Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Terenzio - Eunuchus

DIDASCALIA

INCIPIT EVNVCHVS TERENTI
ACTA LVDIS MEGALENSIBVS
L. POSTVMIO ALBINO L. CORNELIO MERVLA AEDILIBVS CVRVLIBVS
EGERE L. AMBIVIVS TVRPIO L. ATILIVS PRAENESTINVS
MODOS FECIT FLACCVS CLAVDI
TIBIIS DVABVS DEXTRIS
GRAECA MENANDRV
FACTA II M. VALERIO C. FANNIO COS.

PERSONAE

(PROLOGVS)
PHAEDRIA ADVLESCENS
PARMENO SERVOS
THAIS MERETRIX
GNATHO PARASITVS
CHAEREA ADVLESCENS
THRASO MILES
PYTHIAS ANCILLA
CHREMES ADVLESCENS
ANTIPHO ADVLESCENS
DORIAS ANCILLA
DORVS EVNVCHVS
SANGA SERVOS
SOPHRONA NVTRIX
SENEX (DEMEA seu LACHES)
(CANTOR)

PERIOCHA
C. SVLPICI APOLLINARIS

Sororem falso dictitatam Thaidis
id ipsum ignorans miles advexit Thraso
ipsique donat. erat haec civis Attica.
eidem eunuchum, quem emerat, tradi iubet
Thaidis amator Phaedria ac rus ipse abit
Thrasoni oratus biduum concederet.
ephebus frater Phaedriae puellulam
cum deperiret dono missam Thaidi,
ornatu eunuchi induitur (suadet Parmeno):
introiit, vitiat virginem. sed Atticus
civis repertus frater eius conlocat
vitiatam ephebo; Phaedriam exorat Thraso.

PROLOGVS

Si quisquamst qui placere se studeat bonis
quam plurimis et minime multos laedere,
in is poeta hic nomen profitetur suom.
tum siquis est qui dictum in se inclementius
existumavit esse, sic existumet 5
responsum, non dictum esse, quia laesit prior.
qui bene vortendo et easdem scribendo male
ex Graecis bonis Latinas fecit non bonas,
idem Menandri Phasma nunc nuper dedit,
atque in Thesauro scripsit causam dicere 10
prius unde petitur, aurum qua re sit suom,
quam illic qui petit, unde is sit thensaurus sibi
aut unde in patrium monumentum pervenerit.
de(h)inc ne frustretur ipse se aut sic cogitet
"defunctu' iam sum, nil est quod dicat mihi": 15
is ne erret moneo, et desinat lacessere.
habeo alia multa quae nunc condonabitur,
quae proferentur post si perget laedere
ita ut facere instituit. quam nunc acturi sumus
Menandri Eunuchum, postquam aediles emerunt, 20
perfecit sibi ut inspiciundi esset copia.
magistratu' quom ibi adesset occeptast agi.
exclamat furem, non poetam fabulam
dedisse et nil dedisse verborum tamen:
Colacem esse Naevi, et Plauti veterem fabulam; 25
parasiti personam inde ablatam et militis.
si id est peccatum, peccatum inprudentiast
poetae, non quo furtum facere studuerit.
id ita esse vos iam iudicare poteritis.
Colax Menandrist: in east parasitus Colax 30
et miles gloriosus: <ea>s se non negat
personas transtulisse in Eunuchum suam
ex Graeca; sed eas fabulas factas prius
Latinas scisse sese id vero pernegat.
quod si personis isdem huic uti non licet: 35
qui mage licet currentem servom scribere,
bonas matronas facere, meretrices malas,
parasitum edacem, gloriosum militem,
puerum supponi, falli per servom senem,
amare odisse suspicari? denique 40
nullumst iam dictum quod non dictum sit prius.
qua re aequom est vos cognoscere atque ignoscere
quae veteres factitarunt si faciunt novi.
date operam, cum silentio animum attendite,
ut pernoscati' quid sibi Eunuchus velit. 45

ACTVS I

Phaedria Parmeno

I.i
PH. Quid igitur faciam? non eam ne nunc quidem
quom accersor ultro? an potius ita me comparem
non perpeti meretricum contumelias?
exclusit; revocat: redeam? non si me obsecret.
PA. siquidem hercle possis, nil prius neque fortius. 50
verum si incipies neque pertendes gnaviter
atque, ubi pati non poteri', quom nemo expetet,
infecta pace ultro ad eam venies indicans
te amare et ferre non posse: actumst, ilicet,
peristi: eludet ubi te victum senserit. 55
proin tu, dum est tempus, etiam atque etiam cogita,
ere: quae res in se neque consilium neque modum
habet ullum, eam consilio regere non potes.
in amore haec omnia insunt vitia: iniuriae,
suspiciones, inimicitiae, indutiae, 60
bellum, pax rursum: incerta haec si tu postules
ratione certa facere, nihilo plus agas
quam si des operam ut cum ratione insanias.
et quod nunc tute tecum iratus cogitas
"egon illam, quae illum, quae me, quae non . . ! sine modo, 65
mori me malim: sentiet qui vir siem":
haec verba una mehercle falsa lacrimula
quam oculos terendo misere vix vi expresserit,
restinguet, et te ultro accusabit, et dabis
ultro supplicium. PH. o indignum facinu'! nunc ego 70
et illam scelestam esse et me miserum sentio:
et taedet et amore ardeo, et prudens sciens,
vivos vidensque pereo, nec quid agam scio.
PA. quid agas? nisi ut te redimas captum quam queas
minimo; si nequeas paullulo, at quanti queas; 75
et ne te adflictes. PH. itane suades? PA. si sapis,
neque praeter quam quas ipse amor molestias
habet addas, et illas quas habet recte feras.
sed ecca<m> ipsa egreditur, nostri fundi calamitas;
nam quod nos capere oportet haec intercipit. 80

Thais Phaedria Parmeno

I.ii
TH. Miseram me, vereor ne illud graviu' Phaedria
tulerit neve aliorsum atque ego feci acceperit,
quod heri intro missu' non est. PH. totus, Parmeno,
tremo horreoque, postquam aspexi hanc. PA. bono animo es:
accede ad ignem hunc, iam calesces plus satis. 85
TH. quis hic loquitur? ehem tun hic eras, mi Phaedria?
quid hic stabas? quor non recta intro ibas? PA. ceterum
de exclusione verbum nullum? TH. quid taces?
PH. sane quia vero haec mihi patent semper fores
aut quia sum apud te primu'. TH. missa istaec face. 90
PH. quid "missa"? o Thais, Thais, utinam esset mihi
pars aequa amori' tecum ac pariter fieret,
ut aut hoc tibi doleret itidem ut mihi dolet
aut ego istuc abs te factum nihili penderem!
TH. ne crucia te obsecro, anime mi, <mi> Phaedria. 95
non pol quo quemquam plus amem aut plus diligam
<eo> feci; sed ita erat res, faciundum fuit.
PA. credo, ut fit, misera prae amore exclusti hunc foras.
TH. sicin agi', Parmeno? age; sed huc qua gratia
te accersi iussi, ausculta. PH. fiat. TH. dic mihi 100
hoc primum, potin est hic tacere? PA. egon? optume.
verum heus tu, hac lege tibi meam adstringo fidem:
quae vera audivi taceo et contineo optume;
sin falsum aut vanum aut finctumst, continuo palamst:
plenus rimarum sum, hac atque illac perfluo. 105
proin tu, taceri si vis, vera dicito.
TH. Samia mihi mater fuit: ea habitabat Rhodi.
PA. potest taceri hoc. TH. ibi tum matri parvolam
puellam dono quidam mercator dedit
ex Attica hinc abreptam. PH. civemne? TH. arbitror; 110
certum non scimu': matri' nomen et patris
dicebat ipsa: patriam et signa cetera
neque scibat neque per aetatem etiam potis erat.
mercator hoc addebat: e praedonibus,
unde emerat, se audisse abreptam e Sunio. 115
mater ubi accepit, coepit studiose omnia
docere, educere, ita ut<i> si esset filia.
sororem plerique esse credebant meam.
ego cum illo, quocum tum uno rem habebam hospite,
abii huc: qui mihi reliquit haec quae habeo omnia. 120
PA. utrumque hoc falsumst: effluet. TH. qui istuc? PA. quia
neque tu uno eras contenta neque solus dedit;
nam hic quoque bonam magnamque partem ad te attulit.
TH. itast; sed sine me pervenire quo volo.
interea miles qui me amare occeperat 125
in Cariamst profectu'; te interea loci
cognovi. tute scis postilla quam intumum
habeam te et mea consilia ut tibi credam omnia.
PH. ne hoc quidem tacebit Parmeno. PA. oh dubiumne id est?
TH. hoc agite, amabo. mater mea illic mortuast 130
nuper; eiu' frater aliquantum ad remst avidior.
is ubi esse hanc forma videt honesta virginem
et fidibu' scire, pretium sperans ilico
producit, vendit. forte fortuna adfuit
hic meus amicus: emit <ea>m dono mihi 135
inprudens harum rerum ignaru'que omnium.
is venit: postquam sensit me tecum quoque
rem habere, fingit causas ne det sedulo:
ait, si fidem habeat se iri praepositum tibi
apud me, ac non id metuat, ne, ubi acceperim, 140
sese relinquam, velle se illam mihi dare;
verum id vereri. sed ego quantum suspicor,
ad virginem animum adiecit. PH. etiamne amplius?
TH. nil; nam quaesivi. nunc ego <ea>m, mi Phaedria,
multae sunt causae quam ob rem cupio abducere: 145
primum quod soror est dicta; praeterea ut suis
restituam ac reddam. sola sum; habeo hic neminem
neque amicum neque cognatum: quam ob rem, Phaedria,
cupio aliquos parere amicos beneficio meo.
id amabo adiuta me, quo id fiat facilius: 150
sine illum priores partis hosce aliquot dies
apud me habere. nil respondes? PH. pessuma,
egon quicquam cum istis factis tibi respondeam?
PA. eu noster, laudo: tandem perdoluit: vir es.
PH. aut ego nescibam quorsum tu ires? "parvola 155
hinc est abrepta; eduxit mater pro sua;
soror dictast; cupio abducere, ut reddam suis":
nempe omnia haec nunc verba huc redeunt denique:
ego excludor, illerecipitur. qua gratia?
nisi si illum plus amas quam me et istam nunc times 160
quae advectast ne illum talem praeripiat tibi.
TH. ego[n] id timeo? PH. quid te ergo aliud sollicitat? cedo.
num solus ille dona dat? num ubi meam
benignitatem sensisti in te claudier?
nonne ubi mi dixti cupere te ex Aethiopia 165
ancillulam, relictis rebus omnibus
quaesivi? porro eunuchum dixti velle te,
quia solae utuntur is reginae; repperi,
heri minas viginti pro ambobus dedi.
tamen contemptus abs te haec habui in memoria: 170
ob haec facta abs te spernor? TH. quid istic, Phaedria?
quamquam illam cupio abducere atque hac re arbitror
id fieri posse maxume, verum tamen
potius quam te inimicum habeam, faciam ut iusseris.
PH. utinam istuc verbum ex animo ac vere diceres 175
"potius quam te inimicum habeam"! si istuc crederem
sincere dici, quidvis possem perpeti.
PA. labascit victus uno verbo quam cito!
TH. ego non ex animo misera dico? quam ioco
rem voluisti a me tandem, quin perfeceris? 180
ego impetrare nequeo hoc abs te, biduom
saltem ut concedas solum. PH. siquidem biduom:
verum ne fiant isti viginti dies.
TH. profecto non plus biduom aut . . PH. "aut" nil moror.
TH. non fiet: hoc modo sine te exorem. PH. scilicet 185
faciundumst quod vis. TH. merito te amo, bene facis.
PH. rus ibo: ibi hoc me macerabo biduom.
ita facere certumst: mos gerundust Thaidi.
tu, Parmeno, huc fac illi adducantur. PA. maxume.
PH. in hoc biduom, Thais, vale. TH. mi Phaedria, 190
et tu. numquid vis aliud? PH. egone quid velim?
cum milite istoc praesens absens ut sies;
dies noctesque me ames, me desideres,
me somnies, me exspectes, de me cogites,
me speres, me te oblectes, mecum tota sis: 195
meu' fac sis postremo animu' quando ego sum tuos.
TH. me miseram, fors[it]an hic mihi parvam habeat fidem
atque ex aliarum ingeniis nunc me iudicet.
ego pol, quae mihi sum conscia, hoc certo scio
neque me finxisse falsi quicquam neque meo 200
cordi esse quemquam cariorem hoc Phaedria.
et quidquid huiu' feci causa virginis
feci; nam me eiu' fratrem spero propemodum
iam repperisse, adulescentem adeo nobilem;
et is hodie venturum ad me constituit domum. 205
concedam hinc intro atque exspectabo dum venit.

ACTVS II

Phaedria Parmeno

II.i
PH. Fac, ita ut iussi, deducantur isti. PA. faciam. PH. at diligenter.
PA. fiet. PH. at mature. PA. fiet. PH. satine hoc mandatumst tibi? PA. ah
rogitare, quasi difficile sit!
utinam tam aliquid invenire facile possis, Phaedria, 210
quam hoc peribit. PH. ego quoque una pereo, quod mist carius;
ne istuc tam iniquo patiare animo. PA. minime: qui effectum dabo.
sed numquid aliud imperas?
PH. munu' nostrum ornato verbis, quod poteris, et istum aemulum,
quod poteris, ab ea pellito. 215
PA. memini, tam etsi nullu' moneas. PH. ego rus ibo atque ibi manebo.
PA. censeo. PH. sed heus tu. PA. quid vis? PH. censen posse me obfirmare et
perpeti ne redeam interea? PA. tene? non hercle arbitror;
nam aut iam revortere aut mox noctu te adiget horsum insomnia.
PH. opu' faciam, ut defetiger usque, ingratiis ut dormiam. 220
PA. vigilabi' lassus: hoc plus facies. PH. abi, nil dicis, Parmeno.
eiciunda hercle haec est mollities animi; nimi' me indulgeo.
tandem non ego illam caream, si sit opu', vel totum triduom? PA. hui
univorsum triduom? vide quid agas. PH. stat sententia.
PA. di boni, quid hoc morbist? adeon homines inmutarier 225
ex amore ut non cognoscas <eu>ndem esse! hoc nemo fuit
minus ineptu', mage severu' quisquam nec mage continens.
sed quis hic est qui huc pergit? attat hi(c)quidem est parasitus Gnatho
militis: ducit secum una virginem dono huic. papae
facie honesta! mirum ni ego me turpiter hodie hic dabo 230
cum m<eo> decrepito hoc eunucho. haec superat ipsam Thaidem.

Gnatho Parmeno

II.ii
GN. Di inmortales, homini homo quid praestat? stulto intellegens
quid inter est? hoc adeo ex hac re venit in mentem mihi:
conveni hodie adveniens quendam m<ei> loci hinc atque ordinis,
hominem haud inpurum, itidem patria qui abligurrierat bona: 235
video sentum squalidum aegrum, pannis annisque obsitum. "oh
quid istuc" inquam "ornatist?" "quoniam miser quod habui perdidi, em
quo redactu' sum. omnes noti me atque amici deserunt."
hic ego illum contempsi prae me: "quid homo" inquam "ignavissime?
itan parasti te ut spes nulla relicua in te s<ie>t tibi? 240
simul consilium cum re amisti? viden me ex <eo>dem ortum loco?
qui color nitor vestitu', quae habitudost corporis!
omnia habeo neque quicquam habeo; nil quom est, nil defit tamen."
"at ego infelix neque ridiculus esse neque plagas pati
possum." "quid? tu his rebu' credi' fieri? tota erras via. 245
olim isti f<ui>t generi quondam quaestus apud saeclum prius:
hoc novomst aucupium; ego adeo hanc primus inveni viam.
est genus hominum qui esse primos se omnium rerum volunt
nec sunt: hos consector; hisce ego non paro me ut rideant,
sed eis ultro adrideo et eorum ingenia admiror simul. 250
quidquid dicunt laudo; id rursum si negant, laudo id quoque;
negat quis: nego; ait: aio; postremo imperavi egomet mihi
omnia adsentari. is quaestu' nunc est multo uberrimus."
PA. scitum hercle hominem! hic homines prorsum ex stultis insanos facit.
GN. dum haec loquimur, interealoci ad macellum ubi advenimus, 255
concurrunt laeti mi obviam cuppedenarii omnes,
cetarii lanii coqui fartores piscatores,
quibus et re salva et perdita profueram et prosum saepe:
salutant, ad cenam vocant, adventum gratulantur.
ille ubi miser famelicus videt mi esse tantum honorem et 260
tam facile victum quaerere, ibi homo coepit me obsecrare
ut sibi liceret discere id de me: sectari iussi,
si potis est, tamquam philosophorum habent disciplinae ex ipsis
vocabula, parasiti ita ut Gnathonici vocentur.
PA. viden otium et cibu' quid facit alienu'? GN. sed ego cesso 265
ad Thaidem hanc deducere et rogare ad cenam ut veniat?
sed Parmenonem ante ostium Thaini' tristem video,
rivali' servom: salva res[es]t. nimirum hic homines frigent.
nebulonem hunc certumst ludere. PA. hisce hoc munere arbitrantur
suam Thaidem esse. GN. plurima salute Parmenonem 270
summum suom inpertit Gnatho. quid agitur? PA. statur. GN. video.
num quid nam hic quod nolis vides? PA. te. GN. credo; at numquid aliud?
PA. qui dum? GN. quia tristi's. PA. nil quidem. GN. ne sis; sed quid videtur
hoc tibi mancupium? PA. non malum hercle. GN. uro hominem. PA. ut
falsus animist!
GN. quam hoc munu' gratum Thaidi arbitrare esse? PA. hoc nunc dicis 275
eiectos hinc nos: omnium rerum, heus, vicissitudost.
GN. sex ego te totos, Parmeno, hos mensis quietum reddam
ne sursum d<eo>rsum cursites neve usque ad lucem vigiles.
ecquid beo te? PA. men? papae. GN. sic soleo amicos. PA. laudo.
GN. detineo te: fortasse tu profectus alio fueras. 280
PA. nusquam. GN. tum tu igitur paullulum da mi operae: fac ut admittar
ad illam. PA. age modo, i: nunc tibi patent fores hae quia istam ducis.
GN. numquem evocari hinc vis foras? PA. sine biduom hoc praetereat:
qui mihi nunc uno digitulo fores aperis fortunatus,
ne tu istas faxo calcibus saepe insultabi' frustra. 285
GN. etiamnunc tu hic stas, Parmeno? eho numnam hic relictu's custos,
nequis forte internuntius clam a milite ad istam curset?
PA. facete dictum: mira vero militi qui placeat?
sed video erilem filium minorem huc advenire.
miror quid ex Piraeo abierit; nam ibi custos publice est nunc. 290
non temere est; et properans venit: nescioquid circumspectat.

Chaerea Parmeno

II.iii
CH. Occidi!
neque virgost usquam neque ego, qui illam e conspectu amisi meo.
ubi quaeram, ubi investigem, quem perconter, quam insistam viam
incertu' sum. una haec spes est: ubi ubi est, diu celari non potest. 295
o faciem pulchram! deleo omnis de(h)inc ex animo mulieres:
taedet cotidianarum harum formarum. PA. ecce autem alterum!
nescioquid de amore loquitur: o infortunatum senem!
hic vero est qui si occeperit,
ludum iocumque dices f<ui>sse illum alterum, 300
praeut huiu' rabies quae dabit.
CH. ut illum di d<eae>que senium perdant qui me hodie remoratus est;
meque adeo qui <ei> restiterim; tum autem qui illum flocci fecerim.
sed eccum Parmenonem. salve. PA. quid tu's tristi'? quidve's alacris?
unde is? CH. egone? nescio hercle, 305
neque unde eam neque quorsum eam: ita prorsu' sum oblitus mei.
PA. qui quaeso? CH. amo. PA. hem. CH. nunc, Parmeno, ostendes te qui vir sies.
scis te mihi saepe pollicitum esse "Chaerea, aliquid inveni
modo quod ames: in ea re utilitatem ego faciam ut cognoscas meam",
quom in cellulam ad te patri' penum omnem congerebam clanculum. 310
PA. age, inepte. CH. hoc hercle factumst. fac sis nunc promissa adpareant,
si adeo digna res[es]t ubi tu nervos intendas tuos.
haud simili' virgost virginum nostrarum, quas matres student
demissis umeris esse, vincto pectore, ut gracilae sient.
siquaest habitior paullo pugilem esse aiunt, deducunt cibum: 315
tam etsi bonast natura, reddunt curatura iunceas:
itaque ergo amantur. PA. quid tua istaec? CH. nova figura oris. PA. papae.
CH. color veru', corpu' solidum et suci plenum. PA. anni? CH. anni? sedecim.
PA. flos ipse. CH. <ipsam> hanc tu mihi vel vi vel clam vel precario
fac tradas: mea nil refert dum potiar modo. 320
PA. quid? virgo quoiast? CH. nescio hercle. PA. undest? CH. tantundem.
PA. ubi habitat?
CH. ne id quidem. PA. ubi vidisti? CH. in via. PA. qua ratione eam amisti?
CH. id equidem adveniens mecum stomachabar modo,
nec quemquam ego esse hominem arbitror quoi mage bonae
felicitates omnes advorsae sient. 325
quid hoc est sceleri'? perii. PA. quid factumst? CH. rogas?
patris cognatum atque aequalem Archidemidem
nostin? PA. quidni? CH. is, dum hanc sequor, fit mi obviam.
PA. incommode hercle. CH. immo enimvero infeliciter;
nam incommoda alia sunt dicenda, Parmeno. 330
illum liquet mihi deierare his mensibus
sex septem prorsum non vidisse proxumis,
nisi nunc quom minime vellem minimeque opu' fuit.
eho nonne hoc monstri similest? quid ais? PA. maxume.
CH. continuo occurrit ad me, quam longe quidem, 335
incurvo' tremulu' labiis demissis gemens:
"heus heus tibi dico, Chaerea" inquit. restiti.
"scin quid ego te volebam?" "dic." "cras est mihi
iudicium." "quid tum?" "ut diligenter nunties
patri, advocatu' mane mi esse ut meminerit." 340
dum haec dicit abiit hora. rogo numquid velit.
"recte" inquit. abeo. quom huc respicio ad virginem,
illa se[se] interea commodum huc advorterat
in hanc nostram plateam. PA. mirum ni hanc dicit, modo
huic quae datast dono. CH. huc quom advenio nulla erat. 345
PA. comites secuti scilicet sunt virginem?
CH. verum: parasitu' cum ancilla. PA. ipsast: ilicet.
desine; iam conclamatumst. CH. alias res agis.
PA. istuc ago equidem. CH. nostin quae sit, dic mihi, aut
vidistin? PA. vidi novi scio quo abducta sit. 350
CH. eho Parmeno mi, nostin? [PA. novi. CH.] et scis ubi siet?
PA. huc deductast ad meretricem Thaidem: <ei> dono datast.
CH. quis is est tam potens cum tanto munere hoc? PA. miles Thraso,
Phaedriae rivali'. CH. duras fratri' partis praedicas.
PA. immo enim si scias quod donum huic dono contra conparet, 355
[tum] magis id dicas. CH. quodnam quaeso hercle? PA. eunuchum. CH.
illumne obsecro
inhonestum hominem, quem mercatus est heri, senem mulierem?
PA. istunc ipsum. CH. homo quatietur certe cum dono foras.
sed istam Thaidem non scivi nobis vicinam. PA. haud diust.
CH. perii, numquamne etiam me illam vidisse! eho dum dic mihi: 360
estne, ut fertur, forma? PA. sane. CH. at nil ad nostram hanc? PA. alia rest.
CH. obsecro hercle, Parmeno, fac ut potiar. PA. faciam sedulo ac
dabo operam, adiuvabo: numquid me aliud? CH. quo nunc is? PA. domum,
ut mancupia haec, ita ut<i> iussit frater, ducam ad Thaidem.
CH. o fortunatum istum eunuchum quiquidem in hanc detur domum! 365
PA. quid ita? CH. rogitas? summa forma semper conservam domi
videbit conloquetur aderit una in unis aedibus,
cibum non numquam capiet cum ea, interdum propter dormiet.
PA. quid si nunc tute fortunatu' fias? CH. qua re, Parmeno?
responde. PA. capias tu illi(u)s vestem. CH. vestem? quid tum postea? 370
PA. pro illo te ducam. CH. audio. PA. te esse illum dicam. CH. intellego.
PA. tu illis fruare commodis quibu' tu illum dicebas modo:
cibum una capias, adsis tangas ludas propter dormias;
quandoquidem illarum neque te quisquam novit neque scit qui sies.
praeterea forma et aetas ipsast facile ut pro eunucho probes. 375
CH. dixti pulchre: numquam vidi meliu' consilium dari.
age eamus intro nunciam: orna me abduc duc quantum potest.
PA. quid agi'? iocabar equidem. CH. garris. PA. perii, quid ego egi miser!
quo trudi'? perculeris iam tu me. tibi equidem dico, mane.
CH. eamu'. PA. pergin? CH. certumst. PA. vide ne nimium calidum 380
hoc sit modo.
CH. non est profecto: sine. PA. at enim istaec in me cudetur faba. CH. ah.
PA. flagitium facimus. CH. an id flagitiumst si in domum meretriciam
deducar et illis crucibu', quae nos nostramque adulescentiam
habent despicatam et quae nos semper omnibus cruciant modis,
nunc referam gratiam atque eas itidem fallam, ut ab is fallimur? 385
an potius haec patri aequomst fieri ut a me ludatur dolis?
quod qui rescierint, culpent; illud merito factum omnes putent.
PA. quid istic? si certumst facere, facias; verum ne post conferas
culpam in me. CH. non faciam. PA. iubesne? CH. iubeam? cogo atque impero:
numquam defugiam auctoritatem. sequere. PA. di vortant bene! 390

ACTVS III

Thraso Gnatho Parmeno

III.i
TH. Magnas vero agere gratias Thais mihi?
GN. ingentis. TH. <ai>n tu, laetast? GN. non tam ipso quidem
dono quam abs te datum esse: id vero serio
triumphat. PA. hoc proviso ut, ubi tempus siet,
deducam. sed eccum militem. TH. est istuc datum 395
profecto ut grata mihi sint quae facio omnia.
GN. advorti hercle animum. TH. vel rex semper maxumas
mihi agebat quidquid feceram: aliis non item.
GN. labore alieno magno partam gloriam
verbis saepe in se transmovet qui habet salem; 400
quod in test. TH. habes. GN. rex te ergo in oculis . . TH. scilicet.
GN. gestare. TH. vero: credere omnem exercitum,
consilia. GN. mirum. TH. tum sicubi eum satietas
hominum aut negoti siquando odium ceperat,
requiescere ubi volebat, quasi . . nostin? GN. scio: 405
quasi ubi illam exspueret miseriam ex animo. TH. tenes.
tum me convivam solum abducebat sibi. GN. hui
regem elegantem narras. TH. immo sic homost:
perpaucorum hominum. GN. immo nullorum arbitror,
si tecum vivit. TH. invidere omnes mihi, 410
mordere clanculum: ego non flocci pendere:
illi invidere misere; verum unus tamen
inpense, elephantis quem Indicis praefecerat.
is ubi molestu' magis est, "quaeso" inquam "Strato,
eon es ferox quia habes imperium in beluas?" 415
GN. pulchre mehercle dictum et sapienter. papae
iugularas hominem. quid ille? TH. mutus ilico.
GN. quidni esset? PA. di vostram fidem, hominem perditum
miserumque et illum sacrilegum! TH. quid illud, Gnatho,
quo pacto Rhodium tetigerim in convivio, 420
numquam tibi dixi? GN. numquam; sed narra obsecro.
(plus miliens audivi.) TH. una in convivio
erat hic, quem dico, Rhodius adulescentulus.
forte habui scortum: coepit ad id adludere
et me inridere. "quid ais" inquam homini "inpudens? 425
lepu' tute's, pulpamentum quaeris?" GN. hahahae.
TH. quid est? GN. facete lepide laute nil supra.
tuomne, obsecro te, hoc dictum erat? vetu' credidi.
TH. audieras? GN. saepe, et fertur in primis. TH. meumst.
GN. dolet dictum inprudenti adulescenti et libero. 430
PA. at te di perdant! GN. quid ille quaeso? TH. perditus:
risu omnes qui aderant emoriri. denique
metuebant omnes iam me. GN. haud iniuria.
TH. sed heus tu, purgon ego me de istac Thaidi,
quod eam me amare suspicatast? GN. nil minus. 435
immo auge mage suspicionem. TH. quor? GN. rogas?
scin, si quando illa mentionem Phaedriae
facit aut si laudat, te ut male urat? TH. sentio.
GN. id ut ne fiat haec res solast remedio:
ubi nominabit Phaedriam, tu Pamphilam 440
continuo; siquando illa dicet "Phaedriam
intro mittamu' comissatum," Pamphilam
cantatum provocemu'; si laudabit haec
illiu' formam, tu huiu' contra. denique
par pro pari referto quod eam mordeat. 445
TH. siquidem me amaret, tum istuc prodesset, Gnatho.
GN. quando illud quod tu das exspectat atque amat,
iamdudum te amat, iamdudum illi facile fit
quod doleat; metuit semper quem ipsa nunc capit
fructum nequando iratu' tu alio conferas. 450
TH. bene dixti, ac mihi istuc non in mentem venerat.
GN. ridiculum; non enim cogitaras. ceterum
idem hoc tute meliu' quanto invenisses, Thraso!

Thais Thraso Gnatho Parmeno Pythias

III.ii
TH. Audire vocem visa sum modo militis.
atque eccum. salve, mi Thraso. THR. o Thais mea, 455
m<eu>m savium, quid agitur? ecquid nos amas
de fidicina istac? PA. quam venuste! quod dedit
principium adveniens! TH. plurimum merito tuo.
GN. eamus ergo ad cenam. quid stas? PA. em alterum:
ex homine hunc natum dicas? TH. ubi vis, non moror. 460
PA. adibo atque adsimulabo quasi nunc exeam.
ituran, Thais, quopiam es? TH. ehem Parmeno:
bene fecisti; hodie itura . . PA. quo? TH. quid, hunc non vides?
PA. video et me taedet. ubi vis, dona adsunt tibi
a Phaedria. THR. quid stamu'? quor non imus hinc? 465
PA. quaeso hercle ut liceat, pace quod fiat tua,
dare huic quae volumu', convenire et conloqui.
THR. perpulchra credo dona aut nostri similia.
PA. res indicabit. heus iubete istos foras
exire, quos iussi, ocius. procede tu huc: 470
ex Aethiopiast usque haec. THR. hic sunt tres minae.
GN. vix. PA. ubi tu es, Dore? accede huc. em eunuchum tibi,
quam liberali facie, quam aetate integra!
TH. ita me di ament, honestust. PA. quid tu ais, Gnatho?
numquid habes quod contemnas? quid tu autem, Thraso? 475
tacent: sati' laudant. fac periclum in litteris,
fac in palaestra, in musicis: quae liberum
scire aequomst adulescentem, sollertem dabo.
THR. ego illum eunuchum, si opu' siet, vel sobrius . .
PA. atque haec qui misit non sibi soli postulat 480
te vivere et sua causa excludi ceteros,
neque pugnas narrat neque cicatrices suas
ostentat neque tibi obstat, quod quidam facit;
verum ubi molestum non erit, ubi tu voles,
ubi tempu' tibi erit, sat habet si tum recipitur. 485
THR. adparet servom hunc esse domini pauperis
miserique. GN. nam hercle nemo posset, sat scio,
qui haberet qui pararet alium, hunc perpeti.
PA. tace tu, quem te ego esse infra infimos omnis puto
homines; nam qui huic animum adsentari induxeris, 490
e flamma petere te cibum posse arbitror.
THR. iamne imus? TH. hos prius intro ducam et quae volo
simul imperabo: poste continuo exeo.
THR. ego hinc abeo: tu istanc opperire. PA. haud convenit
una ire cum amica imperatorem in via. 495
THR. quid tibi ego multa dicam? domini similis es.
GN. hahahae. THR. quid rides? GN. istuc quod dixti modo;
et illud de Rhodio dictum quom in mentem venit.
sed Thais exit. THR. abi prae, curre, ut sint domi
parata. GN. fiat. TH. diligenter, Pythias, 500
fac cures, si Chremes hoc forte advenerit,
ut ores primum ut maneat; si id non commodumst,
ut redeat; si id non poterit, ad me adducito.
PY. ita faciam. TH. quid? quid aliud volui dicere?
ehem curate istam diligenter virginem: 505
domi adsiti' facite. THR. eamu'. TH. vos me sequimini.

Chremes Pythias

III.iii
CH. Profecto quanto mage magisque cogito,
nimirum dabit haec Thai' mihi magnum malum:
ita me ab ea astute video labefactarier,
iam tum quom primum iussit me ad se accersier. 510
roget quis "quid [rei] tibi cum illa?" ne noram quidem.
ubi veni, causam ut ibi manerem repperit:
<ai>t rem divinam fecisse [se] et rem seriam
velle agere mecum. iam tum erat suspicio
dolo malo haec fieri omnia. ipsa accumbere 515
mecum, mihi sese dare, sermonem quaerere.
ubi friget, huc evasit, quam pridem pater
mihi et mater mortui essent. dico, iamdiu.
rus Sunii ecquod habeam et quam longe a mari.
credo <ei> placere hoc: sperat se a me avellere. 520
postremo, ecqua inde parva periisset soror;
ecquis cum ea una; quid habuisset quom perit;
ecquis eam posset noscere. haec quor quaeritet?
nisi si illa forte quae olim periit parvola
soror, hanc se intendit esse, ut est audacia. 525
verum ea si vivit annos natast sedecim,
non maior: Thai' quam ego sum maiusculast.
misit porro orare ut venirem serio.
aut dicat quid volt aut molesta ne siet:
non hercle veniam tertio. heus heus, ecquis hic? 530
ego sum Chremes. PY. o capitulum lepidissimum!
CH. dico ego mi insidias fieri? PY. Thais maxumo
te orabat opere ut cras redires. CH. rus eo.
PY. fac amabo. CH. non possum, inquam. PY. at tu apud nos hic mane
dum redeat ipsa. CH. nil minus. PY. quor, mi Chremes? 535
CH. malam rem hinc ibi'? PY. si istuc ita certumst tibi,
amabo ut illuc transeas ubi illast. CH. eo.
PY. abi, Dorias, cito hunc deduce ad militem.

Antipho

III.iv
AN. Heri aliquot adulescentuli coiimus in Piraeo
in hunc diem, ut de symbolis essemu'. Chaeream <ei> r<ei> 540
praefecimus; dati anuli; locu' tempu' constitutumst.
praeteriit tempu': quo in loco dictumst parati nil est;
homo ipse nusquamst neque scio quid dicam aut quid coniectem.
nunc mi hoc negoti ceteri dedere ut illum quaeram
idque adeo visam si domist. quisnam hinc ab Thaide exit? 545
is est an non est? ipsus est. quid hoc hominist? qui hic ornatust?
quid illud malist? nequeo satis mirari neque conicere;
nisi, quidquid est, procul hinc lubet priu' quid sit sciscitari.

Chaerea Antipho

III.v
CH. Numquis hic est? nemost. numquis hinc me sequitur? nemo homost.
iamne erumpere hoc licet mi gaudium? pro Iuppiter, 550
nunc est profecto interfici quom perpeti me possum,
ne hoc gaudium contaminet vita aegritudine aliqua.
sed neminemne curiosum intervenire nunc mihi
qui me sequatur quoquo eam, rogitando obtundat enicet
quid gestiam aut quid laetu' sim, quo pergam, unde emergam, ubi siem 555
vestitum hunc nanctu', quid mi quaeram, sanu' sim anne insaniam!
AN. adibo atque ab eo gratiam hanc, quam video velle, inibo.
Chaerea, quid est quod sic gestis? quid sibi hic vestitu' quaerit?
quid est quod laetus es? quid tibi vis? satine sanu's? quid me adspectas?
quid taces? CH. o festu' dies hominis! amice, salve: 560
nemost hominum quem ego nunc magis cuperem videre quam te.
AN. narra istuc quaeso quid sit. CH. immo ego te obsecro hercle ut audias.
nostin hanc quam amat frater? AN. novi: nempe, opinor, Thaidem.
CH. istam ipsam. AN. sic commemineram. CH. quaedam hodie est <ei> dono data
virgo: quid ego eiu' tibi nunc faciem praedicem aut laudem, Antipho, 565
quom ipsum me noris quam elegans formarum spectator siem?
in hac commotu' sum. AN. <ai>n tu? CH. primam dices, scio, si videris.
quid multa verba? amare coepi. forte fortuna domi
erat quidam eunuchu' quem mercatu' fuerat frater Thaidi,
neque is deductus etiamdum ad eam. submonuit me Parmeno 570
ibi servo' quod ego arripui. AN. quid id est? CH. tacitu' citius audies:
ut vestem cum illo mutem et pro illo iubeam me illoc ducier.
AN. pro eunuchon? CH. sic est. AN. quid ex ea re tandem ut caperes commodi?
CH. rogas? viderem audirem essem una quacum cupiebam, Antipho.
num parva causa aut prava ratiost? traditus sum mulieri. 575
illa ilico ubi me accepit, laeta vero ad se abducit domum;
commendat virginem. AN. quoi? tibine? CH. mihi. AN. satis tuto tamen?
CH. edicit ne vir quisquam ad eam adeat et mihi ne abscedam imperat;
in interiore parti ut maneam solu' cum sola. adnuo
terram intuens modeste. AN. miser. CH. "ego" inquit "ad cenam hinc eo." 580
abducit secum ancillas: paucae quae circum illam essent manent
noviciae puellae. continuo haec adornant ut lavet.
adhortor properent. dum adparatur, virgo in conclavi sedet
suspectans tabulam quandam pictam: ibi inerat pictura haec, Iovem
quo pacto Danaae misisse aiunt quondam in gremium imbrem aureum. 585
egomet quoque id spectare coepi, et quia consimilem luserat
iam olim ille ludum, inpendio magis animu' gaudebat mihi,
deum sese in hominem convortisse atque in alienas tegulas
venisse clanculum per inpluvium fucum factum mulieri.
at quem deum! "qui templa caeli summa sonitu concutit." 590
ego homuncio hoc non facerem? ego illud vero ita feciac lubens.
dum haec mecum reputo, accersitur lavatum interea virgo:
iit lavit rediit; deinde eam in lecto illae conlocarunt.
sto exspectans siquid mi imperent. venit una, "heus tu" inquit "Dore,
cape hoc flabellum, ventulum huic sic facito, dum lavamur; 595
ubi nos laverimu', si voles, lavato." accipio tristis.
AN. tum equidem istuc os tuom inpudens videre nimium vellem,
qui esset status, flabell<ul>um tenere te asinum tantum.
CH. vix elocutast hoc, foras simul omnes proruont se,
abeunt lavatum, perstrepunt, ita ut fit domini ubi absunt. 600
interea somnu' virginem opprimit. ego limis specto
sic per flabellum clanculum; simul alia circumspecto,
satin explorata sint. video esse. pessulum ostio obdo.
AN. quid tum? CH. quid "quid tum," fatue? AN. fateor. CH. an ego occasionem
mi ostentam, tantam, tam brevem, tam optatam, tam insperatam 605
amitterem? tum pol ego is essem vero qui simulabar.
AN. sane hercle ut dici'. sed interim de symbolis quid actumst?
CH. paratumst. AN. frugi es: ubi? domin? CH. immo apud libertum Discum.
AN. perlongest, sed tanto ocius properemu': muta vestem.
CH. ubi mutem? perii; nam domo exsulo nunc: metuo fratrem 610
ne intus sit; porro autem pater ne rure redierit iam.
AN. eamus ad me, ibi proxumumst ubi mutes. CH. recte dicis.
eamus; et de istac simul, quo pacto porro possim
potiri, consilium volo capere una tecum. AN. fiat.

ACTVS IV

Dorias

IV.i
Ita me di ament, quantum ego illum vidi, non nil timeo misera, 615
nequam ille hodie insanu' turbam faciat aut vim Thaidi.
nam postquam iste advenit Chremes adulescens, frater virginis,
militem rogat ut illum admitti iubeat: ill' continuo irasci,
neque negare audere; Thai' porro instare ut hominem invitet.
id faciebat retinendi illi(u)s causa, quia illa quae cupiebat 620
de sorore ei(u)s indicare ad eam rem tempu' non erat.
invitat tristi': mansit. ibi illa cum illo sermonem ilico;
miles vero sibi putare adductum ante oculos aemulum;
voluit facere contra huic aegre: "heus" inquit "puer<e>, Pamphilam
accerse ut delectet hic nos." illa [exclamat] "minime gentium: 625
in convivium illam?" miles tendere: inde ad iurgium.
interea aurum sibi clam mulier demit, dat mi ut auferam.
hoc est signi: ubi primum poterit, se illinc subducet scio.

Phaedria <Dorias>

IV.ii
Dum rus eo, coepi egomet mecum inter vias,
ita ut fit ubi quid in animost molestiae, 630
aliam rem ex alia cogitare et ea omnia in
peiorem partem. quid opust verbis? dum haec puto,
praeterii inprudens villam. longe iam abieram
quom sensi: redeo rursum, male me vero habens.
ubi ad ipsum veni devorticulum, constiti: 635
occepi mecum cogitare "hem biduom hic
manendumst soli sine illa? quid tum postea?
nil est. quid nil? si non tangendi copiast,
eho ne videndi quidem erit? si illud non licet,
saltem hoc licebit. certe extrema linea 640
amare haud nil est." villam praetereo sciens.
sed quid hoc quod timida subito egreditur Pythias?

Pythias Dorias Phaedria

IV.iii
PY. Vbi ego illum scelerosum misera atque inpium inveniam? aut ubi quaeram?
hoccin tam audax facinu' facere esse ausum! PH. perii: hoc quid sit vereor.
PY. quin etiam insuper scelu', postquam ludificatust virginem, 645
vestem omnem miserae discidit, tum ipsam capillo conscidit.
PH. hem. PY. qui nunc si detur mihi,
ut ego unguibus facile illi in oculos involem venefico!
PH. nescioquid profecto absente nobis turbatumst domi.
adibo. quid istuc? quid festinas? aut quem quaeri', Pythias? 650
PY. ehem Phaedria, egon? quem quaeram? in' hinc quo dignu's cum donis tuis
tam lepidis? PH. quid istuc est rei?
PY. rogas me? eunuchum quem dedisti nobis quas turbas dedit!
virginem quam erae dono dederat miles, vitiavit. PH. quid ais?
PY. perii. PH. temulenta's. PY. utinam sic sint qui mihi male volunt! 655
DO. au obsecro, mea Pythias, quod istuc nam monstrum fuit?
PH. insanis: qui istuc facere eunuchu' potuit? PY. ego illum nescio
qui fuerit; hoc quod fecit, res ipsa indicat.
virgo ipsa lacrumat neque, quom rogites, quid sit audet dicere.
ille autem bonu' vir nusquam apparet. etiam hoc misera suspicor, 660
aliquid domo abeuntem abstulisse. PH. nequeo mirari satis
quo ille abire ignavo' possit longius, nisi si domum
forte ad nos rediit. PY. vise amabo num sit. PH. iam faxo scies.
DO. perii, obsecro! tam infandum facinu', mea tu, ne audivi quidem.
PY. at pol ego amatores audieram mulierum esse <eo>s maxumos, 665
sed nil potesse; verum miserae non in mentem venerat;
nam illum aliquo conclusissem neque illi commisissem virginem.

Phaedria Dorvs Pythias Dorias

IV.iv
PH. Exi foras, sceleste. at etiam restitas,
fugitive? prodi, male conciliate. DO(RVS). obsecro. PH. oh
illud vide, os ut sibi distorsit carnufex! 670
quid huc tibi reditiost? quid vestis mutatio?
quid narras? paullum si cessassem, Pythias,
domi non offendissem, ita iam ornarat fugam.
PY. haben hominem, amabo? PH. quidni habeam? PY. o factum bene.
DOR(IAS). istuc pol vero bene. PY. ubist? PH. rogitas? non vides? 675
PY. videam? obsecro quem? PH. hunc scilicet. PY. quis hic est homo?
PH. qui ad vos deductus hodiest. PY. hunc oculis suis
nostrarum numquam quisquam vidit, Phaedria.
PH. non vidit? PY. an tu hunc credidisti esse, obsecro,
ad nos deductum? PH. namque alium habui neminem. PY. au 680
ne comparandus hi(c)quidem ad illumst: ille erat
honesta facie et liberali. PH. ita visus est
dudum, quia varia veste exornatus fuit.
nunc tibi videtur foedu', quia illam non habet.
PY. tace obsecro: quasi vero paullum intersiet. 685
ad nos deductus hodiest adulescentulus,
quem tu videre vero velles, Phaedria.
hic est vietu' vetu' veternosus senex,
colore mustelino. PH. hem quae haec est fabula?
<eo> rediges me ut quid egerim egomet nesciam? 690
eho tu, emin ego te? DO. emisti. PY. iube mi denuo
respondeat. PH. roga. PY. venisti hodie ad nos? negat.
at ille alter venit annos natu' sedecim,
quem secum adduxit Parmeno. PH. agedum hoc mi expedi
primum: istam quam habes unde habes vestem? taces? 695
monstrum homini', non dicturu's? DO. venit Chaerea.
PH. fraterne? DO. ita. PH. quando? DO. hodie. PH. quam dudum? DO. modo.
PH. quicum? DO. cum Parmenone. PH. norasne <eu>m prius?
DO. non. [nec quis esset umquam audieram dicier.]
PH. unde igitur fratrem m<eu>m esse scibas? DO. Parmeno 700
dicebat <eu>m esse. is dedit mi hanc. PH. occidi.
DO. m<ea>m ipse induit: post una ambo abierunt foras.
PY. iam sati' credi' sobriam esse me et nil mentitam tibi?
iam sati' certumst virginem vitiatam esse? PH. age nunc, belua,
credis huic quod dicat? PY. quid isti credam? res ipsa indicat. 705
PH. concede istuc paullulum: audin? etiam [nunc] paullulum: sat est.
dic dum hoc rursum: Chaerea t<ua>m vestem detraxit tibi?
DO. factum. PH. et east indutu'? DO. factum. PH. et pro te huc deductust?
DO. ita.
PH. Iuppiter magne, o scelestum atque audacem hominem! PY. vae mihi:
etiam [nunc] non credes indignis nos esse inrisas modis? 710
PH. mirum ni tu credas quod iste dicat. quid agam nescio.
heus negato rursum. possumne ego hodie ex te exsculpere
verum? vidistine fratrem Chaeream? DO. non. PH. non potest
sine malo fateri, video: sequere hac. modo ait modo negat.
ora me. DO. obsecro te vero, Phaedria. PH. i intro nunciam. 715
DO. oiei. PH. alio pacto honeste quomodo hinc abeam nescio.
actumst, siquidem tu me hic etiam, nebulo, ludificabere.
PY. Parmenoni' tam scio esse hanc tech<i>nam quam me vivere.
DOR. sic est. PY. inveniam pol hodie parem ubi referam gratiam.
sed nunc quid faciundum censes, Dorias? DOR. de istac rogas 720
virgine? PY. ita, utrum taceam an praedicemne? DOR. tu pol, si sapis,
quod scis nescis neque de eunucho neque de vitio virginis.
hac re et te omni turba evolves et illi gratum feceris.
id modo dic, abisse Dorum. PY. ita faciam. DOR. sed videon Chremen?
Thai' iam aderit. PY. quid ita? DOR. quia, quom inde abeo, iam tum occeperat 725
turba inter eos. PY. tu aufer aurum hoc. ego scibo ex hoc quid siet.

Chremes Pythias

IV.v
CH. Attat data hercle verba mihi sunt: vicit vinum quod bibi.
at dum accubabam quam videbar mi esse pulchre sobrius!
postquam surrexi neque pes neque mens sati' suom officium facit.
PY. Chreme. CH. quis est? ehem Pythias: vah quanto nunc formonsior 730
videre mihi quam dudum! PY. certe tuquidem pol multo hilarior.
CH. verbum hercle hoc verum erit "sine Cerere et Libero friget Venus".
sed Thai' multo ante venit? PY. anne abiit iam a milite?
CH. iamdudum, aetatem. lites factae sunt inter eos maxumae.
PY. nil dixit tu ut sequerere sese? CH. nil, nisi abiens mi innuit. 735
PY. eho nonne id sat erat? CH. at nescibam id dicere illam, nisi quia
correxit miles, quod intellexi minu'; nam me extrusit foras.
sed eccam ipsam: miror ubi ego huic antevorterim.

Thais Chremes Pythias

IV.vi
TH. Credo equidem illum iam adfuturum esse, ut illam [a me] eripiat: sine veniat.
atqui si illam digito attigerit uno, oculi ilico ecfodientur. 740
usque adeo ego illi(u)s ferre possum ineptiam et magnifica verba,
verba dum sint; verum enim si ad rem conferentur, vapulabit.
CH. Thais, ego iamdudum hic adsum. TH. o mi Chreme, te ipsum exspectabam.
scin tu turbam hanc propter te esse factam? et adeo ad te attinere hanc
omnem rem? CH. ad me? qui? quasi istuc . . TH. quia, dum tibi sororem studeo 745
reddere ac restituere, haec atque hui(u)smodi sum multa passa.
CH. ubi east? TH. domi apud me. CH. hem. TH. quid est?
educta ita uti teque illaque dignumst. CH. quid ais? TH. id quod res est.
hanc tibi dono do neque repeto pro illa quicquam abs te preti.
CH. et habetur et referetur, Thais, ita uti merita's gratia. 750
TH. at enim cave ne priu' quam hanc a me accipias amittas, Chreme;
nam haec east quam miles a me vi nunc ereptum venit.
abi tu, cistellam, Pythias, domo ecfer cum monumentis.
CH. viden tu illum, Thais, . . PY. ubi sitast? TH. in risco: odiosa cessas.
CH. militem secum ad te quantas copias adducere? 755
attat . . TH. num formidulosus obsecro es, mi homo? CH. apage sis:
egon formidulosu'? nemost hominum qui vivat minus.
TH. atqui ita opust. CH. ah metuo qualem tu me esse hominem existumes.
TH. immo hoc cogitato: quicum res tibist peregrinus est,
minu' potens quam tu, minu' notu', minus amicorum hic habens. 760
CH. scio istuc. sed tu quod cavere possis stultum admittere est.
malo ego nos prospicere quam hunc ulcisci accepta iniuria.
tu abi atque obsera ostium intu', dum ego hinc transcurro ad forum:
volo ego adesse hic advocatos nobis in turba hac. TH. mane.
CH. meliust. TH. mane. CH. omitte: iam adero. TH. nil opus est istis, Chreme. 765
hoc modo dic, sororem illam t<ua>m esse et te parvam virginem
amisisse, nunc cognosse. signa ostende. PY. adsunt. TH. cape.
si vim faciet, in ius ducito hominem: intellextin? CH. probe.
TH. fac animo haec praesenti dicas. CH. faciam. TH. attolle pallium.
perii, huic ipsist opu' patrono, quem defensorem paro. 770

Thraso Gnatho Sanga Chremes Thais

IV.vii
THR. Hancin ego ut contumeliam tam insignem in me accipiam, Gnatho?
mori me satiust. Simalio, Donax, Syrisce, sequimini.
primum aedis expugnabo. GN. recte. THR. virginem eripiam. GN. probe.
THR. male mulcabo ipsam. GN. pulchre. THR. in medium huc agmen cum
vecti, Donax;
tu, Simalio, in sinistrum cornum; tu, Syrisce, in dexterum. 775
cedo alios: ubi centuriost Sanga et manipulus furum? SA. eccum adest.
THR. quid ignave? peniculon pugnare, qui istum huc portes, cogitas?
SA. egon? imperatoris virtutem noveram et vim militum;
sine sanguine hoc non posse fieri: qui abstergerem volnera?
THR. ubi alii? GN. qui malum "alii"? solu' Sannio servat domi. 780
THR. tu hosce instrue; ego hic ero post principia: inde omnibus signum dabo.
GN. illuc est sapere: ut hosce instruxit, ipsu' sibi cavit loco.
THR. idem hoc iam Pyrru' factitavit. CH. viden tu, Thais, quam hic rem agit?
nimirum consilium illud rectumst de occludendis aedibus.
TH. sane quod tibi nunc vir videatur esse hic, nebulo magnus est: 785
ne metuas. THR. quid videtur? GN. fundam tibi nunc nimi' vellem dari,
ut tu illos procul hinc ex occulto caederes: facerent fugam.
THR. sed eccam Thaidem ipsam video. GN. quam mox inruimus? THR. mane:
omnia prius experiri quam armis sapientem decet.
qui scis an quae iubeam sine vi faciat? GN. di vostram fidem, 790
quantist sapere! numquam accedo quin abs te abeam doctior.
THR. Thai', primum hoc mihi responde: quom tibi do istam virginem,
dixtin hos dies mihi soli dare te? TH. quid tum postea?
THR. rogitas? quae mi ante oculos coram amatorem adduxti tuom . .
TH. quid cum illoc agas? THR. et cum eo clam te subduxti mihi? 795
TH. lubuit. THR. Pamphilam ergo huc redde, nisi vi mavis eripi.
CH. tibi illam reddat aut tu eam tangas, omnium . . ? GN. ah quid agis? tace.
THR. quid tu tibi vis? ego non tangam meam? CH. tuam autem, furcifer?
GN. cave sis: nescis quoi maledicas nunc viro. CH. non tu hinc abis?
scin tu ut tibi res se habeat? si quicquam hodie hic turbae coeperis, 800
faciam ut hui(u)s loci di<ei>que meique semper memineris.
GN. miseret t<ui> me qui hunc tantum hominem facias inimicum tibi.
CH. diminuam ego caput tuum hodie, nisi abis. GN. <ai>n vero, canis?
sicin agis? THR. quis tu homo es? quid tibi vis? quid cum illa r<ei> tibist?
CH. scibi': principio <ea>m esse dico liberam. THR. hem. CH. 805
civem Atticam. THR. hui.
CH. m<ea>m sororem. THR. os durum. CH. miles, nunc adeo edico tibi
ne vim facias ullam in illam. Thais, ego eo ad Sophronam
nutricem, ut eam adducam et signa ostendam haec. THR. tun me prohibeas
meam ne tangam? CH. prohibebo inquam. GN. audin tu? hic furti se adligat:
sat[is] hoc tibist. THR. idem hoc tu [ais], Thai'? TH. quaere qui respondeat. 810
THR. quid nunc agimu'? GN. quin redeamu': iam haec tibi aderit supplicans
ultro. THR. credin? GN. immo certe: novi ingenium mulierum:
nolunt ubi velis, ubi nolis cupiunt ultro. THR. bene putas.
GN. iam dimitto exercitum? THR. ubi vis. GN. Sanga, ita ut fortis decet
milites, domi focique fac vicissim ut memineris. 815
SA. iamdudum animus est in patinis. GN. frugi es. THR. vos me hac sequimini.

ACTVS V

Thais Pythias

V.i
TH. Pergin, scelesta, mecum perplexe loqui?
"scio nescio abiit audivi, ego non adfui."
non tu istuc mihi dictura aperte es quidquid est?
virgo conscissa veste lacrumans opticet; 820
eunuchus abiit: quam ob rem? [aut] quid factumst? taces?
PY. quid tibi ego dicam misera? illum eunuchum negant
fuisse. TH. quis fuit igitur? PY. iste Chaerea.
TH. qui Chaerea? PY. iste ephebu' frater Phaedriae.
TH. quid ais, venefica? PY. atqui certe comperi. 825
TH. quid is obsecro ad nos? quam ob rem adductust? PY. nescio;
nisi amasse credo Pamphilam. TH. hem misera occidi,
infelix, siquidem tu istaec vera praedicas.
num id lacrumat virgo? PY. id opinor. TH. quid ais, sacrilega?
istucine interminata sum hinc abiens tibi? 830
PY. quid facerem? ita ut tu iusti, soli creditast.
TH. scelesta, ovem lupo commisisti. dispudet
sic mihi data esse verba. quid illuc hominis est?
PY. era mea, tace tace obsecro, salvae sumus:
habemus hominem ipsum. TH. ubi is est? PY. em ad sinist<e>ram. 835
viden? TH. video. PY. conprendi iube, quantum potest.
TH. quid illo faciemu', stulta? PY. quid facias, rogas?
vide amabo, si non, quom aspicias, os inpudens
videtur! non est? tum quae ei(u)s confidentiast!

Chaerea Thais Pythias

V.ii
CH. Apud Antiphonem uterque, mater et pater, 840
quasi dedita opera domi erant, ut nullo modo
intro ire possem quin viderent me. interim
dum ante ostium sto, notu' mihi quidam obviam
venit. ubi vidi, ego me in pedes quantum queo
in angiportum quoddam desertum, inde item 845
in aliud, inde in aliud: ita miserrimus
fui fugitando nequi' me cognosceret.
sed estne haec Thai' quam video? ipsast. haereo
quid faciam. quid mea autem? quid faciet mihi?
TH. adeamu'. bone vir Dore, salve: dic mihi, 850
aufugistin? CH. era, factum. TH. satine id tibi placet?
CH. non. TH. credin te inpune habiturum? CH. unam hanc noxiam
amitte: si aliam admisero umquam, occidito.
TH. num m<ea>m saevitiam veritus es? CH. non. TH. quid igitur?
CH. hanc metui ne me criminaretur tibi. 855
TH. quid feceras? CH. paullum quiddam. PY. eho "paullum", inpudens?
an paullum hoc esse tibi videtur, virginem
vitiare civem? CH. conservam esse credidi.
PY. conservam! vix me contineo quin involem in
capillum, monstrum: etiam ultro derisum advenit. 860
TH. abin hinc, insana? PY. quid ita? vero debeam,
credo, isti quicquam furcifero si id fecerim;
praesertim quom se servom fateatur tuom.
TH. missa haec faciamu'. non te dignum, Chaerea,
fecisti; nam si ego digna hac contumelia 865
sum maxume, at tu indignu' qui faceres tamen.
neque edepol quid nunc consili capiam scio
de virgine istac: ita conturbasti mihi
rationes omnis, ut eam non possim suis
ita ut aequom fuerat atque ut studui tradere, 870
ut solidum parerem hoc mi beneficium, Chaerea.
CH. at nunc de(h)inc spero aeternam inter nos gratiam
fore, Thai'. saepe ex hui(u)smodi re quapiam et
malo principio magna familiaritas
conflatast. quid si hoc quispiam voluit deus? 875
TH. equidem pol in eam partem accipioque et volo.
CH. immo ita quaeso. unum hoc scito, contumeliae
me non fecisse causa, sed amoris. TH. scio,
et pol propterea mage nunc ignosco tibi.
non adeo inhumano ingenio sum, Chaerea, 880
neque ita inperita ut quid amor valeat nesciam.
CH. te quoque iam, Thais, ita me di bene ament, amo.
PY. tum pol tibi ab istoc, era, cavendum intellego.
CH. non ausim. PY. nil tibi quicquam credo. TH. desinas.
CH. nunc ego te in hac re mi oro ut adiutrix sies, 885
ego me tuae commendo et committo fide[i],
te mihi patronam capio, Thai', te obsecro:
emoriar si non hanc uxorem duxero.
TH. tamen si pater . . ? CH. quid? ah volet, certo scio,
civis modo haec sit. TH. paullulum opperirier 890
si vis, iam frater ipse hic aderit virginis;
nutricem accersitum iit quae illam aluit parvolam:
in cognoscendo tute ipse aderi', Chaerea.
CH. ego vero maneo. TH. vin interea, dum venit,
domi opperiamur potiu' quam hic ante ostium? 895
CH. immo percupio. PY. quam tu rem actura obsecro es?
TH. nam quid ita? PY. rogitas? hunc tu in aedis cogitas
recipere posthac? TH. quor non? PY. crede hoc m<eae> fide[i],
dabit hic pugnam aliquam denuo. TH. au tace obsecro.
PY. parum perspexisse ei(u)s videre audaciam. 900
CH. non faciam, Pythias. PY. non credo, Chaerea,
nisi si commissum non erit. CH. quin, Pythias,
tu me servato. PY. neque pol servandum tibi
quicquam dare ausim neque te servare: apage te.
TH. adest optume ipse frater. CH. perii hercle: obsecro 905
abeamus intro, Thais: nolo me in via
cum hac veste videat. TH. quam ob rem tandem? an quia pudet?
CH. id ipsum. PY. id ipsum? virgo vero! TH. i prae, sequor.
tu istic mane ut Chremem intro ducas, Pythias.

Pythias Chremes Sophrona

V.iii
PY. Quid, quid venire in mentem nunc possit mihi, 910
quidnam qui referam sacrilego illi gratiam
qui hunc suppos<i>vit nobis? CH. move vero ocius
te nutrix. SO. moveo. CH. video, sed nil promoves.
PY. iamne ostendisti signa nutrici? CH. omnia.
PY. amabo, quid ait? cognoscitne? CH. ac memoriter. 915
PY. probe edepol narras; nam illi faveo virgini.
ite intro: iamdudum era vos exspectat domi.
virum bonum eccum Parmenonem incedere
video: vide ut otiosus it! si dis placet,
spero me habere qui hunc meo excruciem modo. 920
ibo intro de cognitione ut certum sciam:
post exibo atque hunc perterrebo sacrilegum.

Parmeno Pythias

V.iv
PA. Reviso quidnam Chaerea hic rerum gerat.
quod si astu rem tractavit, di vostram fidem,
quantam et quam veram laudem capiet Parmeno! 925
nam ut mittam quod ei amorem difficillimum et
carissimum, a meretrice avara virginem
quam amabat, eam confeci sine molestia
sine sumptu et sine dispendio: tum hoc alterum,
id verost quod ego mi puto palmarium, 930
me repperisse quo modo adulescentulus
meretricum ingenia et mores posset noscere
mature, ut quom cognorit perpetuo oderit.
quae dum foris sunt nil videtur mundius,
nec mage compositum quicquam nec magis elegans 935
quae cum amatore quom cenant ligurriunt.
harum videre inluviem sordes inopiam,
quam inhonestae solae sint domi atque avidae cibi,
quo pacto ex iure hesterno panem atrum vorent,
nosse omnia haec salus est adulescentulis. 940
PY. ego pol te pro istis dictis et factis, scelus,
ulciscar, ut ne inpune in nos inluseris.
pro deum fidem, facinu' foedum! o infelicem adulescentulum!
o scelestum Parmenonem, qui istum huc adduxit! PA. quid est?
PY. miseret me: itaque ut ne viderem, misera huc ecfugi foras. 945
quae futura exempla dicunt in illum indigna! PA. o Iuppiter,
quae illaec turbast? numnam ego perii? adibo. quid istuc, Pythias?
quid ais? in quem exempla fient? PY. rogitas, audacissime?
perdidisti istum quem adduxti pro eunucho adulescentulum,
dum studes dare verba nobis. PA. quid ita? aut quid factumst? cedo. 950
PY. dicam: virginem istam, Thaidi hodie quae dono datast,
scis eam hinc civem esse? et fratrem ei(u)s [esse] adprime nobilem?
PA. nescio. PY. atqui sic inventast: eam istic vitiavit miser.
ille ubi id rescivit factum frater violentissimus
PA. quidnam fecit? PY. conligavit primum eum miseris modis. 955
PA. hem 955a
conligavit? PY. atque quidem orante ut ne id faceret Thaide.
PA. quid ais? PY. nunc minatur porro sese id quod moechis solet:
quod ego numquam vidi fieri neque velim. PA. qua audacia
tantum facinus audet? PY. quid ita "tantum"? PA. an non tibi hoc maxumumst?
quis homo pro moecho umquam vidit in domo meretricia 960
prendi quemquam? PY. nescio. PA. at ne hoc nesciatis, Pythias:
dico edico vobis nostrum esse illum erilem filium. PY. hem
obsecro, an is est? PA. nequam in illum Thai' vim fieri sinat!
atque adeo autem quor non egomet intro eo? PY. vide, Parmeno,
quid agas, ne neque illi prosis et tu pereas; nam hoc putant 965
quidquid factumst ex te esse ortum. PA. quid igitur faciam miser?
quidve incipiam? ecce autem video rure redeuntem senem.
dicam huic an non? ei dicam hercle; etsi mihi magnum malum
scio paratum; sed necessest huic ut subveniat. PY. sapis.
ego abeo intro: tu isti narra omne[m] ordine[m] ut factum siet. 970

Senex Parmeno

V.v
SE. Ex m<eo> propinquo rure hoc capio commodi:
neque agri neque urbis odium me umquam percipit.
ubi satias coepit fieri commuto locum.
sed estne ille noster Parmeno? et certe ipsus est.
quem praestolare, Parmeno, hic ante ostium? 975
PA. quis homost? ehem salvom te advenire, ere, gaudeo.
SE. quem praestolare? PA. perii: lingua haeret metu. SE. hem
quid est? quid trepidas? satine salve? dic mihi.
PA. ere, primum te arbitrari [id] quod res est velim:
quidquid huiu' factumst, culpa non factumst mea. 980
SE. quid? PA. recte sane interrogasti: oportuit
rem praenarrasse me. emit quendam Phaedria
eunuchum quem dono huic daret. SE. quoi? PA. Thaidi.
SE. emit? perii hercle. quanti? PA. viginti minis.
SE. actumst. PA. tum quandam fidicinam amat hic Chaerea. 985
SE. hem quid? amat? an scit ill' iam quid meretrix siet?
an in astu venit? aliud ex alio malum!
PA. ere, ne me spectes: me inpulsore haec non facit.
SE. omitte de te dicere. ego te, furcifer,
si vivo . . ! sed istuc quidquid est primum expedi. 990
PA. is pro illo eunucho ad Thaidem hanc deductus est.
SE. pro eunuchon? PA. sic est. hunc pro moecho postea
conprendere intus et constrinxere. SE. occidi.
PA. audaciam meretricum specta. SE. numquid est
aliud mali damnive quod non dixeris 995
relicuom? PA. tantumst. SE. cesso huc intro rumpere?
PA. non dubiumst quin mi magnum ex hac re sit malum;
nisi, quia necessu' fuit hoc facere, id gaudeo
propter me hisce aliquid esse eventurum mali.
nam iamdiu aliquam causam quaerebat senex 1000
quam ob rem insigne aliquid faceret is: nunc repperit.

Pythias Parmeno

V.vi
PY. Numquam edepol quicquam iamdiu quod mage vellem evenire
mi evenit quam quod modo senex intro ad nos venit errans.
mihi solae ridiculo fuit quae quid timeret scibam.
PA. quid hoc autemst? PY. nunc id prodeo ut conveniam Parmenonem. 1005
sed ubi obsecro est? PA. me quaerit haec. PY. atque eccum video: adibo.
PA. quid est, inepta? quid tibi vis? quid rides? pergin? PY. perii:
defessa iam sum misera te ridendo. PA. quid ita? PY. rogitas?
numquam pol hominem stultiorem vidi nec videbo. ah
non possum sati' narrare quos ludos praebueris intus 1010
[de sene quem fecisti ingredi pulsantem ut<i> senes solent]. 1010a
at etiam primo callidum et disertum credidi hominem.
quid? ilicone credere ea quae dixi oportuit te?
an paenitebat flagiti, te auctore quod fecisset
adulescens, ni miserum insuper etiam patri indicares?
nam quid illi credis animi tum fuisse, ubi vestem vidit 1015
illam esse eum indutum pater? quid est? iam scis te perisse?
PA. ehem quid dixti, pessuma? an mentita es? etiam rides?
itan lepidum tibi visumst, scelus, nos inridere? PY. nimium.
PA. siquidem istuc inpune habueris . . ! PY. verum? PA. reddam hercle. PY. credo:
sed in diem istuc, Parmeno, est fortasse quod minare. 1020
tu iam pendebi' qui stultum adulescentulum nobilitas
flagitiis et eundem indicas: uterque in te exempla edent.
PA. nullus sum. PY. hic pro illo munere tibi honos est habitus: abeo.
PA. egomet meo indicio miser quasi sorex hodie perii.

Gnatho Thraso Parmeno

V.vii
GN. Quid nunc? qua spe aut quo consilio huc imu'? quid coeptas, Thraso? 1025
TH. egone? ut Thaidi me dedam et faciam quod iubeat. GN. quid est?
TH. qui minu' quam Hercules servivit Omphalae? GN. exemplum placet.
(utinam tibi conmitigari videam sandalio caput!)
sed fores crepuerunt ab ea. TH. perii: quid hoc autemst mali?
hunc ego numquam videram etiam: quidnam hic properans prosilit? 1030

Gnatho Thraso Parmeno

V.vii
GN. Quid nunc? qua spe aut quo consilio huc imu'? quid coeptas, Thraso? 1025
TH. egone? ut Thaidi me dedam et faciam quod iubeat. GN. quid est?
TH. qui minu' quam Hercules servivit Omphalae? GN. exemplum placet.
(utinam tibi conmitigari videam sandalio caput!)
sed fores crepuerunt ab ea. TH. perii: quid hoc autemst mali?
hunc ego numquam videram etiam: quidnam hic properans prosilit? 1030

Chaerea Parmeno Gnatho Thraso V.viii
CH. O populares, ecqui' me hodie vivit fortunatior?
nemo hercle quisquam; nam in me plane di potestatem suam
omnem ostendere quoi tam subito tot congruerint commoda.
PA. quid hic laetus est? CH. o Parmeno mi, o m<ea>rum voluptatum omnium
inventor inceptor perfector, scis me in quibu' sim gaudiis? 1035
scis Pamphilam m<ea>m inventam civem? PA. audivi. CH. scis sponsam mihi?
PA. bene, ita me di ament, factum. GN. audin tu, hic quid ait? CH. tum
autem Phaedriae
m<eo> fratri gaudeo esse amorem omnem in tranquillo: unast domus;
Thais patri se commendavit, in clientelam et fidem
nobis dedit se. PA. fratris igitur Thai' totast? CH. scilicet. 1040
PA. iam hoc aliud est quod gaudeamu': miles pelletur foras.
CH. tu frater ubi ubi est fac quam primum haec audiat. PA. visam domum.
TH. numquid, Gnatho, tu dubitas quin ego nunc perpetuo perierim?
GN. sine dubio opinor. CH. quid commemorem primum aut laudem maxume?
illumne qui mihi dedit consilium ut facerem, an me qui id ausu' sim 1045
incipere, an fortunam conlaudem quae gubernatrix fuit,
quae tot res tantas tam opportune in unum conclusit diem,
an m<ei> patris festivitatem et facilitatem? o Iuppiter,
serva obsecro haec bona nobis!

Phaedria Chaerea Thraso Gnatho

V.ix
PH. Di vostram fidem, incredibilia
Parmeno modo quae narravit. sed ubist frater? CH. praesto adest. 1050
PH. gaudeo. CH. sati' credo. nil est Thaide hac, frater, tua
digniu' quod ametur: ita nostrae omnist fautrix familiae. PH. hui
mihi illam laudas? TH. perii, quanto minu' sp<ei> 'st tanto magis amo.
obsecro, Gnatho, in te spes est. GN. quid vis faciam? TH. perfice hoc
precibu' pretio ut haeream in parte aliqua tandem apud Thaidem. 1055
GN. difficilest. TH. siquid conlubitum, novi te. hoc si feceris,
quodvis donum praemium a me optato: id optatum auferes.
GN. itane? TH. sic erit. GN. si efficio hoc, postulo ut mihi tua domus
te praesente absente pateat, invocato ut sit locus
semper. TH. do fidem futurum. GN. adcingar. PH. quem ego hic audio? 1060
o Thraso. TH. salvete. PH. tu fortasse quae facta hic sient
nescis. TH. scio. PH. quor te ergo in his ego conspicor regionibus?
TH. vobis fretu'. PH. scin quam fretu'? miles, edico tibi,
si te in platea offendero hac post umquam, quod dicas mihi
"alium quaerebam, iter hac habui": periisti. GN. heia haud sic decet. 1065
PH. dictumst. TH. non cognosco vostrum tam superbum . . PH. sic ago.
GN. prius audite paucis: quod quom dixero, si placuerit,
facitote. CH. audiamu'. GN. tu concede paullum istuc, Thraso.
principio ego vos ambos credere hoc mihi vehementer velim,
me huiu' quidquid facio id facere maxume causa mea; 1070
verum si idem vobis prodest, vos non facere inscitiast.
PH. quid id est? GN. militem rivalem ego recipiundum censeo. PH. hem
recipiundum? GN. cogita modo: tu hercle cum illa, Phaedria,
ut lubenter vivis (etenim bene lubenter victitas),
quod des paullumst et necessest multum accipere Thaidem. 1075
ut tuo amori suppeditare possit sine sumptu tuo ad
omnia haec, magis opportunu' nec magis ex usu tuo
nemost. principio et habet quod det et dat nemo largius.
fatuos est, insulsu' tardu', stertit noctes et dies:
neque istum metuas ne amet mulier: facile pellas ubi velis. 1080
CH. quid agimus? GN. praeterea hoc etiam, quod ego vel primum puto,
accipit homo nemo meliu' prorsu' neque prolixius.
CH. mirum ni illoc homine quoquo pacto opust. PH. idem ego arbitror.
GN. recte facitis. unum etiam hoc vos oro, ut me in vostrum gregem
recipiati': sati' diu hoc iam saxum vorso. PH. recipimus. 1085
CH. ac lubenter. GN. at ego pro istoc, Phaedria et tu Chaerea,
hunc comedendum vobis propino et deridendum. CH. placet.
PH. dignus est. GN. Thraso, ubi vis accede. TH. obsecro te, quid agimus?
GN. quid? isti te ignorabant: postquam is mores ostendi tuos
et conlaudavi secundum facta et virtutes tuas, 1090
impetravi. TH. bene fecisti: gratiam habeo maxumam.
numquam etiam fui usquam quin me omnes amarent plurimum.
GN. dixin ego in hoc esse vobis Atticam elegantiam?
PH. nil praeter promissum est. ite hac. CANTOR. vos valete et plaudite!

Modalità mobile