banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Tibullo - Elegie - Liber Iii

Martis Romani festae uenere kalendae
- exoriens nostris hic fuit annus auis -
et uaga nunc certa discurrunt undique pompa
perque uias urbis munera perque domos.
5 Dicite, Pierides, quonam donetur honore
seu mea, seu fallor, cara Neaera tamen.
Carmine formosae, pretio capiuntur auare:
gaudeat, ut digna est, uersibus illa meis.
Lutea sed niueum inuoluat membrana libellum,

[3,1,10] pumex et canas tondeat ante comas,
summaque praetexat tenuis fastigia chartae
indicet ut nomen littera facta tuum,
atque inter geminas pingantur cornua frontes:
sic etenim comptum mittere oportet opus.
15 Per uos, auctores huius mihi carminis, oro
Castaliamque umbram Pieriosque lacus,
ite domum cultumque illi donate libellum,
sicut erit: nullus defluat inde color.
Illa mihi referet, si nostri mutua cura est,

[3,1,20] an minor, an toto pectore deciderim.
Sed primum meritam larga donate salute
atque haec submisso dicite uerba sono:
"Haec tibi uir quondam, nunc frater, casta Neaera,
mittit et accipias munera parua rogat,
25 teque suis iurat caram magis esse medullis,
siue sibi coniunx siue futura soror;
sed potius coniunx: huius spem nominis illi
auferet extincto pallida Ditis aqua."

[3,2,1]
Qui primus caram iuueni carumque puellae
eripuit iuuenem, ferreus ille fuit;
durus et ille fuit, qui tantum ferre dolorem,
uiuere et erepta coniuge qui potuit.
5 Non ego firmus in hoc, non haec patientia nostro
ingenio: frangit fortia corda dolor;
nec mihi uera loqui pudor est uitaeque fateri,
tot mala perpessae, taedia nata meae.
Ergo cum tenuem fuero mutatus in umbram

[3,2,10] candidaque ossa supra nigra fauilla teget,
ante meum ueniat longos incompta capillos
et fleat ante meum maesta Neaera rogum;
sed ueniat carae matris comitata dolore:
maereat haec genero, maereat illa uiro.
15 Praefatae ante meos manes animamque precatae
perfusaeque pias ante liquore manus,
pars quae sola mei superabit corporis, ossa
incinctae nigra candida ueste legent
et primum annoso spargent collecta lyaeo,

[3,2,20] mox etiam niueo lacte parent,
post haec carbaseis umorem tollere uelis
atque in marmorea ponere sicca domo.
Illic quas mittit diues Panchaia merces
Eoique Arabes, diues et Assyria,
25 et nostri memores lacrimae fundantur eodem:
sic ego componi uersus in ossa uelim.
Sed tristem mortis demonstret littera causam
atque haec in celebri carmina fronte notet:
LYGDAMVS HIC SITVS EST: DOLOR HVIC ET CVRA NEAERAE,

[3,2,30] CONIVGIS EREPTAE, CAVSA PERIRE FVIT .

[3,3,1]
Quid prodest caelum uotis implesse, Neaera,
blandaque cum multa tura dedisse prece,
non ut marmorei prodirem e limine tecti,
insignis clara conspicuusque domo,
5 aut ut multa mei renouarent iugera tauri
et magnas messes terra benigna daret,
sed tecum ut longae sociarem gaudia uitae
inque tuo caderet nostra senecta sinu,
tum cum permenso defunctus tempore lucis

[3,3,10] nudus Lethaea cogerer ire rate?
Nam graue quid prodest pondus mihi diuitis auri,
aruaque si findant pinguia mille boues?
Quidue domus prodest Phrygiis innixa columnis,
Taenare siue tuis, siue Caryste tuis,
15 et nemora in domibus sacros imitantia lucos
aurataeque trabes marmoreumque solum?
Quidue in Erythraeo legitur quae litore concha
tinctaque Sidonio murice lana iuuat,
et quae praeterea populus miratur? In illis

[3,3,20] inuidia est: falso plurima uulgus amat.
Non opibus mentes hominum curaeque leuantur
nec Fortuna sua tempora lege regit.
Sit mihi paupertas tecum iucunda, Neaera:
at sine te regum munera nulla uolo.
25 O niueam quae te poterit mihi reddere lucem!
O mihi felicem terque quaterque diem!
At si, pro dulci reditu quaecumque uouentur,
audiat auersa non meus aure deus,
nec me regna iuuant nec Lydius aurifer amnis

[3,3,30] nec quas terrarum sustinet orbis opes.
Haec alii cupiant; liceat mihi paupere cultu
securo cara coniuge posse frui.
Adsis et timidis faueas, Saturnia, uotis,
et faueas concha, Cypria, uecta tua.
35 Aut si fata negant reditum tristesque sorores,
stamina quae ducunt quaeque futura neunt,
me uocet in uastos amnes nigramque paludem
diues in ignaua luridus Orcus aqua.

[3,4,1]
Di meliora ferant, nec sint mihi somnia uera,
quae tulit hesterna pessima nocte quies.
Ite procul uani falsique auertite uisus,
desinite in nobis quaerere uelle fidem.
5 Diui uera monent, uenturae nuntia sortis
uera monent Tuscis exta probata uiris;
somnia fallaci ludunt temeraria nocte
et pauidas mentes falsa timere iubent;
et natum in curas hominum genus omina noctis

[3,4,10] farre pio placant et saliente sale!
Et tamen, utcumque est, siue illi uera moneri,
mendaci somno credere siue uolent,
efficiat uanos noctis Lucina timores
et frustra inmeritum pertimuisse uelit,
15 si mea nec turpi mens est obnoxia facto
nec laesit magnos impia lingua deos.
Iam Nox aetherium nigris emensa quadrigis
mundum cacruleo lauerat amne rotas,
nec me sopierat menti deus utilis aegrae:

[3,4,20] Somnus sollicitas deficit ante domos.
Tandem, cum summo Phoebus prospexit ab ortu,
pressit languentis lumina sera quies.
Hic iuuenis casta redimitus tempora lauro
est uisus nostra ponere sede pedem.
25 Non illo quicquam formosius ulla priorum
aetas, heroum nec tulit ulla domus.
Intonsi crines longa ceruice fluebant,
stillabat Syrio myrtea rore coma.
Candor erat qualem praefert Latonia Luna,

[3,4,30] et color in niueo corpore purpureus,
ut iuueni primum uirgo deducta marito
inficitur teneras ore rubente genas,
et cum contexunt amarantis alba puellae
lilia et autumno candida mala rubent.
35 Ima uidebatur talis inludere palla:
namque haec in nitido corpore uestis erat.
Artis opus rarae, fulgens testudine et auro
pendebat laeua garrula parte lyra.
Hanc primum ueniens plectro modulatus eburno

[3,4,40] felices cantus ore sonante dedit;
sed postquam fuerant digiti cum uoce locuti,
edidit haec dulci tristia uerba modo:
"Salue, cura deum: casto nam rite poetae
Phoebusque et Bacchus Pieridesque fauent;
45 sed proles Semelae Bacchus doctaeque sorores
dicere non norunt quid ferat hora sequens;
at mihi fatorum leges aeuisque futuri
euentura pater posse uidere dedit;
quare ego quae dico non fallax accipe uates

[3,4,50] quodque deus uero Cynthius ore feram.
Tantum cara tibi quantum nec filia matri,
quantum nec cupido bella puella uiro,
pro qua sollicitas caelestia numina uotis,
quae tibi securos non sinit ire dies
55 et, cum te fusco Somnus uelauit amictu,
uanum nocturnis fallit imaginibus,
carminibus celebrata tuis formosa Neaera
alterius mauultl esse puella uiri,
diuersasque suas agitat mens impia curas,

[3,4,60] nec gaudet casta nupta Neaera domo.
A crudele genus nec fidum femina nomen!
A pereat, didicit fallere si qua uirum!
Sed flecti poterit: mens est mutabilis illis;
tu modo cum multa bracchia tende fide.
65 Saeuus Amor docuit ualidos temptare labores,
saeuus Amor docuit uerbera posse pati.
Me quondam Admeti niueas pauisse iuuencas
non est in uanum fabula ficta iocum;
tunc ego nec cithara poteram gaudere sonora

[3,4,70] nec similes chordis reddere uoce sonos,
sed perlucenti cantum meditabar auena
ille ego Latonae filius atque Iouis.
Nescis quid sit amor, iuuenis, si ferre recusas
immitem dominam coniugiumque ferum.
75 Ergo ne dubita blandas adhibere querellas:
uincuntur molli pectora dura prece.
Quod si uera canunt sacris oracula templis,
haec illi nostro nomine dicta refer:
hoc tibi conigium promittit Delius ipse;

[3,4,80] felix hoc, alium desine uelle uirum."
Dixit, et ignauus defluxit corpore somnus.
A ego ne possim tanta uidere mala!
Nec tibi crediderim uotis contraria uota
nec tantum crimen pectore inesse tuo:
85 nam te nec uasti genuerunt aequora ponti
nec flammam uoluens ore Chimaera fero
nec canis anguinea redimitus terga caterua,
cui tres sunt linguae tergeminumque caput,
Scyllaque uirgineam canibus succincta figuram,

[3,4,90] nec te conceptam saeua leaena tulit,
barbara nec Scythiae tellus horrendaue Syrtis,
sed culta et duris non habitanda domus
et longe ante alias omnes mitissima mater
isque pater quo non alter amabilior.
95 Haec deus in melius crudelia somnia uertat
et iubeat tepidos inrita ferre Notos.

[3,5,1]
Vos tenet, Etruscis manat quae fontibus unda,
unda sub aestiuum non adeunda Canem,
nunc autem sacris Baiarum proxima lymphis,
cum se purpureo uere remittit humus.
5 At mihi Persephone nigram denuntiat horam:
immerito iuueni parce nocere, dea.
Non ego temptauit nulli temeranda uirorum
audax laudandae sacra docere deae,
nec mea mortiferis infecit pocula sucis

[3,5,10] dextera nec cuiquam trita uenena dedit,
nec nos sacrilegos templis admouimus ignes,
nec cor sollicitant facta nefanda meum,
nec nos insanae meditantes iurgia mentis
impia in aduersos soluimus ora deos.
15 Et nondum cani nigros laesere capillos,
nec uenit tardo curua senecta pede:
natalem primo nostrum uidere parentes,
cum cecidit fato consul uterque pari.
Quid fraudare iuuat uitem crescentibus uuis

[3,5,20] et modo nata mala uellere poma manu?
Parcite, pallentes undas quicumque tenetis
duraque sortiti tertia regna dei.
Elysios olim liceat cognoscere campos
Lethaeamque ratem Cimmeriosque lacus,
25 cum mea rugosa pallebunt ora senecta
et referam pueris tempora prisca senex.
Atque utinam uano nequiquam terrear aestu!
Languent ter quinos sed mea membra dies.
At uobis Tuscae celebrantur numina lymphae

[3,5,30] et facilis lenta pellitur unda manu.
Viuite felices, memores et uiuite nostri,
siue erimus seu nos fata fuisse uelint.
Interea nigras pecudes promittite Diti

et niuei lactis pocula mixta mero.

[3,6,1]
Candide Liber, ades - sic sit tibi mystica uitis
semper, sic hedera tempora uincta feras -
aufer et, ipse, meum, pariter medicande, dolorem:
saepe tuo cecidit munere uictus amor.
5 Care puer, madeant generoso pocula baccho,
et nobis prona funde Falerna manu.
Ite procul durum curae genus, ite labores;
fulserit hic niueis Delius alitibus.
Vos modo proposito dulces faueatis amici,

[3,6,10] neue neget quisquam me duce se comitem,
aut si quis uini certamen mite recusat,
fallat eum tecto cara puella dolo.
Ille facit dites animos deus, ille ferocem
contundit et dominae misit in arbitrium,
15 Armenias tigres et fuluas ille leaenas
uicit et indomitis mollia corda dedit.
Haec Amor et maiora ualet; sed poscite Bacchi
munera: quem uestrum pocula sicca iuuant?
Conuenit ex aequo nec toruus Liber in illis

[3,6,20] qui se quique una uina iocosa colunt,
nunc uenit iratus nimium nimiumque seueris:
qui timet irati numina magna, bibat.
Quales his poenas qualis quantusque minetur,
Cadmeae matris praeda cruenta docet.
25 Sed procul a nobis hic sit timor, illaque, si qua est,
quid ualeat laesi sentiat ira dei.
Quid precor a demens? Venti temeraria uota,
aeriae et nubes diripienda ferant.
Quamuis nulla mei superest tibi cura, Neaera,

[3,6,30] sis felix et sint candida fata tua.
At nos securae reddamus tempora mensae:
uenit post multos una serena dies.
Ei mihi, difficile est imitari gaudia falsa,
difficile est tristi fingere mente iocum,
35 nec bene mendaci risus componitur ore,
nec bene sollicitis ebria uerba sonant.
Quid queror infelix? Turpes discedite curae:
odit Lanaeus tristia uerba pater.
Gnosia, Theseae quondam periuria linguae

[3,6,40] fleuisti ignoto sola relicta mari:
sic cecinit pro te doctus, Minoi, Catullus
ingrati referens impia facta uiri.
Vos ego nunc moneo: felix, quicumque dolore
alterius disces posse cauere tuos.
45 Nec uos aut capiant pendentia bracchia collo
aut fallat blanda sordida lingua fide;
etsi perque suos fallax iurauit ocellos
Iononemque suam perque suam Venerem,
nulla fides inerit: periuria ridet amantum

[3,6,50] Iuppiter et uentos inrita ferre iubet.
Ergo quid totiens fallacis uerba puellae
conqueror? Ite a me, seria uerba, precor.
Quam uellem tecum longas requiescere noctes
et tecum longos peruigilare dies,
55 perfida nec merito nobis inimica merenti,
perfida, sed, quamuis perfida, cara tamen!
Naida Bacchus amat: cessas, o lente minister?
Temperet annosum Marcia lympha merum.
Non ego, si fugit nostrae conuiuia mensae

[3,6,60] ignotum cupiens uana puella torum,
sollicitus repetam tota suspiria nocte.
Tu, puer, i, liquidum fortius adde merum.
Iam dudum Syrio madefactus tempora nardo
debueram sertis implicuisse comas.

[3,7,0] Panegyricus Messallae.
[3,7,1]
Te, Messalla, canam, quamquam me cognita uirtus
terret; ut infirmae nequeant subsistere uires,
incipiam tamen, ac meritas si carmina laudes
deficiant, - humilis tantis sim conditor actis
5 nec tua praeter te chartis intexere quisquam
facta queat, dictis ut non maiora supersint, -
est nobis uoluisse satis; nec munera parua
respueris: etiam Phoebo gratissima dona
Cres tulit, et cunctis Baccho iucundior hospes

[3,7,10] Icarus, ut puro testantur sidera caelo
Erigoneque Canisque, neget ne longior aetas;
quin etiam Alcides, deus ascensurus Olympum,
laeta Molorcheis posuit uestigia tectis,
paruaque caelestis placauit mica, nec illis
15 semper inaurato taurus cadit hostia cornu.
Hic quoque sit gratus paruus labor, ut tibi possim
inde alios alioque memor componere uersus.
Alter dicat opus magni mirabile mundi,
qualis in immenso desederit aere tellus,

[3,7,20] qualis et in curuum pontus confluxerit orbem,
et uagus, e terris qua surgere nititur, aer,
huic et contextus passim fluat igneus aether,
pendentique super claudantur ut omnia caelo;
at quodcumque meae poterunt audere camenae,
25 seu tibi par poterunt seu, quod spes abnuit, ultra
siue minus ( certeque canent minus), omne uouemus
hoc tibi, nec tanto careat mihi carmine charta.
Nam quamquam antiquae gentis superant tibi laudes,
non tua maiorum contenta est gloria fama

[3,7,30] nec quaeris quid quaque index sub imagine dicat,
sed generis priscos contendis uincere honores,
quam tibi maiores maius decus ipse futuris:
at tua non titulus capiet sub nomine facta,
aeterno sed erunt tibi magna uolumina uersu,
35 conuenientque tuas cupidi componere laudes
undique quique canent uincto pede quique soluto;
quis potius, certamen erit: sim uictor in illis,
ut nostrum tantis inscribam nomen in actis.
Nam quis te maiora gerit castrisue foroue?

[3,7,40] Nec tamen hic aut hic tibi laus maiorue minorue,
iusta pari premitur ueluti cum pondere libra,
prona nec hac plus parte sedet nec surgit ab illa,
qualis, inaequatum si quando onus urget utrimque,
instabilis natat alterno depressior orbe.
45 Nam seu diuersi fremat inconstantia uulgi,
non alius sedare queat; seu iudicis ira
sit placanda, tuis poterit mitescere uerbis.
Non Pylos aut Ithace tantos genuisse feruntur
Nestora uel paruae magnum decus urbis Vlixem,

[3,7,50] uixerit ille senex quamuis, dum terna per orbem
saecula fertilibus Titan decurreret horis,
ille per ignotas audax errauerit urbes,
qua maris extremis tellus includitur undis:
nam Ciconumque manus aduersis reppulit armis,
55 nec ualuit lotos coeptos auertere cursus,
cessit et Aetnaeae Neptunius incola rupis
uicta Maroneo foedatus lumina baccho;
uexit et Aeolios placidum per Nerea uentos,
incultos adiit Laestrygonas Antiphatenque,

[3,7,60] nobilis Artacie gelida quos inrigat unda;
solum nec doctae uerterunt pocula Circes,
quamuis illa foret Solis genus, apta uel herbis
aptaque uel cantu ueteres mutare figuras;
Cimmerion etiam obscuras accessit ad arces,
65 quis numquam candente dies apparuit ortu,
seu supra terras Phoebus seu curreret infra;
uidit ut inferno Plutonis subdita regno
magna deum proles leuibus discurreret umbris,
praeteriitque cita Sirenum litora puppi;

[3,7,70] illum inter geminae nantem confinia mortis
nec Scyllae saeuo conterruit impetus ore,
cum canibus rabidas inter fera serperet undas,
nec uiolenta suo consumpsit more Charybdis,
uel si sublimis fluctu consurgeret imo,
75 uel si interrupto nudaret gurgite pontum.
Non uiolata uagi sileantur pascua Solis,
non amor et fecunda Atlantidos arua Calypsus,
finis et erroris miseri Phaeacia tellus.
Atque haec seu nostras inter sunt cognita terras,

[3,7,80] fabula siue nouum dedit his erroribus orbem,
sit labor illius, tua dum facundia maior.
Iam te non alius belli tenet aptius artes,
qua deceat tutam castris praeducere fossam,
qualiter aduersos hosti defigere ceruos,
85 quemue locum ducto melius sit claudere uallo,
fontis ubi dulces erumpat terra liquores,
ut facilisque tuis aditus sit et arduus hosti,
laudis ut adsiduo uigeat certamine miles,
quis tardamue sudem melius celeremue sagittam

[3,7,90] iecerit aut lento perfregerit obuia pilo,
aut quis equum celeremue arto compescere freno
possit et effusas tardo permittere habenas
inque uicem modo directo contendere passu,
seu libeat, curuo breuius conuertere gyro,
95 quis parma, seu dextra uelit seu laeua, tueri,
siue hac siue illac ueniat grauis impetus hastae
amplior aut signata cita loca tangere funda.
Iam simul audacis uenient certamina Martis
aduersisque parent acies concurrere signis,

[3,7,100] tum tibi non desit faciem componere pugnae,
seu sit opus quadratum acies consistat in agmen,
rectus ut aequatis decurrat frontibus ordo,
seu libeat duplicem seiunctim cernere martem,
dexter uti laeuum teneat dextrumque sinister
105 miles sitque duplex gemini uictoria casus.
At non per dubias errant mea carmina laudes:
nam bellis experta cano. Testis mihi uictae
fortis Iapydiae miles, testis quoque fallax
Pannonius, gelidas passim disiectus in Alpes,

[3,7,110] testis Arupinis et pauper natus in aruis,
quem si quis uideat uetus ut non fregerit aetas,
terna minus Pyliae miretur saecula famae:
112 namque senex longae peragit dum tempora uitae, b
centum fecundos Titan renouauerit annos,
ipse tamen uelox celerem super edere corpus
115 audet equum ualidisque sedet moderator habenis.
Te duce non alias conuersus terga Domator
libera Romanae subiecit colla catenae.
Nec tamen his contentus eris: maiora peractis
instant, compertum est ueracibus ut mihi signis,

[3,7,120] quis Amythaonius nequeat certare Melampus.
Nam modo fulgentem Tyrio subtegmine uestem
indueras oriente die duce fertilis anni,
splendidior liquidis cum Sol caput extulit undis
et fera discordes tenuerunt flamina uenti,
125 curua nec adsuetos egerunt flumina cursus,
quin rapidum placidis etiam mare constitit undis,
ulla nec aerias uolucris perlabitur auras
nec quadrupes densas depascitur aspera siluas,
quin largita tuis sunt muta silentia uotis.

[3,7,130] Iuppiter ipse leui uectus per inania curru
adfuit et caelo uicinum liquit Olympum
intentaque tuis precibus se praebuit aure
cunctaque ueraci capite adnuit: additus aris
laetior eluxit structos super ignis aceruos.
135 Quin hortante deo magnis insistere rebus
incipe; non idem tibi sint aliisque triumphi:
non te uicino remorabitur obuia marte
Gallia nec latis audax Hispania terris
nec fera Theraeo tellus obsessa colono,

[3,7,140] nec qua uel Nilus uel regia lympha Choaspes
profluit aut rapidus, Cyri dementia, Gyndes,
aret Araccaeis aut unda Oroatia campis,
nec qua regna uago Tomyris finiuit Araxe,
impia nec saeuis celebrans conuiuia mensis
145 ultima uicinus Phoebo tenet arua Padaeus,
quaque Hebrus Tanaisque Getas rigat atque Magynos.
Quid moror? Oceanus ponto qua continet orbem,
nulla tibi aduersis regio sese offeret armis.
Te manet inuictus Romano marte Britannus

[3,7,150] teque interiecto mundi pars altera sole.
Nam circumfuso consistit in aere tellus
et quinque in partes toto disponitur orbe.
Atque duae gelido uastantur frigore semper:
illic et densa tellus absconditur umbra,
155 et nulla incepto perlabitur unda liquore,
sed durata riget densam in glaciemque niuemque,
quippe ubi non umquam Titan super egerit ortus.
At media est Phoebi semper subiecta calori,
seu propior terris aestiuum fertur in orbem

[3,7,160] seu celer hibernas properat decurrere luces;
non igitur presso tellus exsurgit aratro,
nec frugem segetes praebent neque pabula terrae;
non illic colit arua deus, Bacchusue Ceresue,
nulla nec exustas habitant animalia partes.
165 Fertilis hanc inter posita est interque rigentes
nostraque et huic aduersa solo pars altera nostro,
quas similis utrimque tenens uicinia caeli
temperat, alter et alterius uires necat aer;
hinc placidus nobis per tempora uertitur annus,

[3,7,170] hinc et colla iugo didicit submittere taurus
et lenta excelsos uitis conscendere ramos,
tondeturque seges maturos annua partus,
et ferro tellus, pontus confinditur aere,
quin etiam structis exsurgunt oppida muris.
175 Ergo ubi per claros ierint tua facta triumphos,
solus utroque idem diceris magnus in orbe.
Non ego sum satis ad tantae praeconia laudis,
ipse mihi non si praescribat carmina Phoebus.
Est tibi, qui possit magnis se accingere rebus,

[3,7,180] Valgius: aeterno propior non alter Homero.
Languida non noster peragit labor otia, quamuis
Fortuna, ut mos est illi, me aduersa fatiget.
Nam mihi, cum magnis opibus domus alta niteret,
cui fuerant flaui ditantes ordine sulci
185 horrea fecundas ad deficientia messis,
cuique pecus denso pascebant agmine colles,
et domino satis et nimium furique lupoque,
nunc desiderium superest: nam cura nouatur,
cum memor ante actos semper dolor admonet annos.

[3,7,190] Sed licet asperiora cadant spolierque relictis,
non te deficient nostrae memorare camenae.
Nec solum tibi Pierii tribuentur honores:
pro te uel rapidas ausim maris ire per undas,
aduersis hiberna licet tumeant freta uentis,
195 pro te uel densis solus subsistere turmis
uel paruum Aetnaeae corpus committere flammae.
Sum quodcumque, tuum est. Nostri si paruula cura
sit tibi, quanta libet, si sit modo, non mihi regna
Lydia, non magni potior sit fama Gylippi,

[3,7,200] posse Meleteas nec mallem uincere chartas.
Quod tibi si uersus noster, totusue minusue,
uel bene sit notus, summo uel inerret in ore,
nulla mihi statuunt finem te fata canendi.
Quin etiam mea tunc tumulus cum texerit ossa,
205 seu matura dies celerem properat mihi mortem,
longa manet seu uita, tamen, mutata figura
seu me finget equum rigidos percurrere campos
doctum seu tardi pecoris sim gloria taurus
siue ego per liquidum uolucris uehar aera pennis,

[3,7,210] quandocumque hominem me longa receperit aetas,
inceptis de te subtexam carmina chartis.

[3,8,0] De Sulpici Incerti Auctoris Elegiae.
[3,8,1]
Sulpicia est tibi culta tuis, Mars magne, kalendis;
spectatum e caelo, si sapis, ipse ueni;
hoc Venus ignoscet; at tu, uiolente, caueto
ne tibi miranti turpiter arma cadant:
5 illius ex oculis, cum uult exurere diuos,
accendit geminas lampadas acer Amor.
Illam, quidquid agit, quoquo uestigia mouit,
componit furtim subsequiturque Decor;
seu soluit crines, fusis decet esse capillis:

[3,8,10] seu composit, comptis est ueneranda comis.
Vrit, seu Tyria uoluit procedere palla:
urit, seu niuea candida ueste uenit.
Talis in aeterno felix Vertumnus Olympo
mille habet ornatus, mille decenter habet.
15 Sola puellarum digna est cui mollia caris
uellera det sucis bis madefacta Tyros,
possideatque, metit quidquid bene olentibus aruis
cultor odoratae diues Arabs segetis,
et quascumque niger rubro de litore gemmas

[3,8,20] proximus Eois colligit Indus aquis.
Hanc uos, Pierides, festis cantate kalendis,
et testudinea Phoebe superbe lyra.
Hoc sollemne sacrum multos haec sumet in annos:
dignior est uestro nulla puella choro.

[3,9,1]
Parce meo iuueni, seu quis bona pascua campi
seu colis umbrosi deuia montis aper,
neu tibi sit duros acuisse in proelia dentes;
incolumem custos hunc mihi seruet Amor.
5 Sed procul abducit uenandi Delia cura:
o pereant siluae deficiantque canes!
Quis furor est, quae mens, densos indagine colles
claudentem teneras laedere uelle manus?
Quidue iuuat furtim latebras intrare ferarum

[3,9,10] candidaque hamatis crura notare rubis?
Sed tamen, ut tecum liceat, Cerinthe, uagari,
ipsa ego per montes retia torta feram,
ipsa ego uelocis quaeram uestigia cerui
et demam celeri ferrea uincla cani.
15 Tunc mihi, tunc placeant siluae, si, lux mea, tecum
arguar ante ipsas concubuisse plagas:
tunc ueniat licet ad casses, inlaesus abibit,
ne ueneris cupidae gaudia turbet, aper.
Nunc sine me sit nulla Venus, sed lege Dianae,

[3,9,20] caste puer, casta retia tange manu:
et, quaecumque meo furtim subrepit amori,
incidat in saeuas diripienda feras.
At tu uenandi studium concede parenti,
et celer in nostros ipse recurre sinus.

[3,10,1]
Huc ades et tenerae morbos expelle puellae,
huc ades, intonsa Phoebe superbe coma;
crede mihi, propera, nec te iam, Phoebe, pigebit
formosae medicas applicuisse manus.
5 Effice ne macies pallentes occupet artus,
neu notet informis candida membra color,
et quodcumque mali est et quidquid triste timemus,
in pelagus rapidis euehat amnis aquis.
Sancte, ueni, tecumque feras, quicumque sapores,

[3,10,10] quicumque et cantus corpora fessa leuant;
neu iuuenem torque, metuit qui fata puellae
uotaque pro domina uix numeranda facit;
interdum uouet, interdum, quod langueat illa,
dicit in aeternos aspera uerba deos.
15 Pone metum, Cerinthe: deus non laedit amantes;
tu modo semper ama: salua puella tibi est;
nil opus est fletu: lacrimis erit aptius uti, 21
22 si quando fuerit tristior illa tibi.
17 At nunc tota tua est, te solum candida secum
cogitat, et frustra credula turba sedet.
Phoebe, faue: laus magna tibi tribuetur in uno

[3,10,20] corpore seruato restituisse duos.
23 Iam celeber, iam laetus eris, cum debita reddet
certatim sanctis laetus uterque focis;
25 tunc te felicem dicet pia turba deorum,
optabunt artes et sibi quisque tuas.

[3,11,1]
Qui mihi te, Cerinthe, dies dedit, hic mihi sanctus
atque inter festos semper habendus erit:
te nascente nouum Parcae cecinere puellis
seruitium et dederunt regna superba tibi.
5 Vror ego ante alias: iuuat hoc, Cerinthe, quod uror,
si tibi de nobis mutuus ignis adest;
mutuus adsit amor, per te dulcissima furta
perque tuos oculos per Geniumque rogo.
Mane Geni, cape tura libens uotisque faueto,

[3,11,10] si modo, cum de me cogitat, ille calet.
Quod si forte alios iam nunc suspiret amores,
tunc precor infidos, sancte, relinque focos.
Nec tu sis iniusta, Venus: uel seruiat aeque
uinctus uterque tibi uel mea uincla leua;
15 sed potius ualida teneamur uterque catena,
nulla queat posthac quam soluisse dies.
Optat idem iuuenis quod nos, sed tectius optat:
nam pudet haec illum dicere uerba palam.
At tu, Natalis, quoniam deus omnia sentis,

[3,11,20] adnue: quid refert, clamne palamne roget?

[3,12,1]
Natalis Iuno, sanctos cape turis aceruos,
quos tibi dat tenera docta puella manu;
tota tibi est hodie, tibi se laetissima compsit,
staret ut ante tuos conspicienda focos.
5 Illa quidem ornandi causas tibi, diua, relegat;
est tamen, occulte cui placuisse uelit.
At tu, sancta, faue, neu quis diuellat amantes,
sed iuueni, quaeso, mutua uincla para.
Sic bene compones: ullae non ille puellae

[3,12,10] seruire aut cuiquam dignior illa uiro.
Nec possit cupidos uigilans deprendere custos
fallendique uias mille ministret Amor.
Adnue purpureaque ueni perlucida palla:
ter tibi fit libo, ter, dea casta, mero;
15 praecipit et natae mater studiosa, quod optat:
illa aliud tacita iam sua mente rogat;
uritur, ut celeres urunt altaria flammae,
nec, liceat quamuis, sana fuisse uelit.
Sis iuueni grata ac, ueniet cum proximus annus,

[3,12,20] hic idem uotis iam uetus exstet amor.

[3,13,0] Sulpiciae Elegidia.
[3,13,1]
Tandem uenit amor, qualem texisse pudori
quam nudasse alicui sit mihi fama magis.
Exorata meis illum Cytherea Camenis
attulit in nostrum deposuitque sinum.
5 Exsoluit promissa Venus: mea gaudia narret,
dicetur si quis non habuisse sua.
Non ego signatis quicquam mandare tabellis,
ne legat id nemo quam meus ante, uelim,
sed peccasse iuuat, uultus componere famae

[3,13,10] taedet: cum digno digna fuisse ferar.

[3,14,1]
Inuisus natalis adest, qui rure molesto
et sine Cerintho tristis agendus erit.
Dulcius urbe quid est? An uilla sit apta puellae
atque Arretino frigidus amnis agro?
5 Iam, nimium Messalla mei studiose, quiescas;
non tempestiuae saepe, propinque, uiae.
Hic animum sensusque meos abducta relinquo
arbitrio, quamuis non sinis esse, meo.

[3,15,1]
Scis iter ex animo sublatum triste puellae?
Natali Romae iam licet esse tuo.
Omnibus ille dies nobis natalis agatur,
qui nec opinanti nunc tibi forte uenit.

[3,16,1]
Gratum est, securus multum quod iam tibi de me
permittis, subito ne male inepta cadam.
Sit tibi cura togae potior pressumque quasillo
scortum quam Serui filia Sulpicia:
5 solliciti sunt pro nobis, quibus illa dolori est
ne cedam ignoto maxima causa toro.

[3,17,1]
Estne tibi, Cerinthe, tuae pia cura puellae,
quod mea nunc uexat corpora fessa calor?
A ego non aliter tristes euincere morbos
optarim, quam te si quoque uelle putem.
5 At mihi quid prosit morbos euincere, si tu
nostra potes lento pectore ferre mala?

[3,18,1]
Ne tibi sim, mea lux, aeque iam feruida cura
ac uideor paucos ante fuisse dies,
si quicquam tota commisi stulta iuuenta
cuius me fatear paenituisse magis,
5 hesterna quam te solum quod nocte reliqui,
ardorem cupiens dissimulare meum.

[3,19,0] Incerti Auctoris.
[3,19,1]
Nulla tuum nobis subducet femina lectum:
hoc primum iuncta est foedere nostra uenus.
Tu mihi sola places, nec iam te praeter in urbe
formosa est oculis ulla puella meis.
5 Atque utinam posses uni mihi bella uideri!
Displiceas aliis: sic ego tutus ero.
Nil opus inuidia est, procul absit gloria uulgi:
qui sapit, in tacito gaudeat ille sinu.
Sic ego secretis possum bene uiuere siluis,

[3,19,10] qua nulla humano sit uia trita pede.
Tu mihi curarum requies, tu nocte uel atra
lumen, et in solis tu mihi turba locis.
Nunc licet e caelo mittatur amica Tibullo,
mittetur frustra deficietque Venus;
15 hoc tibi sancta tuae Iunonis numina iuro,
quae sola ante alios est mihi magna deos.
Quid facio demens? Heu! heu! mea pignora cedo;
iuraui stulte: proderat iste timor.
Nunc tu fortis eris, nunc tu me audacius ures:

[3,19,20] hoc peperit misero garrula lingua malum.
Iam faciam quodcumque uoles, tuus usque manebo,
nec fugiam notae seruitium dominae,
sed Veneris sanctae considam uinctus ad aras:
haec notat iniustos supplicibusque fauet.

[3,20,1]
Rumor ait crebro nostram peccare puellam
nunc ego me surdis auribus esse uelim.
Crimina non haec sunt nostro sine facta dolore:
quid miserum torques, rumor acerbe? Tace.

Domiti Marsi
Te quoque Vergilio comitem non aequa, Tibulle,
Mors iuvenem campos misit ad Elysios
ne foret aut elegis molles qui fleret amores
aut caneret forti regia bella pede.