Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Terenzio - Andria

DIDASCALIA

INCIPIT ANDRIA TERENTI
ACTA LVDIS MEGALENSIBVS
M. FVLVIO M'. GLABRIONE AEDILIB. CVRVLIB.
EGERE L. AMBIVIVS TVRPIO L. HATILIVS PRAENESTINVS
MODOS FECIT FLACCVS CLAVDI
TIBIS PARIBVS TOTA
GRAECA MENANDRV
FACTA PRIMA
M. MARCELLO C. SVLPICIO COS.

PERSONAE

PROLOGUS
SIMO SENEX
SOSIA LIBERTVS
DAVOS SERVOS
MYSIS ANCILLA
PAMPHILVS ADVLESCENS
CHARINVS ADVLESCENS
BYRRIA SERVOS
LESBIA OBSTETRIX
GLYCERIVM MVLIER
CHREMES SENEX
CRITO SENEX
DROMO LORARIVS

PERIOCHA
G. SVLPICI APOLLINARIS

Sororem falso creditam meretriculae
Genere Andriae, Glycerium, uitiat Pamphilus
Grauidaque facta dat fidem, uxorem sibi
Fore hanc; namque aliam pater ei desponderat,
Gnatam Chremetis, atque ut amorem comperit,
Simulat futuras nuptias, cupiens suus
Quid haberet animi filius cognoscere.
Daui suasu non repugnat Pamphilus.
Sed ex Glycerio natum ut uidit puerulum
Chremes, recusat nuptias, generum abdicat.
Mox Pamphilo, aliam dat Charino coniugem.


PROLOGVS

Poeta quom primum animum ad scribendum adpulit,
id sibi negoti credidit solum dari,
populo ut placerent quas fecisset fabulas.
verum aliter evenire multo intellegit;
nam in prologis scribundis operam abutitur, 5
non qui argumentum narret sed qui malevoli
veteris poetae maledictis respondeat.
nunc quam rem vitio dent quaeso animum adtendite.
Menander fecit Andriam et Perinthiam.
qui utramvis recte norit ambas noverit: 10
non ita dissimili sunt argumento, [s]et tamen
dissimili oratione sunt factae ac stilo.
quae convenere in Andriam ex Perinthia
fatetur transtulisse atque usum pro suis.
id isti vituperant factum atque in eo disputant 15
contaminari non decere fabulas.
faciuntne intellegendo ut nil intellegant?
qui quom hunc accusant, Naevium Plautum Ennium
accusant quos hic noster auctores habet,
quorum aemulari exoptat neglegentiam 20
potius quam istorum obscuram diligentiam.
de(h)inc ut quiescant porro moneo et desinant
male dicere, malefacta ne noscant sua.
favete, adeste aequo animo et rem cognoscite,
ut pernoscatis ecquid <spei> sit relicuom, 25
posthac quas faciet de integro comoedias,
spectandae an exigendae sint vobis prius.

ACTVS I

Simo Sosia

SI. Vos istaec intro auferte: abite.-- Sosia,
ades dum: paucis te volo. SO. dictum puta:
nempe ut curentur recte haec? SI. immo aliud. SO. quid est 30
quod tibi mea ars efficere hoc possit amplius?
SI. nil istac opus est arte ad hanc rem quam paro,
sed eis quas semper in te intellexi sitas,
fide et taciturnitate. SO. exspecto quid velis.
SI. ego postquam te emi, a parvolo ut semper tibi 35
apud me iusta et clemens fuerit servitus
scis. feci ex servo ut esses libertus mihi,
propterea quod servibas liberaliter:
quod habui summum pretium persolvi tibi.
SO. in memoria habeo. SI. haud muto factum. SO. gaudeo 40
si tibi quid feci aut facio quod placeat, Simo,
et id gratum <fui>sse advorsum te habeo gratiam.
sed hoc mihi molestumst; nam istaec commemoratio
quasi exprobratiost inmemoris benefici.
quin tu uno verbo dic quid est quod me velis. 45
SI. ita faciam. hoc primum in hac re praedico tibi:
quas credis esse has non sunt verae nuptiae.
SO. quor simulas igitur? SI. rem omnem a principio audies:
<eo> pacto et gnati vitam et consilium meum
cognosces et quid facere in hac re te velim. 50
nam is postquam excessit ex ephebis, Sosia, <et>
~liberius vivendi fuit potestas~ (nam antea
qui scire posses aut ingenium noscere,
dum aetas metus magister prohibebant? SO. itast.)
SI. quod plerique omnes faciunt adulescentuli, 55
ut animum ad aliquod studium adiungant, aut equos
alere aut canes ad venandum aut ad philosophos,
horum ille nil egregie praeter cetera
studebat et tamen omnia haec mediocriter.
gaudebam. SO. non iniuria; nam id arbitror 60
adprime in vita esse utile, ut nequid nimis.
SI. sic vita erat: facile omnis perferre ac pati;
cum quibus erat quomque una is sese dedere,
<eo>rum obsequi studiis, adversus nemini,
numquam praeponens se illis; ita ut facillume 65
sine invidia laudem invenias et amicos pares.
SO. sapienter vitam instituit; namque hoc tempore
obsequium amicos, veritas odium parit.
SI. interea mulier quaedam abhinc triennium
ex Andro commigravit huc viciniae, 70
inopia et cognatorum neglegentia
coacta, egregia forma atque aetate integra.
SO. ei, vereor nequid Andria adportet mali!
SI. primo haec pudice vitam parce ac duriter
agebat, lana ac tela victum quaeritans; 75
sed postquam amans accessit pretium pollicens
unus et item alter, ita ut ingeniumst omnium
hominum ab labore proclive ad lubidinem,
accepit condicionem, de(h)inc quaestum occipit.
qui tum illam amabant forte, ita ut fit, filium 80
perduxere illuc, secum ut una esset, meum.
egomet continuo mecum "certe captus est:
habet". observabam mane illorum servolos
venientis aut abeuntis: rogitabam "heus puer,
dic sodes, quis heri Chrysidem habuit?" nam Andriae 85
illi id erat nomen. SO. teneo. SI. Phaedrum aut Cliniam
dicebant aut Niceratum; ~nam i tres tum simul~
amabant. "eho quid Pamphilus?" "quid? symbolam
dedit, cenavit." gaudebam. item alio die
quaerebam: comperibam nil ad Pamphilum 90
quicquam attinere. enimvero spectatum satis
putabam et magnum exemplum continentiae;
nam qui cum ingeniis conflictatur ei(u)s modi
neque commovetur animus in ea re tamen,
scias posse habere iam ipsum <suae> vitae modum. 95
quom id mihi placebat tum uno ore omnes omnia
bona dicere et laudare fortunas meas,
qui gnatum haberem tali ingenio praeditum.
quid verbis opus est? hac fama inpulsus Chremes
ultro ad me venit, unicam gnatam suam 100
cum dote summa filio uxorem ut daret.
placuit: despondi. hic nuptiis dictust dies.
SO. quid obstat quor non verae fiant? SI. audies.
ferme in diebu' paucis quibus haec acta sunt
Chrysis vicina haec moritur. SO. o factum bene! 105
beasti; <ei> metui a Chryside. SI. ibi tum filius
cum illis qui amabant Chrysidem una aderat frequens;
curabat una funu'; tristis interim,
nonnumquam conlacrumabat. placuit tum id mihi.
sic cogitabam "hic parvae consuetudinis 110
causa huiu' mortem tam fert familiariter:
quid si ipse amasset? quid hic mihi faciet patri?"
haec ego putabam esse omnia humani ingeni
mansuetique animi officia. quid multis moror?
egomet quoque eiu' causa in funus prodeo, 115
nil suspicans etiam mali. SO. hem quid id est? SI. scies.
ecfertur; imus. interea inter mulieres
quae ibi aderant forte unam aspicio adulescentulam
forma . . SO. bona fortasse. SI. et voltu, Sosia,
adeo modesto, adeo venusto ut nil supra. 120
quia tum mihi lamentari praeter ceteras
visast et quia erat forma praeter ceteras
honesta ac liberali, accedo ad pedisequas,
quae sit rogo: sororem esse aiunt Chrysidis.
percussit ilico animum. attat hoc illud est, 125
hinc illae lacrumae, haec illast misericordia.
SO. quam timeo quorsum evadas! SI. funus interim
procedit: sequimur; ad sepulcrum venimus;
in ignem inpositast; fletur. interea haec soror
quam dixi ad flammam accessit inprudentius, 130
sati' cum periclo. ibi tum exanimatus Pamphilus
bene dissimulatum amorem et celatum indicat:
adcurrit; mediam mulierem complectitur:
"mea Glycerium," inquit "quid agis? quor te is perditum?"
tum illa, ut consuetum facile amorem cerneres, 135
reiecit se in eum flens quam familiariter!
SO. quid ais? SI. redeo inde iratus atque aegre ferens;
nec satis ad obiurgandum causae. diceret
"quid feci? quid commerui aut peccavi, pater?
quae sese in ignem inicere voluit, prohibui 140
servavi." honesta oratiost. SO. recte putas;
nam si illum obiurges vitae qui auxilium tulit,
quid facias illi qui dederit damnum aut malum?
SI. venit Chremes postridie ad me clamitans:
indignum facinu'; comperisse Pamphilum 145
pro uxore habere hanc peregrinam. ego illud sedulo
negare factum. ille instat factum. denique
ita tum discedo ab illo, ut qui se filiam
neget daturum. SO. non tu ibi gnatum . . ? SI. ne haec quidem
sati' vehemens causa ad obiurgandum. SO. qui? cedo. 150
SI. "tute ipse his rebu' finem praescripsti, pater:
prope adest quom alieno more vivendumst mihi:
sine nunc meo me vivere interea modo."
SO. qui igitur relictus est obiurgandi locus?
SI. si propter amorem uxorem nolet ducere: 155
ea primum ab illo animum advortenda iniuriast;
et nunc id operam do, ut per falsas nuptias
vera obiurgandi causa sit, si deneget;
simul sceleratu' Davo' siquid consili
habet, ut consumat nunc quom nil obsint doli; 160
quem ego credo manibu' pedibu'que obnixe omnia
facturum, magis id adeo mihi ut incommodet
quam ut obsequatur gnato. SO. quapropter? SI. rogas?
mala mens, malus animu'. quem quidem ego si sensero . .
sed quid opust verbis? sin eveniat quod volo, 165
in Pamphilo ut nil sit morae, restat Chremes
cui mi expurgandus est: et spero confore.
nunc tuomst officium has bene ut adsimules nuptias,
perterrefacias Davom, observes filium
quid agat, quid cum illo consili captet. SO. sat est: 170
curabo. SI. eamu' nunciam intro: i prae, sequar.

Simo Davos

SI. Non dubiumst quin uxorem nolit filius;
ita Davom modo timere sensi, ubi nuptias
futuras esse audivit. sed ipse exit foras.
DA. mirabar hoc si sic abiret et eri semper lenitas 175
verebar quorsum evaderet.
qui postquam audierat non datum iri filio uxorem suo,
numquam quoiquam nostrum verbum fecit neque id aegre tulit.
SI. at nunc faciet neque, ut opinor, sine tuo magno malo.
DA. id voluit nos sic necopinantis duci falso gaudio, 180
sperantis iam amoto metu, interoscitantis opprimi,
ne esset spatium cogitandi ad disturbandas nuptias:
astute. SI. carnufex quae loquitur? DA. erus est neque provideram.
SI. Dave. DA. hem quid est? SI. eho dum ad me. DA. quid hic volt?
SI. quid ais? DA. qua de re? SI. rogas?
<meu>m gnatum rumor est amare. DA. id populu' curat scilicet. 185
SI. hoccin agis an non? DA. ego vero istuc. SI. sed nunc ea me exquirere
iniqui patris est; nam quod ant(e)hac fecit nil ad me attinet.
dum tempus ad eam rem tulit, sivi animum ut expleret suom;
nunc hic d<ie>s aliam vitam defert, alios mores postulat:
de(h)inc postulo sive aequomst te oro, Dave, ut redeat iam in viam. 190
hoc quid sit? omnes qui amant graviter sibi dari uxorem ferunt.
DA. ita aiunt. SI. tum siquis magistrum cepit ad eam rem inprobum,
ipsum animum aegrotum ad deteriorem partem plerumque adplicat.
DA. non hercle intellego. SI. non? hem. DA. non: Davo' sum, non Oedipus.
SI. nempe ergo aperte vis quae restant me loqui? DA. sane quidem. 195
SI. si sensero hodie quicquam in his te nuptiis
fallaciae conari quo fiant minus,
aut velle in <ea> re ostendi quam sis callidus,
verberibu' caesum te in pistrinum, Dave, dedam usque ad necem,
ea lege atque omine ut, si te inde exemerim, ego pro te molam. 200
quid, hoc intellexti[n]? an nondum etiam ne hoc quidem? DA. immo callide:
ita aperte ipsam rem modo locutu's, nil circum itione usus es.
SI. ubivis faciliu' passu' sim quam in hac re me deludier.
DA. bona verba, quaeso! SI. inrides? nil me falli'. sed dico tibi:
ne temere facias; neque tu haud dicas tibi non praedictum: cave! 205

Davos

Enimvero, Dave, nil locist segnitiae neque socordiae,
quantum intellexi modo senis sententiam de nuptiis:
quae si non astu providentur, me aut erum pessum dabunt.
nec quid agam certumst, Pamphilumne adiutem an auscultem seni.
si illum relinquo, ei(u)s vitae timeo; sin opitulor, hui(u)s minas, 210
quoi verba dare difficilest: primum iam de amore hoc comperit;
me infensu' servat nequam faciam in nuptiis fallaciam.
si senserit, perii: aut si lubitum fuerit, causam ceperit
quo iure quaque iniuria praecipitem [me] in pistrinum dabit.
ad haec mala hoc mi accedit etiam: haec Andria, 215
si[ve] ista uxor sive amicast, gravida e Pamphilost.
audireque <eo>rumst operae pretium audaciam
(nam inceptiost amentium, haud amantium):
quidquid peperisset decreverunt tollere.
et fingunt quandam inter se nunc fallaciam 220
civem Atticam esse hanc: "fuit olim quidam senex
mercator; navim is fregit apud Andrum insulam;
is obiit mortem." ibi tum hanc eiectam Chrysidis
patrem recepisse orbam parvam. fabulae!
miquidem hercle non fit veri simile; atque ipsis commentum placet. 225
sed Mysis ab ea egreditur. at ego hinc me ad forum ut
conveniam Pamphilum, ne de hac re pater inprudentem opprimat.

Mysis

Audivi, Archylis, iamdudum: Lesbiam adduci iubes.
sane pol illa temulentast mulier et temeraria
nec sati' digna quoi committas primo partu mulierem. 230
tamen eam adducam? inportunitatem spectate aniculae
quia compotrix eius est. di, date facultatem obsecro
huic pariundi atque illi in aliis potiu' peccandi locum.
sed quidnam Pamphilum exanimatum video? vereor quid siet.
opperiar, ut sciam num quid nam haec turba tristitiae adferat. 235

Pamphilvs Mysis

PA. Hoccinest humanum factu aut inceptu? hoccin[est] officium patris?
MY. quid illud est? PA. pro d<eu>m fidem quid est, si haec non
contumeliast?
uxorem decrerat dare sese mi hodie: nonne oportuit
praescisse me ante? nonne priu' communicatum oportuit?
MY. miseram me, quod verbum audio! 240
PA. quid? Chremes, qui denegarat se commissurum mihi
gnatam <sua>m uxorem, id mutavit quia me inmutatum videt?
itane obstinate operam dat ut me a Glycerio miserum abstrahat?
quod si fit pereo funditus.
adeon hominem esse invenustum aut infelicem quemquam ut ego sum! 245
pro deum atque hominum fidem!
nullon ego Chremeti' pacto adfinitatem effugere potero?
quot modis contemptu' spretu'! facta transacta omnia. hem
repudiatu' repetor. quam ob rem? nisi si id est quod suspicor:
aliquid monstri alunt: ea quoniam nemini obtrudi potest, 250
itur ad me. MY. oratio haec me miseram exanimavit metu.
PA. nam quid ego dicam de patre? ah
tantamne rem tam neglegenter agere! praeteriens modo
mi apud forum "uxor tibi ducendast, Pamphile, hodie" inquit: "para,
abi domum." id mihi visust dicere "abi cito ac suspende te." 255
obstipui. censen me verbum potuisse ullum proloqui? aut
ullam causam, ineptam saltem falsam iniquam? obmutui.
quod si ego rescissem id priu', quid facerem siquis nunc me roget:
aliquid facerem ut hoc ne facerem. sed nunc quid primum exsequar?
tot me inpediunt curae, quae meum animum divorsae trahunt: 260
amor, misericordia huiu', nuptiarum sollicitatio,
tum patri' pudor, qui me tam leni passus est animo usque adhuc
quae m<eo> quomque animo lubitumst facere. <ei>ne ego ut advorser? ei
mihi!
incertumst quid agam. MY. misera timeo "incertum" hoc quorsus accidat.
sed nunc peropust aut hunc cum ipsa aut de illa aliquid me advorsum hunc loqui: 265
dum in dubiost animu', paullo momento huc vel illuc impellitur.
PA. quis hic loquitur? Mysis, salve. MY. o salve, Pamphile. PA. quid agit?
MY. rogas?
laborat e dolore atque ex hoc misera sollicitast, diem
quia olim in hunc sunt constitutae nuptiae. tum autem hoc timet,
ne deseras se. PA. hem egone istuc conari queam? 270
egon propter me illam decipi miseram sinam,
quae mihi suom animum atque omnem vitam credidit,
quam ego animo egregie caram pro uxore habuerim?
bene et pudice ei(u)s doctum atque eductum sinam
coactum egestate ingenium inmutarier? 275
non faciam. MY. haud verear si in te solo sit situm;
sed vim ut queas ferre. PA. adeon me ignavom putas,
adeon porro ingratum aut inhumanum aut ferum,
ut neque me consuetudo neque amor neque pudor
commoveat neque commoneat ut servem fidem? 280
MY. unum hoc scio, hanc meritam esse ut memor esses sui.
PA. memor essem? o Mysis Mysis, etiam nunc mihi
scripta illa dicta sunt in animo Chrysidis
de Glycerio. iam ferme moriens me vocat:
accessi; vos semotae: nos soli: incipit 285
"mi Pamphile, huiu' formam atque aetatem vides,
nec clam te est quam illi nunc utraeque inutiles
et ad pudicitiam et ad rem tutandam sient.
quod ego per hanc te dexteram [oro] et genium tuom,
per tuam fidem perque huiu' solitudinem 290
te obtestor ne abs te hanc segreges neu deseras.
si te in germani fratri' dilexi loco
sive haec te solum semper fecit maxumi
seu tibi morigera fuit in rebus omnibus,
te isti virum do, amicum tutorem patrem; 295
bona nostra haec tibi permitto et tuae mando fide[i]."
hanc mi in manum dat; mors continuo ipsam occupat.
accepi: acceptam servabo. MY. ita spero quidem.
PA. sed quor tu abis ab illa? MY. obstetricem accerso. PA. propera.
atque audin?
verbum unum cave de nuptiis, ne ad morbum hoc etiam . . MY. teneo. 300

ACTVS II

Charinvs Byrria Pamphilvs

CH. Quid ais, Byrria? daturne illa Pamphilo hodie nuptum? BY. sic est.
CH. qui scis? BY. apud forum modo e Davo audivi. CH. vae misero mihi!
ut animus in spe atque in timore usque ant(e)hac attentus fuit,
ita, postquam adempta spes est, lassu' cura confectus stupet.
BY. quaeso edepol, Charine, quoniam non potest id fieri quod vis, 305
id velis quod possit. CH. nil volo aliud nisi Philumenam. BY. ah
quanto satiust te id dare operam qui istum amorem ex animo amoveas [tuo],
quam id loqui quo mage lubido frustra incendatur tua!
CH. facile omnes quom valemu' recta consilia aegrotis damus.
tu si hic sis aliter sentias. BY. age age, ut lubet. CH. sed Pamphilum 310
video. omnia experiri certumst priu' quam pereo. BY. quid hic agit?
CH. ipsum hunc orabo, huic supplicabo, amorem huic narrabo meum:
credo impetrabo ut aliquot saltem nuptiis prodat dies:
interea fiet aliquid, spero. BY. id "aliquid" nil est. CH. Byrria,
quid tibi videtur? adeon ad eum? BY. quidni? si nil impetres, 315
ut te arbitretur sibi paratum moechum, si illam duxerit.
CH. abin hinc in malam rem cum suspicione istac, scelus?
PA. Charinum video. salve. CH. o salve, Pamphile:
ad te advenio spem salutem auxilium consilium expetens.
PA. neque pol consili locum habeo neque ad auxilium copiam. 320
sed istuc quidnamst? CH. hodie uxorem ducis? PA. aiunt. CH. Pamphile,
si id facis, hodie postremum me vides. PA. quid ita? CH. ei mihi,
vereor dicere: huic dic quaeso, Byrria. BY. ego dicam. PA. quid est?
BY. sponsam hic tuam amat. PA. ne iste haud mecum sentit. eho dum dic
mihi:
num quid nam ampliu' tibi cum illa f<ui>t, Charine? CH. ah[a], Pamphile, 325
nil. PA. quam vellem! CH. nunc te per amicitiam et per amorem obsecro,
principio ut ne ducas. PA. dabo equidem operam. CH. sed si id non potest
aut tibi nuptiae hae sunt cordi, PA. cordi! CH. saltem aliquot dies
profer, dum proficiscor aliquo ne videam. PA. audi nunciam:
ego, Charine, ne utiquam officium liberi esse hominis puto, 330
quom is nil mereat, postulare id gratiae adponi sibi.
nuptias effugere ego istas malo quam tu adipiscier.
CH. reddidisti animum. PA. nunc siquid potes aut tu aut hic Byrria,
facite fingite invenite efficite qui detur tibi;
ego id agam mihi qui ne detur. CH. sat habeo. PA. Davom optume 335
video, quoi(u)s consilio fretu' sum. CH. at tu hercle haud quicquam mihi,
nisi ea quae nil opu' sunt scire. fugin hinc? BY. ego vero ac lubens.

Davos Charinvs Pamphilvs

DA. Di boni, boni quid porto? sed ubi inveniam Pamphilum,
ut metum in quo nunc est adimam atque expleam animum gaudio?
CH. laetus est nescioquid. PA. nil est: nondum haec rescivit mala. 340
DA. quem ego nunc credo, si iam audierit sibi paratas nuptias . .
CH. audin tu illum? DA. toto me oppido exanimatum quaerere.
sed ubi quaeram? quo nunc primum intendam? CH. cessas conloqui?
DA. habeo. PA. Dave, ades resiste. DA. quis homost, qui me . . ? o
Pamphile,
te ipsum quaero. eugae, Charine! ambo opportune: vos volo. 345
PA. Dave, perii. DA. quin tu hoc audi. CH. interii. DA. quid timeas
scio.
PA. mea quidem hercle certe in dubio vitast. DA. et quid tu, scio.
PA. nuptiae mi . . DA. etsi scio? PA. hodie . . DA. obtundis, tam
etsi intellego?
id paves ne ducas tu illam; tu autem ut ducas. CH. rem tenes.
PA. istuc ipsum. DA. atque istuc ipsum nil periclist: me vide. 350
PA. obsecro te, quam primum hoc me libera miserum metu. DA. em
libero: uxorem tibi non dat iam Chremes. PA. qui scis? DA. scio.
tuo' pater modo me prehendit: <ai>t tibi uxorem dare
hodie, item alia multa quae nunc non est narrandi locus.
continuo ad te properans percurro ad forum ut dicam haec tibi. 355
ubi te non invenio ibi escendo in quendam excelsum locum,
circumspicio: nusquam. forte ibi huiu' video Byrriam;
rogo: negat vidisse. mihi molestum; quid agam cogito.
redeunti interea ex ipsa re mi incidit suspicio "hem
paullulum opsoni; ipsu' tristis; de inproviso nuptiae: 360
non cohaerent." PA. quorsu' nam istuc? DA. ego me continuo ad Chremem.
quom illo advenio, solitudo ante ostium: iam id gaudeo.
CH. recte dici'. PA. perge. DA. maneo. interea intro ire neminem
video, exire neminem; matronam nullam in aedibus,
nil ornati, nil tumulti: accessi; intro aspexi. PA. scio: 365
magnum signum. DA. num videntur convenire haec nuptiis?
PA. non opinor, Dave. DA. "opinor" narras? non recte accipis:
certa res est. etiam puerum inde abiens conveni Chremi:
holera et pisciculos minutos fer[r]e obolo in cenam seni.
CH. liberatu' sum hodie, Dave, tua opera. DA. ac nullus quidem. 370
CH. quid ita? nempe huic prorsus illam non dat. DA. ridiculum caput,
quasi necesse sit, si huic non dat, te illam uxorem ducere,
nisi vides, nisi senis amicos oras ambis. CH. bene mones:
ibo, etsi hercle saepe iam me spes haec frustratast. vale.

Pamphilvs Davos

PA. Quid igitur sibi volt pater? quor simulat? DA. ego dicam tibi. 375
si id suscenseat nunc quia non det tibi uxorem Chremes,
ipsu' sibi esse iniuriu' videatur, neque id iniuria,
priu' quam <tuo>m ut sese habeat animum ad nuptias perspexerit:
sed si tu negaris ducere, ibi culpam in te transferet:
tum illae turbae fient. PA. quidvis patiar. DA. pater est, Pamphile: 380
difficilest. tum haec solast mulier. dictum [ac] factum invenerit
aliquam causam quam ob rem eiciat oppido. PA. eiciat? DA. cito.
PA. cedo igitur quid faciam, Dave? DA. dic te ducturum. PA. hem. DA.
quid est?
PA. egon dicam? DA. quor non? PA. numquam faciam. DA. ne nega.
PA. suadere noli. DA. ex <ea> re quid fiat vide. 385
PA. ut ab illa excludar, hoc concludar. DA. non itast.
nempe hoc sic esse opinor: dicturum patrem
"ducas volo hodie uxorem"; tu "ducam" inquies:
cedo quid iurgabit tecum? hic reddes omnia.
quae nunc sunt certa [ei] consilia, incerta ut sient 390
sine omni periclo. nam hoc haud dubiumst quin Chremes
tibi non det gnatam; nec tu <ea> causa minueris
haec quae facis, ne is mutet s<ua>m sententiam.
patri dic velle, ut, quom velit, tibi iure irasci non queat.
nam quod tu speres "propulsabo facile uxorem his moribus; 395
dabit nemo": inveniet inopem potiu' quam te corrumpi sinat.
sed si te aequo animo ferre accipiet, neglegentem feceris;
aliam otiosu' quaeret: interea aliquid acciderit boni.
PA. itan credis? DA. haud dubium id quidemst. PA. vide quo me inducas.
DA. quin taces?
PA. dicam. puerum autem ne resciscat mi esse ex illa cautiost; 400
nam pollicitus sum suscepturum. DA. o facinus audax! PA. hanc fidem
sibi me obsecravit, qui se sciret non deserturum, ut darem.
DA. curabitur. sed pater adest. cave te esse tristem sentiat.

Simo Davos Pamphilvs

SI. Reviso quid agant aut quid captent consili.
DA. hic nunc non dubitat quin te ducturum neges. 405
venit meditatus alicunde ex solo loco:
orationem sperat invenisse se
qui differat te: proin tu fac apud te ut sies.
PA. modo ut possim, Dave! DA. crede inquam hoc mihi, Pamphile,
numquam hodie tecum commutaturum patrem 410
unum esse verbum, si te dices ducere.

Byrria Simo Davos Pamphilvs

BY. Eru' me relictis rebu' iussit Pamphilum
hodie observare, ut quid ageret de nuptiis
scirem: id propterea nunc hunc venientem sequor.
ipsum adeo praesto video cum Davo: hoc agam. 415
SI. utrumque adesse video. DA. em serva. SI. Pamphile.
DA. quasi de inproviso respice ad eum. PA. ehem pater.
DA. probe. SI. hodie uxorem ducas, ut dixi, volo.
BY. nunc nostrae timeo parti quid hic respondeat.
PA. neque istic neque alibi tibi erit usquam in me mora. BY. hem. 420
DA. obmutuit. BY. quid dixit? SI. facis ut te decet,
quom istuc quod postulo impetro cum gratia.
DA. sum verus? BY. eru', quantum audio, uxore excidit.
SI. i nunciam intro, ne in mora, quom opu' sit, sies.
PA. eo.-- BY. nullane in re esse quoiquam homini fidem! 425
verum illud verbumst, volgo quod dici solet,
omnis sibi malle melius esse quam alteri.
ego illam vidi: virginem forma bona
memini videri: quo aequior sum Pamphilo,
si se illam in somnis quam illum amplecti maluit. 430
renuntiabo, ut pro hoc malo mihi det malum.

Davos Simo

DA. Hic nunc me credit aliquam sibi fallaciam
portare et ea me hic restitisse gratia.
SI. quid Davo' narrat? DA. aeque quicquam nunc quidem.
SI. nilne? hem. DA. nil prorsus. SI. atqui exspectabam quidem. 435
DA. praeter spem evenit, sentio: hoc male habet virum.
SI. potin es mihi verum dicere? DA. nil facilius.
SI. num illi molestae quidpiam haec sunt nuptiae
propter huiusce hospitai consuetudinem?
DA. nil hercle; aut, si adeo, biduist aut tridui 440
haec sollicitudo: nosti? deinde desinet.
etenim ipsu' secum eam rem reputavit via.
SI. laudo. DA. dum licitumst ei dumque aetas tulit,
amavit; tum id clam: cavit ne umquam infamiae
ea res sibi esset, ut virum fortem decet. 445
nunc uxore opus est: animum ad uxorem adpulit.
SI. subtristi' visus est esse aliquantum mihi.
DA. nil propter hanc rem, sed est quod suscenset tibi.
SI. quidnamst? DA. puerilest. SI. quid id est? DA. nil. SI. quin
dic, quid est?
DA. <ai>t nimium parce facere sumptum. SI. mene? DA. te. 450
"vix" inquit "drachumis est opsonatum decem:
non filio videtur uxorem dare.
quem" inquit "vocabo ad cenam m<eo>rum aequalium
potissumum nunc?" et, quod dicendum hic siet,
tu quoque perparce nimium: non laudo. SI. tace. 455
DA. commovi. SI. ego istaec recte ut fiant videro.
quidnam hoc est rei? quid hic volt veterator sibi?
nam si hic malist quicquam, em illic est huic r<ei> caput.

ACTVS III

Mysis Simo Davos Lesbia (Glycerivm)

MY. Ita pol quidem res est, ut dixti, Lesbia:
fidelem haud ferme mulieri invenias virum. 460
SI. ab Andriast ancilla haec. DA. quid narras? ita est.
MY. sed hic Pamphilus . . SI. quid dicit? MY. firmavit fidem. SI. hem.
DA. utinam aut hic surdus aut haec muta facta sit!
MY. nam quod peperisset iussit tolli. SI. o Iuppiter,
quid ego audio? actumst, siquidem haec vera praedicat. 465
LE. bonum ingenium narras adulescentis. MY. optumum
sed sequere me intro, ne in mora illi sis. LE. sequor.--
DA. quod remedium nunc huic malo inveniam? SI. quid hoc?
adeon est demens? ex peregrina? iam scio: ah
vix tandem sensi stolidu'. DA. quid hic sensisse ait? 470
SI. haec primum adfertur iam mi ab hoc fallacia:
hanc simulant parere, quo Chremetem absterreant.
GL. (intus) Iuno Lucina, fer opem, serva me, obsecro.
SI. hui tam cito? ridiculum: postquam ante ostium
me audivit stare, adproperat. non sat commode 475
divisa sunt temporibu' tibi, Dave, haec. DA. mihin?
SI. num inmemores discipuli? DA. ego quid narres nescio.
SI. hicin me si inparatum in veris nuptiis
adortus esset, quos mihi ludos redderet!
nunc hui(u)s periclo fit, ego in portu navigo. 480

Lesbia Simo Davos

LE. Adhuc, Archylis, quae adsolent quaeque oportent
signa esse ad salutem, omnia huic esse video.
nunc primum fac istaec [ut] lavet; post<e> deinde,
quod iussi dari bibere et quantum imperavi,
date; mox ego huc revortor. 485
per ecastor scitu' puer est natu' Pamphilo.
d<eo>s quaeso ut sit superstes, quandoquidem ipsest ingenio bono,
quomque huic est veritus optumae adulescenti facere iniuriam.--
SI. vel hoc quis [non] credat, qui te norit, abs te esse ortum? DA.
quidnam id est?
SI. non imperabat coram quid opu' facto esset puerperae, 490
sed postquam egressast, illis quae sunt intu' clamat de via
o Dave, itan contemnor abs te? aut itane tandem idoneus
tibi videor esse quem tam aperte fallere incipias dolis?
saltem accurate, ut metui videar certe, si resciverim.
DA. certe hercle nunc hic se ipsu' fallit, haud ego. SI. edixin tibi, 495
interminatu' sum ne faceres? num veritus? quid re tulit?
credon tibi hoc nunc, peperisse hanc e Pamphilo?
DA. teneo quid erret et quid agam habeo. SI. quid taces?
DA. quid credas? quasi non tibi renuntiata sint haec sic fore.
SI. mihin quisquam? DA. eho an tute intellexti [hoc] adsimularier? 500
SI. inrideor.
DA. renuntiatumst; nam qui istaec tibi incidit suspicio?
SI. qui? quia te noram. DA. quasi tu dicas factum id consilio meo.
SI. certe enim scio. DA. non sati' me pernosti etiam quali' sim, Simo.
SI. egon te? DA. sed siquid tibi narrare occepi, continuo dari
tibi verba censes. SI. falso! DA. itaque hercle nil iam muttire audeo. 505
SI. hoc ego scio unum, neminem peperisse hic. DA. intellexti;
sed nilo setius referetur mox huc puer ante ostium.
id ego iam nunc tibi, ere, renuntio futurum, ut sis sciens,
ne tu hoc [mihi] posteriu' dicas Davi factum consilio aut dolis.
prorsus a me opinionem hanc t<ua>m esse ego amotam volo. 510
SI. unde id scis? DA. audivi et credo: multa concurrunt simul
qui coniecturam hanc nunc facio. iam prius haec se e Pamphilo
gravidam dixit esse: inventumst falsum. nunc, postquam videt
nuptias domi adparari, missast ancilla ilico
obstetricem accersitum ad eam et puerum ut adferret simul. 515
hoc nisi fit, puerum ut tu videas, nil moventur nuptiae.
SI. quid ais? quom intellexeras
id consilium capere, quor non dixti extemplo Pamphilo?
DA. quis igitur eum ab illa abstraxit nisi ego? nam omnes nos quidem
scimu' quam misere hanc amarit: nunc sibi uxorem expetit. 520
postremo id mihi da negoti; tu tamen[i]dem has nuptias
perge facere ita ut facis, et id spero adiuturos deos.
SI. immo abi intro: ibi me opperire et quod parato opus est para.--
non inpulit me haec nunc omnino ut crederem;
atque haud scio an quae dixit sint vera omnia, 525
sed parvi pendo: illud mihi multo maxumumst
quod mihi pollicitust ipsu' gnatu'. nunc Chremem
conveniam, orabo gnato uxorem: si impetro,
quid alias malim quam hodie has fieri nuptias?
nam gnatu' quod pollicitust, haud dubiumst mihi, id 530
si nolit, quin <eu>m merito possim cogere.
atque adeo in ipso tempore eccum ipsum obviam.

Simo Chremes

SI. Iubeo Chremetem . . CH. o te ipsum quaerebam. SI. et ego te. CH.
optato advenis.
aliquot me adierunt, ex te auditum qui <ai>bant hodie filiam
meam nubere tuo gnato; id viso tune an illi insaniant. 535
SI. ausculta pauca: et quid ego te velim et tu quod quaeris scies.
CH. ausculto: loquere quid velis.
SI. per te d<eo>s oro et nostram amicitiam, Chreme,
quae incepta a parvis cum aetate adcrevit simul,
perque unicam gnatam tuam et gnatum meum, 540
quoi(u)s tibi potestas summa servandi datur,
ut me adiuves in hac re atque ita uti nuptiae
fuerant futurae, fiant. CH. ah ne me obsecra:
quasi hoc te orando a me impetrare oporteat.
alium esse censes nunc me atque olim quom dabam? 545
si in remst utrique ut fiant, accersi iube;
sed si ex ea re plus malist quam commodi
utrique, id oro te in commune ut consulas,
quasi si illa tua sit Pamphilique ego sim pater.
SI. immo ita volo itaque postulo ut fiat, Chreme, 550
neque postulem abs te ni ipsa res moneat. CH. quid est?
SI. irae sunt inter Glycerium et gnatum. CH. audio.
SI. ita magnae ut sperem posse avelli. CH. fabulae!
SI. profecto sic est. CH. sic hercle ut dicam tibi:
amantium irae amoris integratiost. 555
SI. em id te oro ut ante eamu', dum tempus datur
dumque ei(u)s lubido occlusast contumeliis,
priu' quam harum scelera et lacrumae confictae dolis
redducunt animum aegrotum ad misericordiam,
uxorem demu'. spero consuetudine et 560
coniugio liberali devinctum, Chreme,
de(h)inc facile ex illis sese emersurum malis.
CH. tibi ita hoc videtur; at ego non posse arbitror
neque illum hanc perpetuo habere neque me perpeti.
SI. qui scis ergo istuc, nisi periclum feceris? 565
CH. at istuc periclum in filia fieri gravest.
SI. nempe incommoditas denique huc omnis redit
si eveniat, quod di prohibeant, discessio.
at si corrigitur, quot commoditates vide:
principio amico filium restitueris, 570
tibi generum firmum et filiae invenies virum.
CH. quid istic? si ita istuc animum induxti esse utile,
nolo tibi ullum commodum in me claudier.
SI. merito te semper maxumi feci, Chreme.
CH. sed quid ais? SI. quid? CH. qui scis eos nunc discordare inter se? 575
SI. ipsu' mihi Davo', qui intumust <eo>rum consiliis, dixit;
et is mihi persuadet nuptias quantum queam ut maturem.
num censes faceret, filium nisi sciret eadem haec velle?
tute adeo iam eius audies verba. [heus] evocate huc Davom.
atque eccum video ipsum foras exire. 580

Davos Simo Chremes

DA. Ad te ibam. SI. quidnamst?
DA. quor uxor non accersitur? iam advesperascit. SI. audin?
ego dudum non nil veritu' sum, Dave, abs te ne faceres idem
quod volgu' servorum solet, dolis ut me deluderes
propterea quod amat filius. DA. egon istuc facerem? SI. credidi,
idque adeo metuens vos celavi quod nunc dicam. DA. quid? SI. scies; 585
nam propemodum habeo iam fidem. DA. tandem cognosti qui siem?
SI. non fuerant nuptiae futurae. DA. quid? non? SI. sed ea gratia
simulavi vos ut pertemptarem. DA. quid ais? SI. sic res est. DA. vide:
numquam istuc quivi ego intellegere. vah consilium callidum!
SI. hoc audi: ut hinc te intro ire iussi, opportune hic fit mi obviam. DA. hem 590
numnam perimu'? SI. narro huic quae tu dudum narrasti mihi.
DA. quidnam audio? SI. gnatam ut det oro vixque id exoro. DA. occidi.SI. hem
quid dixti? DA. optume inquam factum. SI. nunc per hunc nullast mora.
CH. domum modo ibo, ut adparetur dicam, atque huc renuntio.--
SI. nunc te oro, Dave, quoniam solu' mi effecisti has nuptias . . 595
DA. ego vero solu'. SI. corrigere mihi gnatum porro enitere.
DA. faciam hercle sedulo. SI. potes nunc, dum animus inritatus est.
DA. quiescas. SI. age igitur, ubi nunc est ipsu'? DA. mirum ni domist.
SI. ibo ad eum atque <ea>dem haec quae tibi dixi dicam idem illi.-- DA.
nullu' sum.
quid causaest quin hinc in pistrinum recta proficiscar via? 600
nil est preci loci relictum: iam perturbavi omnia:
erum fefelli; in nuptias conieci erilem filium;
feci hodie ut fierent, insperante hoc atque invito Pamphilo.
em astutias! quod si quiessem, nil evenisset mali.
sed eccum ipsum video: occidi. 605
utinam mi[hi] esset aliquid hic quo nunc me praecipitem darem!

Pamphilvs Davos

PA. Vbi illic[e]st scelu' qui perdidit me? DA. perii. PA. atque hoc
confiteor iure
mi obtigisse, quandoquidem tam iners, tam nulli consili sum.
servon fortunas meas me commisisse futtili!
ego pretium ob stultitiam fero: sed inultum numquam id auferet. 610
DA. posthac incolumem sat scio [fore] me, nunc si devito hoc malum.
PA. nam quid ego nunc dicam patri? negabon velle me, modo
qui sum pollicitu' ducere? qua audacia id facere audeam?
nec quid nunc me faciam scio. DA. nec mequidem, atque id ago sedulo.
dicam aliquid me inventurum, ut huic malo aliquam productem moram. 615
PA. oh! DA. visu' sum PA. eho dum, bone vir, quid ais? viden me
consiliis tuis
miserum inpeditum esse? DA. at iam expediam. PA. expedies? DA. certe,
Pamphile.
PA. nempe ut modo. DA. immo meliu' spero. PA. oh tibi ego ut credam,
furcifer?
tu rem inpeditam et perditam restituas? em quo fretu' sim,
qui me hodie ex tranquillissuma re coniecisti in nuptias. 620
an non dixi esse hoc futurum? DA. dixti. PA. quid meritu's? DA. crucem.
sed sine paullulum ad me redeam: iam aliquid dispiciam. PA. ei mihi,
quom non habeo spatium ut de te sumam supplicium ut volo!
namque hoc tempu' praecavere mihi me, haud te ulcisci sinit.

ACTVS IV

Charinvs Pamphilvs Davos

CH. Hoccinest credibile aut memorabile, 625
tanta vecordia innata quoiquam ut siet
ut malis gaudeant atque ex incommodis
alterius sua ut comparent commoda? ah
idnest verum? immo id est genus hominum pessumum in
denegando modo quis pudor paullum adest; 630
post ubi tempu' promissa iam perfici,
tum coacti necessario se aperiunt,
et timent et tamen res premit denegare;
ibi tum eorum inpudentissuma oratiost
"quis tu es? quis mihi es? quor meam tibi? heus 635
proxumus sum egomet mihi."
at tamen "ubi fides?" si roges,
nil pudet hic, ubi opus [est]; illi ubi
nil opust, ibi verentur. 638a
sed quid agam? adeon ad eum et cum eo iniuriam hanc expostulem?
ingeram mala multa? atque aliqui' dicat "nil promoveris":
multum: molestu' certe <ei> fuero atque animo morem gessero.
PA. Charine, et me et te inprudens, nisi quid di respiciunt, perdidi.
CH. itane "inprudens"? tandem inventast causa: solvisti fidem.
PA. quid "tandem"? CH. etiamnunc me ducere istis dictis postulas?
PA. quid istuc est? CH. postquam me amare dixi, conplacitast tibi. 645
heu me miserum qui tuom animum ex animo spectavi meo!
PA. falsus es. CH. non tibi sat esse hoc solidum visumst gaudium,
nisi me lactasses amantem et falsa spe produceres?
habeas. PA. habeam? ah nescis quantis in malis vorser miser
quantasque hic s<ui>s consiliis mihi conflavit sollicitudines 650
meu' carnufex. CH. quid istuc tam mirumst de te si exemplum capit?
PA. haud istuc dicas, si cognoris vel me vel amorem meum.
CH. scio: cum patre altercasti dudum et is nunc propterea tibi
suscenset nec te quivit hodie cogere illam ut duceres.
PA. immo etiam, quo tu minu' scis aerumnas meas, 655
haec nuptiae non adparabantur mihi
nec postulabat nunc quisquam uxorem dare.
CH. scio: tu coactu' tua voluntate es. PA. mane:
nondum scis. CH. scio equidem illam ducturum esse te.
PA. quor me enicas? hoc audi: numquam destitit 660
instare ut dicerem me ducturum patri;
suadere orare usque adeo donec perpulit.
CH. quis homo istuc? PA. Davo' . . CH. Davos? PA. interturbat. CH.
quam ob rem? PA. nescio;
nisi mihi d<eo>s sati' scio fuisse iratos qui auscultaverim.
CH. factum hoc est, Dave? DA. factum. CH. hem quid ais? scelus! 665
at tibi di dignum factis exitium duint!
eho dic mi, si omnes hunc coniectum in nuptias
inimici vellent, quod nisi hoc consilium darent?
DA. deceptu' sum, at non defetigatus. PA. scio.
DA. hac non successit, alia adoriemur via: 670
nisi si id putas, quia primo processit parum,
non posse iam ad salutem convorti hoc malum.
PA. immo etiam; nam sati' credo, si advigilaveris,
ex unis geminas mihi conficies nuptias.
DA. ego, Pamphile, hoc tibi pro servitio debeo, 675
conari manibu' pedibu' noctesque et dies,
capitis periclum adire, dum prosim tibi;
tuomst, siquid praeter spem evenit, mi ignoscere.
parum succedit quod ago; at facio sedulo.
vel meliu' tute reperi, me missum face. 680
PA. cupio: restitue in quem me accepisti locum.
DA. faciam. PA. at iam hoc opust. DA. em . . sed mane; concrepuit a
Glycerio ostium.
PA. nil ad te. DA. quaero. PA. hem nuncin demum? DA. at iam hoc tibi
inventum dabo.

Mysis Pamphilvs Charinvs Davos

MY. Iam ubi ubi erit, inventum tibi curabo et mecum adductum
t<uo>m Pamphilum: modo tu, anime mi, noli te macerare. 685
PA. Mysis. MY. quis est? <e>hem Pamphile, optume mihi te offers. PA.
quid <id> est?
MY. orare iussit, si se ames, era, iam ut ad sese venias:
videre te ait cupere. PA. vah perii: hoc malum integrascit.
sicin me atque illam opera tua nunc miseros sollicitari[er]!
nam idcirco accersor nuptias quod mi adparari sensit. 690
CH. quibu' quidem quam facile potuerat quiesci, si hic quiesset!
DA. age, si hic non insanit satis sua sponte, instiga. MY. atque edepol
ea res est, proptereaque nunc misera in maerorest. PA. Mysis,
per omnis tibi adiuro deos numquam <ea>m me deserturum,
non si capiundos mihi sciam esse inimicos omnis homines. 695
hanc mi expetivi: contigit; conveniunt mores: valeant
qui inter nos discidium volunt: hanc nisi mors mi adimet nemo.
MY. resipisco. PA. non Apollinis mage verum atque hoc responsumst.
si poterit fieri ut ne pater per me stetisse credat
quo minus haec fierent nuptiae, volo; sed si id non poterit, 700
id faciam, in proclivi quod est, per me stetisse ut credat.
quis videor? CH. miser, aeque atque ego. DA. consilium quaero. PA.forti's!
scio quid conere. DA. hoc ego tibi profecto effectum reddam.
PA. iam hoc opus est. DA. quin iam habeo. CH. quid est? DA. huic, non
tibi habeo, ne erres.
CH. sat habeo. PA. quid facies? cedo. DA. dies [hic] mi ut sati' sit vereor 705
ad agendum: ne vacuom esse me nunc ad narrandum credas:
proinde hinc vos amolimini; nam mi inpedimento estis.
PA. ego hanc visam.-- DA. quid tu? quo hinc te agis? CH. verum vis
dicam? DA. immo etiam:
narrationis incipit mi initium. CH. quid me fiet?
DA. eho tu inpudens, non satis habes quod tibi dieculam addo, 710
quantum huic promoveo nuptias? CH. Dave, at tamen . . DA. quid ergo?
CH. ut ducam. DA. ridiculum. CH. huc face ad me [ut] venias, siquid
poteris.
DA. quid veniam? nil habeo. CH. at tamen, siquid. DA. age veniam. CH. siquid,
domi ero.-- DA. tu, Mysis, dum exeo, parumper me opperire hic.
MY. quapropter? DA. ita factost opus. MY. matura. DA. iam inquam hic adero. 715



Mysis Davos

MY. Nilne esse proprium quoiquam! di vostram fidem!
summum bonum esse erae putabam hunc Pamphilum,
amicum, amatorem, virum in quovis loco
paratum; verum ex <eo> nunc misera quem capit
laborem! facile hic plus malist quam illic boni. 720
sed Davos exit. mi homo, quid istuc obsecrost?
quo portas puerum? DA. Mysis, nunc opus est tua
mihi ad hanc rem exprompta memoria atque astutia.
MY. quidnam incepturu's? DA. accipe a me hunc ocius
atque ante nostram ianuam adpone. MY. obsecro, 725
humine? DA. ex ara hinc sume verbenas tibi
atque <ea>s substerne. MY. quam ob rem id tute non facis?
DA. quia, si forte opu' sit ad erum iurandum mihi
non adposisse, ut liquido possim. MY. intellego:
nova nunc religio in te istaec incessit. cedo! 730
DA. move ocius te, ut quid agam porro intellegas.
pro Iuppiter! MY. quid est? DA. sponsae pater intervenit.
repudio quod consilium primum intenderam.
MY. nescio quid narres. DA. ego quoque hinc ab dextera
venire me adsimulabo: tu ut subservias 735
orationi, ut quomque opu' sit, verbis vide.
MY. ego quid agas nil intellego; sed siquid est
quod mea opera opu' sit vobis, [a]ut tu plus vides,
manebo, nequod vostrum remorer commodum.

Chremes Mysis Davos

CH. Revortor, postquam quae opu' fuere ad nuptias 740
gnatae paravi, ut iubeam accersi. sed quid hoc?
puer herclest. mulier, tun posisti hunc? MY. ubi illic est?
CH. non mihi respondes? MY. nusquam est. vae miserae mihi!
reliquit me homo atque abiit. DA. di vostram fidem,
quid turbaest apud forum! quid illi hominum litigant! 745
tum annona carast. (quid dicam aliud nescio.)
MY. quor tu obsecro hic me solam? DA. hem quae haec est fabula?
eho Mysis, puer hic undest? quisve huc attulit?
MY. satin sanu's qui me id rogites? DA. quem ego igitur rogem
qui hic neminem alium videam? CH. miror unde sit. 750
DA. dictura es quod rogo? MY. au! DA. concede ad dexteram.
MY. deliras: non tute ipse . . ? DA. verbum si mihi
unum praeter quam quod te rogo faxis: cave!
male dicis? undest? dic clare. MY. a nobis. DA. hahae!
mirum vero inpudenter mulier si facit 755
meretrix! CH. ab Andriast [ancilla] haec, quantum intellego.
DA. adeon videmur vobis esse idonei
in quibu' sic inludati'? CH. veni in tempore.
DA. propera adeo puerum tollere hinc ab ianua.
mane: cave quoquam ex istoc excessis loco! 760
MY. di te eradicent! ita me miseram territas.
DA. tibi ego dico an non? MY. quid vis? DA. at etiam rogas?
cedo, quoium puerum hic adposisti? dic mihi.
MY. tu nescis? DA. mitte id quod scio: dic quod rogo.
MY. vostri. DA. quoi(u)s nostri? MY. Pamphili. DA. hem quid? Pamphili? 765
MY. eho an non est? CH. recte ego has semper fugi nuptias.
DA. o facinus animadvortendum! MY. quid clamitas?
DA. quemne ego heri vidi ad vos adferri vesperi?
MY. o hominem audacem! DA. verum: vidi Cantharam
suffarcinatam. MY. dis pol habeo gratiam 770
quom in pariundo aliquot adfuerunt liberae.
DA. ne illa illum haud novit quoiu' causa haec incipit:
"Chremes si positum puerum ante aedis viderit,
s<ua>m gnatam non dabit": tanto hercle mage dabit.
CH. non hercle faciet. DA. nunc adeo, ut tu sis sciens, 775
nisi puerum tolli' iam ego hunc in mediam viam
provolvam teque ibidem pervolvam in luto.
MY. tu pol homo non es sobrius. DA. fallacia
alia aliam trudit: iam susurrari audio
civem Atticam esse hanc. CH. hem. DA. "coactus legibus 780
eam uxorem ducet." MY. au obsecro, an non civis est?
CH. iocularium in malum insciens paene incidi.
DA. quis hic loquitur? o Chreme, per tempus advenis:
ausculta. CH. audivi iam omnia. DA. an<ne> haec tu omnia?
CH. audivi, inquam, a principio. DA. audistin, obsecro? hem 785
scelera! hanc iam oportet in cruciatum hinc abripi.
hic est ille: non te credas Davom ludere.
MY. me miseram! nil pol falsi dixi, mi senex.
CH. novi omnem rem. est Simo intus? DA. est.-- MY. ne me atti[n]gas,
sceleste. si pol Glycerio non omnia haec . . 790
DA. eho inepta, nescis quid sit actum? MY. qui sciam?
DA. hic socer est. alio pacto haud poterat fieri
ut sciret haec quae voluimus. MY. praediceres.
DA. paullum interesse censes ex animo omnia,
ut fert natura, facias an de industria? 795

Crito Mysis Davos

CR. In hac habitasse platea dictumst Chrysidem,
quae sese inhoneste optavit parere hic ditias
potius quam honeste in patria pauper viveret:
ei(u)s morte ea ad me lege redierunt bona.
sed quos perconter video: salvete. MY. obsecro, 800
quem video? estne hic Crito sobrinu' Chrysidis?
is est. CR. o Mysis, salve! MY. salvo' sis, Crito.
CR. itan Chrysis? hem. MY. nos quidem pol miseras perdidit.
CR. quid vos? quo pacto hic? satine recte? MY. nosne? sic
ut quimus, aiunt, quando ut volumu' non licet. 805
CR. quid Glycerium? iam hic s<uo>s parentis repperit?
MY. utinam! CR. an nondum etiam? haud auspicato huc me appuli;
nam pol, si id scissem, numquam huc tetulissem pedem.
semper eiu' dictast esse haec atque habitast soror;
quae illi(u)s fuere possidet: nunc me hospitem 810
litis sequi quam id mihi sit facile atque utile
aliorum exempla commonent. simul arbitror
iam aliquem esse amicum et defensorem <ei>; nam fere
grandi[us]cula iam profectast illinc: clamitent
me sycophantam, hereditatem persequi 815
mendicum. tum ipsam despoliare non lubet.
MY. o optume hospes! pol, Crito, antiquom obtines.
CR. duc me ad eam, quando huc veni, ut videam. MY. maxume.
DA. sequar hos: nolo me in tempore hoc videat senex.

ACTVS V

Chremes Simo

CH. Sati' iam sati', Simo, spectata erga te amicitiast mea; 820
sati' pericli incepi adire: orandi iam finem face.
dum studeo obsequi tibi, paene inlusi vitam filiae.
SI. immo enim nunc quom maxume abs te postulo atque oro, Chreme,
ut beneficium verbis initum dudum nunc re comprobes.
CH. vide quam iniquo' sis prae studio: dum id efficias quod lubet, 825
neque modum benignitati' neque quid me ores cogitas;
nam si cogites remittas iam me onerare iniuriis.
SI. quibus? CH. at rogitas? perpulisti me ut homini adulescentulo
in alio occupato amore, abhorrenti ab re uxoria,
filiam ut darem in seditionem atque in incertas nuptias, 830
eiu' labore atque eiu' dolore gnato ut medicarer tuo.
impetrasti: incepi, dum res tetulit. nunc non fert: feras.
illam hinc civem esse aiunt; puer est natu': nos missos face.
SI. per ego te d<eo>s oro, ut ne illis animum inducas credere,
quibus id maxume utilest illum esse quam deterrumum. 835
nuptiarum gratia haec sunt ficta atque incepta omnia.
ubi ea causa quam ob rem haec faciunt erit adempta his, desinent.
CH. erras: cum Davo egomet vidi iurgantem ancillam. SI. scio. CH. at
vero voltu, quom ibi me adesse neuter tum praesenserant.
SI. credo et id facturas Davo' dudum praedixit mihi; et 840
nescio qui <i>d tibi sum oblitus hodie, ac volui, dicere.

Davos Chremes Simo Dromo

DA. Animo nunciam otioso esse impero. CH. em Davom tibi!
SI. unde egreditur? DA. meo praesidio atque hospiti'. SI. quid illud malist?
DA. ego commodiorem hominem adventum tempu' non vidi. SI. scelus,
quemnam hic laudat? DA. omni' res est iam in vado. SI. cesso adloqui? 845
DA. erus est: quid agam? SI. o salve, bone vir. DA. ehem Simo, o noster
Chreme,
omnia adparata iam sunt intu'. SI. curasti probe.
DA. ubi voles accerse. SI. bene sane; id enimvero hinc nunc abest.
etiam tu hoc respondes quid istic tibi negotist? DA. mihin? SI. ita.
DA. mihin? SI. tibi ergo. DA. modo introii. SI. quasi ego quam dudum rogem. 850
DA. cum t<uo> gnato una. SI. anne est intu' Pamphilu'? crucior miser!
eho non tu dixti esse inter eos inimicitias, carnufex?
DA. sunt. SI. quor igitur hic est? CH. quid illum censes? cum illa litigat.
DA. immo vero indignum, Chreme, iam facinu' faxo ex me audies.
nescioquis senex modo venit, ellum, confidens catus: 855
quom faciem videas, videtur esse quantivis preti:
tristi' severitas inest in voltu atque in verbis fides.
SI. quidnam adportat? DA. nil equidem nisi quod illum audivi dicere.
SI. quid ait tandem? DA. Glycerium se scire civem esse Atticam. SI. hem
Dromo, Dromo. DA. quid est? SI. Dromo. DA. audi. SI. verbum si 860
addideris . . ! Dromo.
DA. audi obsecro. DR. quid vis? SI. sublimem intro rape hunc, quantum
potest.
DR. quem? SI. Davom. DA. quam ob rem? SI. quia lubet. rape inquam.
DA. quid feci? SI. rape.
DA. si quicquam invenies me mentitum, occidito. SI. nil audio.
DR. ego iam te commotum reddam. DA. tamen etsi hoc verumst? SI. tamen.
cura adservandum vinctum, atque audin? quadrupedem constringito. 865
age nunciam: ego pol hodie, si vivo, tibi
ostendam erum quid sit pericli fallere,
et illi patrem. CH. ah ne saevi tanto opere. SI. o Chreme,
pietatem gnati! nonne te miseret mei?
tantum laborem capere ob talem filium! 870
age Pamphile, exi Pamphile: ecquid te pudet?

Pamphilvs Simo Chremes

PA. Quis me volt? perii, pater est. SI. quid ais, omnium . . ? CH. ah
rem potius ipsam dic ac mitte male loqui.
SI. quasi quicquam in hunc iam graviu' dici possiet.
<ai>n tandem, civi' Glyceriumst? PA. ita praedicant. 875
SI. "ita praedicant"? o ingentem confidentiam!
num cogitat quid dicat? num facti piget?
vide num ei(u)s color pudori' signum usquam indicat.
adeo[n] inpotenti esse animo ut praeter civium
morem atque legem et s<ui> voluntatem patris 880
tamen hanc habere studeat cum summo probro!
PA. me miserum! SI. hem modone id demum sensti, Pamphile?
olim istuc, olim quom ita animum induxti tuom,
quod cuperes aliquo pacto efficiundum tibi,
<eo>dem die istuc verbum vere in te accidit. 885
sed quid ego? quor me excrucio? quor me macero?
quor meam senectutem huius sollicito amentia?
an ut pro hui(u)s peccatis ego supplicium sufferam?
immo habeat, valeat, vivat cum illa. PA. mi pater!
SI. quid "mi pater"? quasi tu huius indigeas patris. 890
domus uxor liberi inventi invito patre;
adducti qui illam hinc civem dicant: viceris.
PA. pater, licetne pauca? SI. quid dices mihi? CH. at
tamen, Simo, audi. SI. ego audiam? quid audiam,
Chreme? CH. at tandem dicat. SI. age dicat, sino. 895
PA. ego me amare hanc fateor; si id peccarest, fateor id quoque.
tibi, pater, me dedo: quidvis oneris inpone, impera.
vis me uxorem ducere? hanc vis [a]mittere? ut potero feram.
hoc modo te obsecro, ut ne credas a me adlegatum hunc senem:
sine me expurgem atque illum huc coram adducam. SI. adducas? PA. 900
sine, pater.
CH. aequom postulat: da veniam. PA. sine te hoc exorem. SI. sino.
quidvis cupio dum ne ab hoc me falli comperiar, Chreme.
CH. pro peccato magno paullum supplici satis est patri.

Crito Chremes Simo Pamphilvs

CR. Mitte orare. una harum quaevis causa me ut faciam monet,
vel tu vel quod verumst vel quod ipsi cupio Glycerio. 905
CH. Andrium ego Critonem video? certe is est. CR. salvo' sis, Chreme.
CH. quid tu Athenas insolens? CR. evenit. sed hicinest Simo?
CH. hic. CR. Simo . . SI. men quaeris? eho tu, Glycerium hinc civem
esse ais?
CR. tu negas? SI. itane huc paratus advenis? CR. qua re? SI. rogas?
tune inpune haec facias? tune hic homines adulescentulos 910
inperitos rerum, eductos libere, in fraudem inlicis?
sollicitando et pollicitando <eo>rum animos lactas? CR. sanun es?
SI. ac meretricios amores nuptiis conglutinas?
PA. perii, metuo ut substet hospes. CH. si, Simo, hunc noris satis,
non ita arbitrere: bonus est hic vir. SI. hic vir sit bonus? 915
itane adtemperate evenit, hodie in ipsis nuptiis
ut veniret, ant(e)hac numquam? est vero huic credundum, Chreme.
PA. ni metuam patrem, habeo pro illa re illum quod moneam probe.
SI. sycophanta. CR. hem. CH. sic, Crito, est hic: mitte. CR. videat
qui siet.
si mihi perget quae volt dicere, ea quae non volt audiet. 920
ego istaec moveo aut curo? non tu t<uo>m malum aequo animo feras!
nam ego quae dico vera an falsa audierim iam sciri potest.
Atticus quidam olim navi fracta ad Andrum eiectus est
et istaec una parva virgo. tum ille egens forte adplicat
primum ad Chrysidis patrem se. SI. fabulam inceptat. CH. sine. 925
CR. itane vero obturbat? CH. perge. CR. Tu -- is mihi cognatus fuit
qui <eu>m recepit. ibi ego audivi ex illo sese esse Atticum.
is ibi mortuost. CH. ei(u)s nomen? CR. nomen tam cito? Phania? hem
perii! verum hercle opinor f<ui>sse Phaniam; hoc certo scio,
Rhamnusium se aiebat esse. CH. o Iuppiter! CR. eadem haec, Chreme, 930
multi alii in Andro tum audi[ve]re. CH. utinam id sit quod spero! eho dic mihi,
quid eam tum? suamne esse aibat? CR. non. CH. quoiam igitur? CR.
fratri' filiam.
CH. certe meast. CR. quid ais? SI. quid tu ais? PA. arrige auris, Pamphile!
SI. qui credi'? CH. Phania illic frater meu' fuit. SI. noram et scio.
CH. is bellum hinc fugiens meque in Asiam persequens proficiscitur: 935
tum illam relinquere hic est veritus.~ postilla nunc primum audio
quid illo sit factum. PA. vix sum apud me: ita animu' commotust metu
spe gaudio, mirando tanto tam repentino hoc bono.
SI. ne istam multimodis t<ua>m inveniri gaudeo. PA. credo, pater.
CH. at mi unu' scrupulus etiam restat qui me male habet. PA. dignus es 940
cum t<ua> religione, odium: nodum in scirpo quaeri'. CR. quid istuc est?
CH. nomen non convenit. CR. fuit hercle huic aliud parvae. CH. quod, Crito?
numquid meministi? CR. id quaero. PA. egon huiu' memoriam patiar meae
voluptati obstare, quom ego possim in hac re medicari mihi?
heus, Chreme, quod quaeri', Pasibulast. CH. ipsa <ea>st. CR. east. 945
PA. ex ipsa miliens audivi. SI. omnis nos gaudere hoc, Chreme,
te credo credere. CH. ita me di ament, credo. PA. quod restat, pater . .
SI. iamdudum res redduxit me ipsa in gratiam. PA. o lepidum patrem!
de uxore, ita ut possedi, nil mutat Chremes? CH. causa optumast;
nisi quid pater ait aliud. PA. nempe id. SI. scilicet. CH. dos, Pamphile, est 950
decem talenta. PA. accipio. CH. propero ad filiam. eho mecum, Crito;
nam illam me credo haud nosse.-- SI. quor non illam huc transferri iubes?
PA. recte admones: Davo ego istuc dedam iam negoti. SI. non potest.
PA. qui? SI. quia habet aliud magis ex sese et maiu'. PA. quidnam? SI. vinctus est.
PA. pater, non recte vinctust. SI. haud ita iussi. PA. iube solvi, obsecro. 955
SI. age fiat. PA. at matura. SI. eo intro. PA. o faustum et felicem diem!

Charinvs Pamphilvs Davos

CH. Proviso quid agat Pamphilus. atque eccum. PA. aliquis fors[itan] me putet
non putare hoc verum, at mihi nunc sic esse hoc verum lubet.
ego d<eo>rum vitam propterea sempiternam esse arbitror
quod voluptates <eo>rum propriae sunt; nam mi inmortalitas 960
partast, si nulla aegritudo huic gaudio intercesserit.
sed quem ego mihi potissumum optem, nunc quoi haec narrem, dari?
CH. quid illud gaudist? PA. Davom video. nemost quem mallem omnium;
nam hunc scio mea solide solum gavisurum gaudia.
DA. Pamphilus ubinam hic est? PA. Dave. DA. quis homost? PA. ego sum. 965
DA. o Pamphile.
PA. nescis quid mi obtigerit. DA. certe; sed quid mihi obtigerit scio.
PA. et quidem ego. DA. more hominum evenit ut quod sim nanctus mali
priu' rescisceres tu quam ego illud quod tibi evenit boni.
PA. Glycerium mea s<uo>s parentis repperit. DA. factum bene. CH. hem.
PA. pater amicu' summu' nobis. DA. quis? PA. Chremes. DA. narras probe. 970
PA. nec mora ullast quin eam uxorem ducam. CH. num illic somniat
ea quae vigilans voluit? PA. tum de puero, Dave . . DA. ah desine!
solus est quem diligant di. CH. salvo' sum si haec vera sunt.
conloquar. PA. quis homost? [o] Charine, in tempore ipso mi advenis.
CH. bene factum. PA. audisti[n]? CH. omnia. age, me in t<ui>s 975
secundis respice.
tuos est nunc Chremes: facturum quae voles scio esse omnia.
PA. memini: atque adeo longumst illum me exspectare dum exeat.
sequere hac me: intus apud Glycerium nunc est. tu, Dave, abi domum,
propera, accerse hinc qui auferant. em quid stas? quid cessas? DA. eo.
ne exspecteti' dum exeant huc: intu' despondebitur; 980
intu' transigetur siquid est quod restet. CANTOR. plaudite!

EXITVS ALTER SVPPOSITICIVS

PA. memini adq<ue adeo ut uolui commodum huc senex exit foras>. 977a
CH. m o 978a
CH. 979a

Pamphilvs Charinvs Chremes Davos

PA. Te expectabam: est de tua re quod agere ego tecum uolo. 980a
operam dedi ne me esse oblitum dicas tuae gnatae alterae. 981a
tibi me opinor inuenisse dignum te atque illa uirum. CHA. Ah, 982a
perii, Daue, de meo amore ac uita <nunc> sors tollitur. 983a
CHR. non noua istaec mihi condicio est, si uoluissem, Pamphile. 984a
CHA. occidi, Daue. DA. mane. CHA. perii. CHR. id quamobrem non 985a
uolui eloquar:
non idcirco quod eum omnino adfinem mihi nollem . . CHA. hem! DA. tace. 986a
CHR. sed amicitia nostra quae est a patribus nostris tradita 987a
nobis, aliquam partem studui adauctam tradi liberis. 988a
nunc cum copia ac fortuna utrique ut obsequerer dedit, 989a
detur. PA. bene factum. DA. adi atque age homini gratias. CHA. 990a
salue, Chremes,
amicorum meorum omnium mihi ~agissime. 991a
quod mihi non minus est gaudio quam id <quod volo> 992a
quod <abs te expecto et summo studio> abs te expeto: 993a
me repperisse ut habitus antehac fui tibi. 994a
CHR. animum, Charine, quod ad cumque applicaueris 995a
studium exinde ut erit tute existimaberis. 996a
id ita esse facere coniecturam ex me licet: 997a
alienus abs te tamen quis tu esses noueram. 998a
CHA. ita res est. CHR. gnatam tibi meam Philumenam 999a
uxorem et dotis sex talenta spondeo. 1000a

Modalità mobile