dixerat. hinc valida caedunt armenta bipenni
perfusique sacro placati gurgitis amne
graminea sternuntur humo, tunc liba dapesque
frondibus accumulant; exsortia terga Laconi 340
praecipiunt pecudum. toto mox tempore mensae
laetus ovat nunc laude virum, nunc vatis honoro
carmine, victori geminans cratera parenti.
Iamque dies auraeque vocant rursusque capessunt
aequora, qua rigidos eructat Bosporos amnes. 345
illos, Nile, tuis nondum dea gentibus Io
transierat fluctus, unde haec data nomina ponto.
tum pius Oeagri claro de sanguine vates
admonita genetrice refert casusque locorum
Inachidosque vias pelagusque emensa iuvencae 350
exilia intentisque canit. 'videre priores
saepe Iovem <in> terras Argivaque regna Pelasgum
virginis Iasiae blandos descendere ad ignes.
sentit Iuno dolos curaque accensa iugali
aethere desiluit (dominam Lyrceia tellus 355
antraque deprensae tremuerunt conscia culpae),
cum trepida Inachiae paelex subit ora iuvencae
sponte dei; plausu fovet hanc et pectora mulcet
Iuno renidenti cohibens suspiria vultu.
mox ita adorta Iovem: "da quam modo ditibus Argis 360
campus alit primae referentem cornua Phoebes
indomitamque bovem, da carae munera nuptae.
ipsa ego dilectae pecudi iam pascua digna
praecipuosque legam fontes." qua fraude negaret
aut quos inventos tenuisset Iuppiter astus? 365
muneris illa potens custodem protinus Argum
adiungit. custos Argus placet, inscia somni
lumina non aliter toto cui vertice quam si
Lyda nurus sparso telas maculaverit ostro.
Argus et in scopulos et monstris horrida lustra 370
ignotas iubet ire vias heu multa morantem
conantemque preces inclusaque pectore verba.
ultima tum patriae cedens dedit oscula ripae;
flevit Amymone, flerunt Messeides undae,
flevit et effusis revocans Hyperia lacertis. 375
illa, ubi vel fessi tremerent erroribus artus
vel rueret summo iam frigidus aethere vesper,
heu quotiens saxo posuit latus aut, ubi longa
aegra siti, quos ore lacus, quae pabula carpsit,
verbere candentes quotiens exhorruit armos! 380
quin et ab excelso meditantem vertice saltus
audentemque mori valles citus egit in imas
Argus et arbitrio durus servavit erili,
cum subito Arcadio sonuit cava fistula ritu
imperiumque patris celerans Cyllenius ales 385
advenit et leni modulatur carmen avena
"quo" que ait "hinc diversus abis? heus respice cantus!"
haud procul insectans Argum languentia <cantu>
lumina cuncta notat dulcesque sequentia somnos
et celerem mediis in cantibus exigit harpen. 390
iamque refecta Iovi paulatim in imagine prisca
ibat agris Io victrix Iunonis et ecce
cum facibus spirisque et Tartareo ululatu
Tisiphonen videt: ac primo vestigia visu
figit et in miserae rursus bovis ora recurrit. 395
nec qua valle memor <nec> quo se vertice sistat
Inachias errore etiam defertur ad undas,
qualis et a prima quantum mutata iuvenca!
nec pater aut trepidae temptant accedere nymphae.
ergo iterum silvas, iterum petit invia retro 400
ceu Styga dilectum fugiens caput. inde per urbes
raptatur Graias atque ardua flumina ripis,
oblato donec paulum cunctata profundo
incidit. absistunt fluctus et gnara futuri
dant pavida alta viam, celsis procul ipsa refulget 405
cornibus ac summa palearia sustinet unda.
ast Erebi virgo ditem volat aethere Memphin
praecipere et Pharia venientem pellere terra.
contra Nilus adest et toto gurgite torrens
Tisiphonen agit atque imis inlidit harenis 410
Ditis opem ac saevi clamantem numina regni.
apparent sparsaeque faces disiectaque longe
verbera et abruptis excussi crinibus hydri.
nec Iovis interea cessat manus: intonat alto
insurgens caelo genitor curamque fatetur 415
atque ipsa imperium Iuno pavet. haec procul Io
spect[ab]at ab arce <Phari>, iam divis addita iamque
aspide cincta comas et ovanti persona sistro.
Bosporon hinc veteres errantis nomine divae
vulgavere. iuvet nostros nunc ipsa labores 420
immissisque ratem sua per freta provehat Euris.'
Dixerat et placidi tendebant carbasa venti.
postera non cassae Minyis Aurora retexit
noctis iter: nova cuncta vident Thyneaque iuxta
litora fatidici poenis horrentia Phinei, 425
dira deum summo quem vis urgebat in aevo.
quippe neque extorrem tantum nec lucis egentem
insuper Harpyiae Typhonides, ira Tonantis,
depopulant ipsoque dapes praedantur ab ore.
talia prodigia et tales pro crimine poenas 430
perpetitur. spes una seni, quod pellere saevam
quondam fata luem dederant Aquilone creatis.
ergo ubi iam Minyas certamque accedere Phineus
sentit opem, primas baculo defertur ad undas
vestigatque ratem atque oculos attollit inanes. 435
tunc tenuem spirans animam 'salve o mihi longum
exspectata manus nostrisque' ait 'agnita votis.
novimus et divis geniti quibus et via iussos
quae ferat ac vestri rebar sic tempora cursus
proxima quaeque legens, quantum Vulcania Lemnos 440
traxerit, infelix tulerit quae Cyzicus arma.
sensi et Bebrycio supremam in litore pugnam
iam propior iamque hoc animam solamine mulcens.
non ego nunc magno quod cretus Agenore Phineus
aut memorem mea quod vates insedit Apollo 445
pectora: praesentis potius miserescite fati!
nec mihi diversis erratum casibus orbem
amissas aut flere domos aut dulcia tempus
lumina; consuetis serum est ex ordine fatis
ingemere. Harpyiae semper mea pabula servant, 450
fallere quas nusquam misero locus: ilicet omnes
deveniunt niger intorto ceu turbine nimbus
iamque alis procul et sonitu mihi nota Celaeno.
diripiunt verruntque dapes foedataque turbant
pocula, saevit odor surgitque miserrima pugna 455
parque mihi monstrisque fames. sprevere quod omnes
pollueruntque manu quodque unguibus excidit atris
has mihi fert in luce moras. nec rumpere fata
morte licet, trahitur victu crudelis egestas.
sed vos o servate precor, praedicta deorum 460
si non falsa mihi, vos finem imponite poenis.
nempe adsunt qui monstra fugent, Aquilonia proles
non externa mihi: nam rex ego divitis Hebri
iunctaque vestra meo quondam Cleopatra cubili.'
Nomen ad Actaeae Calais Zetesque sororis 465
prosiliunt Zetesque prior 'quem cernimus?' inquit
'tune ille Odrysiae Phineus rex inclitus orae?
tu Phoebi comes et nostro dilecte parenti?
o ubi nunc regni generisque ubi gloria? quam te
exedit labor et miseris festina senectus! 470
quin age mitte preces: namque est tibi nostra voluntas,
si non ira deum--vel si placabilis--urget.'
sustulit hic geminas Phineus ad sidera palmas
'te'que ait 'infesti, quae nunc premis, ira Tonantis,
ante precor, nostrae tandem iam parce senectae, 475
sit modus. et fore credo equidem, nam vestra voluntas
quid, iuvenes, sine pace deum? nec credite culpam
saevitiae scelerumve mihi nunc crimina pendi:
fata loquax mentemque Iovis quaeque abdita solus
consilia et terris subito ventura parabat 480
prodideram miserans hominum genus. hinc mihi tanta
pestis et offusae media inter dicta tenebrae.
iam tandem cessere irae nec casus ab alto,
ipse volens nostris sed vos deus adpulit oris.'
sic ait et fatis ita iam cedentibus omnes 485
impulit et durae commovit imagine poenae.
instituere toros mediisque tapetibus ipsum
accipiunt circumque iacent; simul aequora servant,
astra simul, vescique iubent ac mittere curas,
cum subitus misero tremor et pallentia primae 490
ora senis fugere manus. nec prodita pestis
ante, sed in mediis dapibus videre volucres.
fragrat acerbus odor patriique exspirat Averni
halitus, unum omnes incessere planctibus, unum
infestare manus. inhiat Cocytia nubes 495
luxurians ipsoque ferens fastidia visu.
tum sola conluvie atque inlusis stramina mensis
foeda rigant, stridunt alae praedaque retenta
saevit utrimque fames. nec solum horrenda Celaeno
Phinea, sed miseras etiam prohibere sorores. 500
emicat hic subito seseque Aquilonia proles
cum clamore levat, genitor simul impulit alas.
hoste novo turbata lues lapsaeque rapinae
faucibus et primum pavidae Phineia tecta
pervolitant, mox alta petunt. stant litore fixi 505
Haemonidae atque oculis palantia monstra sequuntur.
sicut, prorupti tonuit cum forte Vesevi
Hesperiae letalis apex, vixdum ignea montem
torsit hiems, iamque eoas cinis induit urbes:
turbine sic rapido populos atque aequora longe 510
transabeunt nullaque datur considere terra.
iamque et ad Ionii metas atque intima tendunt
saxa, vocat magni Strophadas nunc incola ponti.
hic fessae leti<que> metu propioris anhelae
dum trepidant humilique graves timidoque volatu 515
implorant clamore patrem Typhona nefando,
extulit adsurgens noctem pater imaque summis
miscuit et mediis vox exaudita tenebris:
'iam satis huc pepulisse deas. cur tenditis ultra
in famulas saevire Iovis, quas fulmina quamquam 520
aegidaque ille gerens magnas sibi legit in iras?
nunc quoque Agenoreis idem decedere tectis
imperat: agnoscunt monitus iussaeque recedunt.
mox tamen et vobis similis fuga, cum premet arcus
letifer. Harpyiae numquam nova pabula quaerent 525
donec erunt divum meritae mortalibus irae.'
haesit uterque polo dubiisque elanguit alis,
mox abit et sociae victor petit agmina puppis.
Interea Minyae pulsa lue prima Tonanti
sacra novant, tum vina toris epulasque reponunt. 530
ipse inter medios ceu dulcis imagine somni
laetus ad oblitae Cereris suspirat honores;
agnoscit Bacchi latices, agnoscit et undam
et nova non pavidae miratur gaudia mensae.
hunc ubi reclinem stratis et pace fruentem 535
aspicit ac longae ducentem oblivia poenae
talibus appellat supplexque ita fatur Iason:
'vota, senex, perfecta tibi. nunc me quoque curis
eripe et ad nostros animum converte labores.
omnis adhuc sors laeta quidem nec numine vano, 540
siqua fides curae superum, tantum aequor adorti
tendimus: ipsa mihi puppem Iovis optima proles
instituit, dedit et socios Saturnia reges.
fidere mens sed nostra nequit quantumque propinquat
Phasis et ille operum summus labor, hoc magis angunt 545
proxima nec vates sat iam mihi Mopsus et Idmon.'
ille ducem nec ferre preces nec dicere passus
amplius hic demum vittas laurumque capessit
numina nota ciens. stupet Aesonis inclita proles
Phinea ceu numquam poenis nullaque gravatum 550
peste Iovis: tam largus honos, tam mira senectae
maiestas infusa; vigor novus auxerat artus.
tum canit: 'o terras fama venture per omnes,
quem sociis ducibusque deis atque arte benigna
Pallados ipse ultro Pelias ad sidera tollit, 555
demens, dum profugi non sperat vellera Phrixi,
fata locosque tibi, possum quas reddere grates,
expediam rerumque vias finemque docebo.
ipse etiam, qui me prohibet sua pandere terris
saecula, te propter fandi mihi Iuppiter auctor. 560
hinc iter ad Ponti caput errantesque per altum
Cyaneas. furor his medio concurrere ponto;
necdum ullas videre rates: sua comminus actae
saxa premunt cautesque suas. ceu vincula mundi
ima labant, tremere ecce solum, tremere ipsa repente 565
tecta vides: illae redeunt, illae aequore certant.
di tibi progresso propius, di forsitan ipsi
auxilium mentemque dabunt. ast ipse iuvare
ausa quibus monitis possim tua? quippe per altum
tenditis unde procul venti, procul unde volucres, 570
et pater ipse maris pavidas detorquet habenas.
siqua brevis scopulis fieret mora, si semel orsis
ulla quies, fuga tunc medio speranda recursu:
vix repetunt primae celeres confinia terrae
iamque alio clamore ruunt omnisque tenetur 575
pontus et infestis anceps cum montibus errat.
verum animo redit illa meo sors cognita divum
(fabor enim nec spe dubios solabor inani):
cum mihi Tartareas saevo clangore volucres
protulit ira Iovis, vox haec simul excidit auris: 580
"ne vanas impende preces finemque malorum
expete, Agenoride! Pontum penetraverit ulla
cum ratis et rabidi steterint in gurgite montes,
tum sperare modum poenae veniamque licebit."
sic deus. aut vobis ergo fera [per] saxa patescunt 585
aut mea iam saevae redeunt ad pabula Dirae.
verum inter medias dabitur si currere cautes
(certe digna manus) vacuumque exibis in aequor,
proxima regna Lyci, remeat qui victor ab oris
Bebryciis. toto non ullus litore Ponti 590
mitior. hic lecto comitum de robore siquem
perculerit vicina lues, ne defice casus
praedicti memor atque animos accinge futuris.
illic pestiferas subter iuga concava torquet
alter aquas Acheron vastoque exundat hiatu 595
fumeus et saeva sequitur caligine campos.
linque gravem fluvium et miseris sua fata colonis:
sic quoque non uno dabitur transcurrere luctu.
quid tibi nubifera surgentem rupe Carambin,
quid memorem quas Iris aquas aut torqueat Ancon? 600
proxima Thermodon hinc iam secat arva--memento--
inclita Amazonidum magnoque exorta Gradivo
gens ibi: femineas nec tu nunc crede catervas,
sed qualis, sed quanta viris insultat Enyo
divaque Gorgonei gestatrix innuba monstri. 605
ne tibi tunc horrenda rapax ad litora puppem
ventus agat, ludo volitans cum turma superbo
pulvereis exsultat equis ululataque tellus
intremit et pugnas mota pater incitet hasta.
non ita sit metuenda tibi saevissima quamquam 610
gens Chalybum, duris patiens cui cultus in arvis
et tonat adflicta semper domus ignea massa.
inde omnem innumeri reges per litoris oram,
hospitii quis nulla fides, sed limite recto
puppis et aequali transcurrat carbasus aura: 615
sic demum rapidi venies ad Phasidis amnem.
castra ibi iam Scythiae fraternaque surgit Erinys.
ipse truces illic Colchos hostemque iuvabis
auxiliis. nec plura equidem discrimina cerno.
fors etiam optatam dabitur contingere pellem. 620
sed te non animis nec solis viribus aequum
credere: saepe acri potior prudentia dextra.
quam tulerit deus, arripe opem. iamque ultima nobis
promere fata nefas. sileo prior.' atque ita facto
fine dedit tacitis iterum responsa tenebris. 625
Tum subita resides socios formidine Iason
praecipitat rumpitque moras tempusque timendi.
ipse viros gradiens ad primi litoris undam
prosequitur Phineus. 'quaenam tibi praemia,' dixit
'quas, decus o Boreae, possim persolvere grates? 630
me Pangaea super rursus iuga meque paterna
stare Tyro dulcesque iterum mihi surgere soles
nunc reor. exactae (verumne?) abiere volucres
nec metuam tutaeque dapes? date tangere vultus,
dem sinite amplexus propiusque accedite dextrae.' 635
dixerat. abscedunt terris et litora condunt.
Omnibus extemplo saeva sub imagine rupes
Cyaneae propior<que> labor. quando adfore quaque
parte putent? stant ora metu nec fessa recedunt
lumina diversas circum servantibus undas, 640
cum procul auditi sonitus insanaque saxa,
saxa neque illa viris, sed praecipitata profundo
siderei pars visa poli. dumque ocius instant,
ferre fugam maria ante ratem, maria ipsa repente
deficere adversosque vident discedere montes, 645
omnibus et gelida rapti formidine remi.
ipse per arma volans et per iuga summa carinae
hortatur supplexque manus intendit Iason
nomine quemque premens: 'ubi nunc promissa superba
ingentesque minae, mecum quibus ista secuti? 650
idem Amyci certe visus timor omnibus antro
perculerat; stetimus tamen et deus adfuit ausis.
quin iterum idem aderit, credo, deus.' haec ubi fatus
corripit abiecti remumque locumque Phaleri
et trahit, insequitur flammata pudore iuventus. 655
unda laborantes praeceps rotat ac fuga ponti
obvia. miscentur rupes iamque aequore toto
Cyaneae iuga praecipites inlisa remittunt.
bis fragor infestas cautes adversaque saxis
saxa dedit, flamma expresso bis fulsit in imbri. 660
sicut multifidus ruptis e nubibus horror
effugit et tenebras nimbosque intermicat ignis
terrificique ruunt tonitrus elisaque noctem
lux dirimit (pavor ora virum, pavor occupat aures),
haud secus implevit pontum fragor; effluit imber 665
spumeus et magno puppem procul aequore vestit.
Advertere dei defixaque numina ponto,
quid scopulis praeclusa ratis, quid dura iuventus
expediat. pendet magnis favor ortus ab ausis.
prima coruscanti signum dedit aegide virgo 670
fulmineam iaculata facem. vixdum ardua cautes
cesserat, illa volans tenui per concita saxa
luce fugit. rediere viris animique manusque
ut videre viam. 'sequor, o quicumque deorum,'
Aesonides 'vel fallis' ait praecepsque fragores 675
per medios ruit et fumo se condidit atro.
coeperat hinc cedens abductis montibus unda
ferre ratem pelagoque dies occurrere aperto.
sed neque permissis iam fundere rector habenis
vela neque eniti remis pote, cum super adsunt 680
Cyaneae. premit umbra ratem scopulique feruntur
comminus. hic <Iuno> praecepsque ex aethere Pallas
insiliunt pariter scopulos: hunc nata coercet,
hunc coniunx Iovis, ut valido qui robore tauros
sub iuga et invito detorquet in ilia cornu. 685
inde, velut mixtis Vulcanius ardor harenis
verset aquas, sic ima fremunt fluctuque coacto
angitur et clausum scopulos super effluit aequor.
contra omnes validis tenui discrimine remis
pergere iter mediosque ratem transferre per ictus. 690
saxa sed extremis tamen increpuere corymbis
parsque (nefas) deprensa iugis, nam cetera caelo
debita. conclamant Minyae, latera utraque quippe
dissiluisse putant. fugit ipse novissimus ictus
Tiphys et <e> mediis sequitur freta rapta ruinis 695
nec prius obsessum scopulis respexit ad aequor
aut sociis temptata quies, nigrantia quam iam
litora longinquique exirent flumina Rhebae.
tunc fessas posuere manus, tunc arida anheli
pectora, discussa quales formidine Averni 700
Alcides Theseusque comes pallentia iungunt
oscula vix primis amplexi luminis oris.
nec vero ipse metus curasque resolvere ductor,
sed maria aspectans 'heu qui datus iste deorum
sorte labor nobis! serum ut veniamus ad amnem 705
Phasidis et mites' inquit 'dent vellera Colchi,
unde per hos iterum montes fuga?' talia fundit
imperio fixos Iovis aeternumque revinctos
nescius. id fati certa nam lege manebat,
siqua per hos undis umquam ratis isset apertis. 710
Tum freta, quae longis fuerant impervia saeclis,
ad subitam stup<uer>e ratem Pontique iacentis
omne solum regesque patent gentesque repostae.
non alibi effusis cesserunt longius undis
litora, non, tantas quamvis Tyrrhenus et Aegon 715
volvat aquas, geminis tot desint Syrtibus undae.
nam super huc vastos tellus quoque congerit amnes;
non septemgemini memorem quas exitus Histri,
quas Tanais flavusque Tyres Hypanisque Novasque
addat opes quantosque sinus Maeotia laxent 720
aequora. flumineo sic agmine fregit amari
vim salis hinc Boreae cedens glaciantibus auris
Pontus et exorta facilis concrescere bruma.
utque vel immotos Ursae rigor invehit amnes
vel freta versa vadis, hiemem sic unda per omnem 725
aut campo iacet aut tumido riget ardua fluctu,
atque hac Europam curvis anfractibus urget,
hac Asiam, Scythicum specie sinuatus in arcum.
illic umbrosae semper stant aequore nubes
et non certa dies, primo nec sole profundum 730
solvitur aut vernis cum lux aequata tenebris,
sed redit extremo tandem in sua litora Tauro.
Iam Mariandynis advertit puppis harenis
atque celer terras regemque exquirit Echion
dicta ferens lectos (fama est si nominis umquam) 735
Haemoniae subiisse viros, det litora fessis.
adproperat Lycus auditis laetatus Achivis
ac simul Aesoniden omnemque in regia turbam
tecta trahit modo Bebryciis praefixa tropaeis,
mitis et in mediis effatur talia Grais: 740
'haud temere est, fato divum reor ad mea vectos
litora vos, odium quibus atque eadem ira furentis
Bebryciae saevaque pares de gente triumphi:
certa fides animis, idem quibus incidit hostis.
nos quoque, nos Amycum tanto procul orbe remoti 745
sensimus et saevis frater mihi fusus harenis.
ultor ego atque illuc cunctis accensus in armis
tunc aderam, cum vos mediis contenta ferebant
vela fretis. illum in sanie taboque recenti
vidimus aequoreo similem per litora monstro. 750
nec vero praerepta mihi suprema tyranni
fata queror bellove magis laetarer et armis
procubuisse meis, quam lege quod occidit ultus
ipse sua meritoque madent quod sanguine caestus.'
excipit Aesonides: 'tuus ergo in montibus ignis 755
ille? tuas acies medio de gurgite vidi?'
fatur et ostentans prolem Iovis 'hic tibi Pollux
en,' ait 'inviso solvit cui pectore poenas.'
ille virum circa mirantia lumina volvit.
festa dehinc mediis ineunt convivia tectis 760
communesque vocant superos, quorum eruta nutu
Bebrycia, et votis pariter praeda<que> fruuntur.

Siamo spiacenti, per oggi hai superato il numero massimo di 15 brani.
Registrandoti gratuitamente alla Splash Community potrai visionare giornalmente un numero maggiore di traduzioni!

Siamo spiacenti, ancora non è presente una traduzione di questo brano!
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!