Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Terenzio - Adelphoe

Duos cum haberet Demea adulescentulos,
dat Micioni fratri adoptandum Aeschinum,
sed Ctesiphonem retinet. hunc citharistriae
lepore captum sub duro ac tristi patre
frater celabat Aeschinus; famam rei,
amorem in sese transferebat; denique
fidicinam lenoni eripit. vitiaverat
idem Aeschinus civem Atticam pauperculam
fidemque dederat hanc sibi uxorem fore.
Demea iurgare, graviter ferre; mox tamen,
ut veritas patefacta est, ducit Aeschinus
vitiatam, potitur Ctesipho citharistriam.

Personae

MICIO SENEX
DEMEA SENEX
SANNIO LENO
AESCHINUS ADULESCENS
BACCHIS MERETRIX
PARMENO SERVOS
SYRUS SERVOS
CTESIPHO ADULESCENS
SOSTRATA MATRONA
CANTHARA ANUS
GETA SERVOS
HEGIO SENEX
PAMPHILA VIRGO
DROMO PUER.

Prologus

Postquam poeta sensit scripturam suam
ab iniquis observari et advorsarios
rapere in peiorem partem quam acturi sumus,
indicio de se ipse erit, vos eritis iudices,
laudin an vitio duci id factum oporteat.
Synapothnescontes Diphili comoediast:
eam Commorientes Plautus fecit fabulam.
in Graeca adulescens est, qui lenoni ieripit
meretricem in prima tabula: eum Plautus locum
reliquit integrum. eum nunc hic sumpsit sibi
in Adelphos, verbum de verbo expressum extulit.
eam nos acturi sumus novam: pernoscite
furtumne factum existumetis an locum
reprehensum, qui praeteritus neclegentiast.
nam quod isti dicunt malivoli, homines nobilis
hunc adiutare adsidueque una scribere:
quod illi maledictum vehemens esse existumant,
eam laudem hic ducit maxumam, quom illis placet,
qui vobis univorsis et populo placent,
quorum opera in bello, in otio, in negotio
suo quisque tempore usust sine superbia.
dehinc ne exspectetis argumentum fabulae:
senes qui primi venient, ei partem aperient,
in agendo partem ostendent. facite aequanimitas
poetae ad scribendum augeat industriam.

ACTUS I


Scaena I. Micio

Storax! non rediit hac nocte a cena Aeschinus
neque servolorum quisquam, qui advorsum ierant.
profecto hoc vere dicunt: si absis uspiam
atque ibi si cesses, evenire ea satius est,
quae in te uxor dicit et quae in animo cogitat
irata, quam illa quae parentes propitii.
uxor, si cesses, aut te amare cogitat
aut helluari aut potare atque animo obsequi
et tibi bene esse, soli sibi quom sit male.
ego quia non rediit filius quae cogito!
quibus nunc sollicitor rebus! ne aut ille alserit
aut uspiam ceciderit ac praefregerit
aliquid. vah, quemquamne hominem in animum stituere
parare quod sit carius quam ipse est sibi!
atque ex me hic natus non est, sed fratre ex meo.
dissimili is studiost iam inde ab adulescentia.
ego hanc clementem vitam urbanam atque otium
secutus sum et, quod fortunatum isti putant,
uxorem numquam habui. ille contra haec omnia:
ruri agere vitam, semper parce ac duriter
se habere, uxorem duxit, nati filii
duo: inde ego hunc maiorem adoptavi mihi:
eduxi a parvolo, habui, amavi pro meo;
in eo me oblecto: solum id est carum mihi.
ille lit item contra me habeat facio sedulo:
do, praetermitto, non necesse habeo omnia
pro meo iure agere: postremo, alii clanculum
patres quae faciunt, quae fert adulescentia,
ea ne me celet consuefeci filium.
nam qui mentiri aut fallere insuerit patrem
hau dubie tanto magis audebit ceteros.
pudore et liberalitate liberos
retinere satius esse credo quam metu.
haec fratri mecum non conveniunt neque placent
venit ad me saepe clamans quid agis, Micio?
quor perdis adulescentem nobis? quor amat?
quor potat? quor tu his rebus sumptum suggeris
vestitu nimio indulges? nimium ineptus es.
nimium ipsest durus praeter aequomque et bonum,
o et errat longe mea quidem sententia,
qui imperium credat gravius esse aut stabilius
vi quod fit, quam illud quod amicitia adiungitur.
mea sic est ratio et sic animum induco meum
malo coactus qui suom officium facit,
dum id rescitum iri credit, tantisper cavet:
si sperat fore clam, rursum ad ingenium redit.
ille quem beneficio adiungas ex animo facit,
studet par referre, praesens absensque idem erit.
hoc patriumst, potius consuefacere filium
sua sponte recte facere quam alieno metu:
hoc pater ac dominus interest. hoc qui nequit,
fateatur nescire imperare liberis.
sed estne hic ipsus, de quo agebam? et certe is
nescio quid tristem video: credo iam, ut solet
iurgabit. salvom te advenire, Demea,
gaudemus.

Scaena II. Demea-Micio

DE.Ehem opportune: te ipsum quaerito.
MI. Quid tristis es? DE. Rogas me, ubi nobis Aeschinus
sic est, quid tristis ego sim? MI. Dixin hoc fore?
quid is fecit? DE. Quid ille fecerit? quem neque pudet
quicquam nec metuit quemquam neque legem putat
tenere se ullam. nam illa quae antehac facta sunt
omitto: modo quid dissignavit! MI. Quidnam id est?
DE. Fores ecfregit atque in aedis inruit
alienas: ipsum dominum atque omnem familiam
mulcavit usque ad mortem: eripuit mulierem
quam amabat. clamant omnes indignissume
factum esse. hoc advenienti quot mihi, Micio,
dixere! in orest omni populo. denique,
si conferendum exemplumst, non fratrem re;
videt operam dare, ruri esse parcum ac sobrium?
nullum huius simile factum. haec quom illi, Micio,
dico, tibi dico: tu illum corrumpi sinis.
MI. Homine inperito numquam quicquam iniustiust,
qui nisi quod ipse fecit nil rectum putat.
DE. Quorsum istuc? MI. Quia tu, Demea, haec male iudicas.
non est flagitium, mihi crede, adulescentulum
scortari, neque potare: non est: neque fores
ecfringere. haec si ne,que ego neque tu fecimus,
non siit egestas facere nos: tu nunc tibi
id laudi ducis, quod tunc fecisti inopia.
iniuriumst: nam si esset unde id fieret,
faceremus. et tu illum tuom, si esses homo
sineres nunc facere, dum per aetatem licet,
potius quam, ubi te exspectatum eiecisset foras,
alieniore aetate post faceret tamen.
DE. Pro Iuppiter! tu, homo, adigis me ad insaniam.
non est flagitium facere haec adulescentulum? MI. Ah,
ausculta, ne me optundas de hac re saepius.
tuom filium dedisti adoptandum mihi:
is meus est factus: siquid peccat, Demea,
mihi peccat: ego illi maxumam partem fero.
scortatur, potat, olet unguenta? de meo;
fores ecfregit? restituentur; discidit
vestem? resarcietur. est dis gratia,
et est unde haec fiant, et adhuc non molesta sunt.
postremo aut desine aut cedo quemvis arbitrum:
te plura. in hac re peccare ostendam. DE. Ei mihi!
pater esse disce ab illis qui vere sciunt.
MI. Natura tu illi pater es, consiliis ego.
DE. Tun consiliis? quicquam.. MI. Ah, si pergis, abiero.
DE. Sicine agis? MI. An ego totiens de eadem re audiam?
DE. Curaest mihi. MI. Et mihi curaest. verum, Demea,
so curemus aequam uterque partem: tu alterum,
ego item alterum. nam curare ambos propemodum
reposcere illum est quem dedisti. DE. Ah, Micio!
MI. Mihi sic videtur. DE. Quid istic? tibi si istuc placet,
profundat perdat pereat! nihil ad me attinet.
iam si verbum unum posthac . . MI. Rursum, Demea,
irascere? DE. An non credis? repeton quem dedi?
aegrest; alienus non sum; si obsto .. em desino.
unum vis curem? curo. et est dis gratia,
quom ita lit volo esse est; tuos iste ipse sentiet
posterius . . nolo in illum gravius dicere. ---
MI. Nec nil neque omnia haec sunt quae dicit; tamen
non nil molesta haec sunt mihi; sed ostendere
me aegre pati illi nolui. nam itast homo:
quom placo, advorsor sedulo et deterreo,
tamen vix humane patitur; verum si augeam
aut etiam adiutor sim eius iracundiae,
insaniam profecto cum illo. etsi Aeschinus
non nullam in hac re nobis facit iniuriam.
quam hic non amavit meretricem? aut quoi non dedit
aliquid? postremo nuper (credo iam omnium
taedebat) dixit velle uxorem ducere.
sperabam iam defervisse adulescentiam:
gaudebam. ecce autem de integro! nisi quidquid est
volo scire atque hominem convenire, si apud forumst.

ACTUS II


Scaena I. Sannio-Aeschinus-Parmeno (Bacchis)

SA. Obsecro, populares, ferte misero atque innocenti auxilium:
subvenite inopi. AE. Otiose nunciam ilico hic consiste.
quid respectas? nil periclist: numquam, dum ego adero, hic te tanget.
SA. Ego istam invitis omnibus. AE. Quamquamst scelestus, non committet hodie umquam iterum ut vapulet.
SA. Aesehine, audi, ne te ignarum fuisse dicas meorum morum,
leno ego sum. AE. Scio. SA. At ita, ut usquam fuit fide quisquam optuma.
tu quod te posterius purges, hanc iniuriam mihi nolle
factam esse, huius non faciam. crede hoc, ego meum ius persequar:
neque tu verbis solves umquam, quod mihi re male feceris.
novi ego vostra haec nollem factum: ius iurandum iniuria hae
te esse indignum dabitur, quom ego indignis sim acceptus modis.
AE. Abi prae strenue ac fores aperi. SA. Ceterum hoc nihili facis?
AE. f intro nunciam tu. SA. Enim non sinam. AE. Accede illuc, Parmeno:
nimium istoc abisti: hic propter hunc adsiste: em sic volo.
cave nunciam oculos a meis quoquam oculis demoveas tuos,
ne mora sit, si innuerim, quin pugnus continuo in mala haereat.
SA. Istuc volo ego me ipsum experiri. AE. Em serva: omitte mulierem!
SA. O indignum facinus! AE. Nisi caves, geminabit. SA. Ei misero mihi!
AE. Non innueram; verum in istam partem potius peccato tamen.
i nunciam---SA. Quid hoc rei est? regnumne, Aesehine, hic tu possides?
AE. Si possiderem, ornatus esses ex tuis virtutibus.
SA. Quid tibi rei mecumst? AE. NiL SA. Quid? nostin qui sim? AE. Non desidero.
SA. Tetigin tui quicquam? AE. Si attigisses, ferres infortunium.
SA. Qui tibi meam magis licet habere, pro qua ego argentum dedi?
responde. AE. Ante aedes non fecisse erit melius hic convitium:
nam si molestus pergis esse, iam intro abripiere atque ibi
usque ad necem operiere loris. SA. Loris liber? AE. Sic erit.
SA. O hominem inpurum! hicin libertatem aiunt esse aequam omnibus?
AE. Si satis iam debacchatus es, leno, audi si vis nunciam.
SA. Egon autem debacchatus sum an tu? AE. Mitte ista atque ad rem redi.
SA. Quam rem? quo redeam? AE. Iamne me vis dicere id quod ad te attinet?
SA. Cupio, aequi modo aliquid. AE. Vah, leno iniqua me non volt loqui!
SA. Leno sum, pernicies communis, fateor, adulescentium,
periurus, pestis: tamen tibi a me nulla ortast iniuria.
AE. Nam hercle etiam hoc restat. SA. Illuc quaeso redi, quo coepisti, Aeschine.
AE. Minis viginti tu illam emisti (quae res tibi vortat male):
argenti tantum dabitur. SA. Quid? si ego tIbi illam nolo vendere,
coges me? AE. Minume. SA. Namque id metui. AE. Neque vendundam censeo,
quae liberast: nam ego liberali illam adsero causa manu.
nunc vide, utrum vis? argentum accipere an causam meditari tuam?
delibera hoc, dum ego redeo, leno.---SA. Pro supreme Iuppiter,
minume miror qui insanire occipiunt ex iniuria.
domi me arripuit, verberavit: me invito abduxit meam.
ob malefacta haec tantidem emptam postulat sibi tradier.
verum enim quando bene promeruit, fiat: suom ius postulat.
age iam cupio, si modo argentum reddat. sed ego hoc hariolor:
ubi me dixero dare tanti, testis faciet ilico,
so vendidisse me, de argento somnium: mox: cras redi.
id quoque, si modo reddat, possum ferre, quamquam iniuriumst.
verum cogito id quod res est: quando eum quaestum occeperis,
accipiunda et mussitanda iniuria adulescentiumst.
sed nemo dabit: frustra ego mecum hanc rationem deputo.

Scaena II. Syrus-Sannio

SY. Tace, egomet conveniam ipsum: cupide accipiat iam faxo ac bene
dicat secum etiam esse actum. quid istuc, Sannio, est quod te audio
nescio quid concertasse cum ero? SA. Numquam vidi iniquius
certationem comparatam, quam quae hodie inter nos fuit:
ego vapulando, ille verberando, usque ambo defessisumus.
SY. Tua culpa. SA. Quid facerem? SY. Adulescenti morem gestum oportuit.
SA. Qui potui melius, qui hodie usque os praebui? SY. Age, scis quid loquar?
pecuniam in loco neclegere maxumum interdumst lucrum. SA. Hui!
SY.: Metuisti, si nunc de tuo iure concessisses paululum,
o adulescenti esses morigeratus, hominum homo stultissume,
ne non tibi istuc faeneraret. SA. Ego spem pretio non emo.
SY. Numquam rem facies: abi, inescare nescis homines, Sannio.
SA. Credo istuc melius esse: verum ego numquam adeo astutus fui,
quin quidquid possem mallem auferre potius in praesentia.
SY. Novi tuom animum: quasi tanti umquam tibi sint viginti minae
dum huic obsequare. praeterea autem te a;unt proficisci Cyprum, SA. Hem!
SY. coemisse hinc quae illuc veheres multa, navem conductam: hoc scio,
animus tibi pendet. ubi illim ut spero redieris, tum tu hoc ages.
SA. Nusquam pedem. perii hercle: hac illi spe hoc inceperunt. SY. Timet:
inieci scrupulum homini. SA. O scelera: illud vide,
ut in ipso articulo oppressit. emptae mulieres
complures et item hinc alia quae porto Cyprum.
nisi eo ad mercatum venio, damnum maxumumst.
nunc si hoc omitto ac tum agam ubi illinc rediero,
nihil est; refrixerit res: nunc demum venis?
quor passus? ubi eras? ut sit satius perdere
quam hic nunc manere tam diu aut tum persequi.
SY. Iamne enumerasti id quod ad te rediturum putes?
SA. Hocine illo dignumst? hocine incipere Aeschinum,
per oppressionem ut hanc mi eripere postulet!
SY. Labascit. unum hoc habeo: vide si satis placet:
potius quam venias in periclum, Sannio,
servesne an perdas totum, dividuom face.
minas decem conradet alicunde. SA. Ei mihi,
etiam de sorte nunc venio in dubium miser?
pudet nihil? omnis dentis labefecit mihi,
praeterea colaphis tuber est totum caput:
etiam insuper defrudet? nusquam abeo. SY. Ut lubet:
numquid vis quin abeam? SA. Immo hercle hoc quaeso, Syre
utut haec sunt facta, potius quam lites sequar
meum mihi reddatur, saltem quanti emptast. Syre,
scio te antehac non esse usum amicitia mea:
memorem me dices esse et gratum. SY. Sedulo
faciam. sed Ctesiphonem video: laetus est
de amica. SA. Quid quod te oro? SY. Paulisper mane.

Scaena III. Ctesipho-Sannio-Syrus

CT. Abs quivis homine, quomst opus, beneficium accipere gaudeas:
verum enim vero id demum iuvat, si quem aequomst facere is bene facit.
o frater frater, quid ego nunc te laudem? satis certo scio:
numquam ita magnifice quicquam dicam, id virtus quin superet tua.
itaque unam hanc rem me habere praeter alios praecipuam arbitror
fratrem homini nemini esse primarum artium magis principem.
SY. O Ctesipho. CT. O Syre, Aeschinus ubist? SY. Ellum, te exspectat domi. CT. Hem.
SY. Quid est? CT. Quid sit? opera illius, Syre, nunc vivo: festivom caput,
qui quom omnis res sibi post putarit esse prae meo commodo,
maledicta, famam, meum laborem et peccatum in se transtulit;
nil pote supra. sed quid foris crepuit? SY. Mane mane ipse exit foras.

Scaena IV. Aeschinus-Ctesipho-Syrus-Sannio

AE.Ubi est ille sacrilegus? SA. Me quaerit. numquidnam ecfert? occidi:
nil video. AE. Ehem opportune: te ipsum quaero. quid fit, Ctesipho?
in tutost omnis res: omitte vero tristitiem tuam.
CT. Ego illam hercle facile omitto, quiquidem te habeam fratrem: o mi Aeschine,
o mi germane! ah vereor coram in os te laudare amplius,
ne id adsentandi magis quam quo habeam gratum facere existumes.
AE. Age inepte, quasi nunc non norimus nos inter nos, Ctesipho.
sed hoc mihi dolet, nos sero rescisse et rem paene in eum locum
redisse, ut si omnes cuperent tibi nil possent auxiliarier.
o CT. Pudebat. AE. Ah, stultitiast istaec, non pudor: tam ob parvolam
rem paene e patria! turpe dictu. deos quaeso ut istaec prohibeant.
CT. Peccavi. AE. Quid ait t;andem nobis Sannio? SY. Iam mitis est.
AE. Ego ad forum ibo, ut hunc absolvam: tu i intro ad illam, Ctesipho.
SA. Syre, insta. SY. Eamus: namque hic properat in Cyprum. SA. Non tam quidem
quam vis: et iam maneo otiosus hic. SY. Reddetur: ne time.
SA. At ut omne reddat. SY. Omne reddet: tace modo ac sequere hac. SA. Sequor.---
CT. Heus heus, Syre. SY. Em, quid est? CT. Obsecro te hercle, hominem istum inpurissumum
quam primum absolvitote, ve, si magis irritatus siet,
aliqua hoc permanet ad patrem atque ego tum perpetuo perierim.
SY. Non fiet, bono animo es: tu cum illa te oblecta intus interim
et lectulos iube sterni nobis et parari cetera.
ego iam transacta re convortam me domum cum opsonio.
CT. Ita, quaeso: quando hoc bene successit, hilare hunc sumamus diem.

ACTUS III


Scaena I. Sostrata-Canthara

SO. Obsecro, mea nutrix, quid nunc fiet? CA. Quid fiat rogas?
recte edepol, spero. SO. Modo dolores, mea tu, occipiunt primulum.
CA. Iam nunc times? quasi numquam adfueris, numquam tute pepereris!
SO. Heu me miseram! habeo neminem,
solae sumus: Geta autem hic non adest, qui arcessat Aeschinum.
CA. Pol is quidem iam hic aderit: nam numquam unum intermittit diem,
quin semper veniat. SO. Solus mearum miseriarumst remedium.
CA. E re nata melius fieri hau potuit quam factumst, era,
quando vitium oblatumst, quod ad illum attinet potissumum,
talem, tali ingenio atque animo, natum ex tanta familia.
SO. Ita pol res est ut dicis: salvos nobis deos quaeso ut siet.

Scaena II. Geta-Sostrata-Canthara

GE. Nunc illud est, quom, si omnia omnes sua consilia conferant
atque huic malo salutem quaerant, auxili nihil adferant,
quod mihique eraeque filiaeque erilist. vae misero mihi!
tot res repente circumvallant se, unde emergi non potest:
vis egestas iniustitia solitudo infamia.
hocine saeclum! o scelera, o genera sacrilega, o hominem inpium,
SO. Me miseram, quidnam est quod sic video timidum et properantem Getam?
GE. quem neque fides neque ius iurandum neque illum misericordia
repressit neque reflexit neque quod partus instabat prope,
o quoi miserae indigne per vim vitium optulerat. SO. Non intellego
satis quae loquitur. CA. Propius obsecro accedamus, Sostrata. GE. Ah
me miserum! vix compos sum animi, ita ardeo iracundia.
nihil est quod malim quam illam totam familiam dari mi obviam,
ut ego hanc iram in eos evomam omnem, dum aegritudo haec est recens. satis mi id habeam supplici.
seni animam primum exstinguerem ipsi, qui illud produxit scelus:
tum autem Syrum inpulsorem, vah, quibus illum lacerarem modis!
sublimen medium arriperem et capite pronum in terra statuerem, ut cerebro dispergat viam.
ao adulescenti ipsi eriperem oculost posthac praecipitem darem.
ceteros ruerem agerem raperem tunderem et prosternerem.
sed cesso eram hoc malo inpertire propere? SO. Revocemus. Geta! GE. Hem,
quisquis es, sine me. SO. Ego sum Sostrata. GE. Ubi east? te ipsam quaerito,
te ex:peto: oppido opportune te optulisti mi obviam.
era . . SO. Quid est? quid trepidas? GE. Ei mihi. CA. Quid festinas, mi Geta?
animam recipe. GE. Prorsus SO. Quid istuc prorsus ergost? GE. periimus.
SO. Eloquere ergo, te obsecro, quid actumst? GE. Iam SO. Quid iam, Geta?
GE . Aeschinus SO. Quid is ergo? GE. alienus est ab nostra familia. SO. Hem,
perii. qua re? GE. Amare occepit aliam. SO. Vae miserae mihi!
GE. Neque id occulte fert, a lenone ipsus eripuit palam.
SO. Satin hoc certumst? GE. Certum: hisce oculis egomet vidi, Sostrata. SO. Ah
me miseram! quid iam credas? aut quoi credas? nostrumne Aeschinum!
nostram omnium vitam, in quo nostrae spes opesque omnes sitae!
qui se sine hac iurabat unum numquam victurum diem!
qui se in sui gremio positurum puerum dicebat patris!
ita obsecraturum, ut liceret hanc sibi uxorem ducere!
GE. Era, lacrumas mitte ac potius quod ad hanc rem opus est porro prospice:
patiamurne an narremus quoipiam? CA. Au au, mi homo, sanun es?
an hoc proferendum tibi videtur usquam? GE. Miquidem non placet.
iam primum illum alieno animo a nobis esse res ipsa indicat.
nunc si hoc palam proferimus, ille infitias ibit, sat scio:
tua fama et gnatae vita in dubium veniet. tum si maxume
fateatur, quom amet aliam, non est utile hanc illi dari.
quapropter quoquo pacto tacitost opus. SO. Ah minume gentium:
non faciam. GE. Quid ages? SO. Proferam. CA. Hem, mea Sostrata, vide quam rem agas.
SO. Peiore res loco non potis est esse quam in quo nunc sitast.
primum indotatast: tum praeterea, quae secunda ei dos erat,
periit: nuptum pro virgine dari non potest. hoc relicuomst:
si infitias ibit, testis mecum est anulus quem amiserat.
postremo quando ego conscia mihi sum, a me culpam esse hanc procul,
neque pretium neque rem ullam intercessisse illa aut me indignam, Geta,
experiar. GE. Quid istic? cedo, ut melius dicis. SO. Tu quantum potis
abi atque Hegioni cognato huius rem enarrato omnem ordine:
nam is nostro Simulo fuit summus et nos coluit maxume.
GE. Nam hercle alius nemo respicit nos. SO. Propera tu, mea Canthara,
curre, obstetricem arcesse, ut quom opus sit ne in mora nobis siet.

Scaena III. Demea-Syrus-Dromo

DE.Disperii: Ctesiphonem audivi filium
una adfuisse in raptione cum Aeschino.
id misero restat mihi mali, si illum potest,
qui aliquoi reist etiam, eum ad nequitiem adducere.
ubi ego illum quaeram? credo abductum in ganeum
aliquo: persuasit ille inpurus, sat scio.
sed eccum Syrum ire video: iam hinc scibo ubi siet.
atqui hercle hic de grege illost: si me senserit
eum quaeritare, numquam dicet carnufex.
o non ostendam id me velle. SY. Omnem rem modo seni
quo pacto haberet ordine enarravimus.
nil quicquam vidi laetius. DE. Pro Iuppiter,
hominis stultitiam! SY. Conlaudavit filium;
mihi, qui id dedissem consilium, egit gratias.
DE. Disrumpor. SY. Argentum adnumeravit ilico;
dedit praeterea in sumptum dimidium minae:
id distributum sanest ex sententia. DE. Em
huic mandes, siquid recte curatum velis!
SY. Ehem Demea, haud aspex:eram te; quid agitur?
DE. Quid agatur? vostram nequeo mirari satis
rationem. SY. Est hercle inepta, ne dicam dolo,
absurda. piscis ceteros purga, Dromo;
gongrum istum maxumum in aqua sinito ludere
tantisper; ubi ego rediero, exossabitur;
prius nolo. DE. Haecin flagitia! SY. Miquidem non placent,
et clamo saepe. salsamenta haec, Stephanio,
fac macerentur pulcre. DE. Di vostram fidem!
utrum studione id sibi habet an laudi putat
fore, si perdiderit gnatum? vae misero mihi!
videre videor iam diem illum, quom hinc egens
profugiet aliquo militatum. SY. O Demea,
istuc est sapere, non quod ante pedes modost
videre, sed etiam illa quae futura sunt
prospicere. DE. Quid? istaec iam penes vos psaltriast?
SY. Ellam intus. DE. Eho, an domist habiturus? SY. Credo, ut est
dementia. DE. Haecin fieri! SY. Inepta lenitas
patris et facilitas prava. DE. Fratris me quidem
pudet pigetque. SY. Nimium inter vos, Demea,
(non quia ades praesens dico hoc) pernimium interest.
tu quantusquantus mi nisi sapientia es,
ille somnium. sineres vero illum tu tuom
facere haec? DE. Sinerem illum? an non sex totis mensibus
prius olfecissem, quam ille quicquam coeperet?
SY. Vigilantiam tuam tu mihi narras? DE. Sic siet
modo ut nunc est, quaeso. SY. Ut suom quisque esse volt, itast.
DE. Quid eum? vidistin hodie? SY. Tuomne filium?
abigam hunc rus. iam dudum aliquid ruri agere arbitror.
DE. Satin scis ibi esse? SY. Oh, quem egomet produxi. DE. Optumest:
metui ne haereret hic. SY. Atque iratum admodum.
DE. Quid autem? SY. Adortus iurgiost fratrem apud forum
de psaltria ista. DE. Ain vero? SY. Vah, nil reticuit.
nam ut numerabatur forte argentum, intervenit
homo de inproviso: coepit clamare Aeschine,
haecin flagitia facere te! haec te admittere
indigna genere nostro! DE. Oh, lacrumo gaudio.
SY. Non tu hoc argentum perdis, sed vitam tuam.
DE. Salvos sit spero: est similis maiorum suom. SY. Hui!
DE. Syre, praeceptorum plenust istorum ille. SY. Phy!
domi habuit unde disceret. DE. Fit sedulo:
nil praetermitto: consuefacio: denique
inspicere tamquam in speculum in vitas omnium
iubeo atque ex aliis sumere exemplum sibi.
hoc facito. SY. Recte sane. DE. Hoc fugito. SY. Callide.
DE. Hoc laudist. SY. Istaec res est. DE. Hoc vitio datur.
SY. Probissume. DE. Porro autem .. SY. Non hercle otiumst
nunc mi auscultandi. piscis ex sententia
nanctus sum: ei mihi ne corrumpantur cautiost:
nam id nobis tam flagitiumst quam illa, Demea,
non facere vobis, quae modo dixti: et quod queo
conseruis ad eundem istunc praecipio modum:
hoc salsumst, hoc adustumst, hoc lautumst parum:
illud recte: iterum sic memento. sedulo
moneo, quae possum pro mea sapientia:
postremo tamquam in speculum in patinas, Demea,
inspicere iubeo et moneo quid facto usus sit.
inepta haec esse, nos quae facimus, sentio;
verum quid facias? ut homost. ita morem geras.
numquid vis? DE. Mentem vobis meliorem dari.
SY. Tu rus hinc ibis? DE. Recta. SY. Nam quid tu hic agas?
ubi siquid bene praecipias, nemo optemperet. ---
DE. Ego vero hinc abeo, quando is, quam ob rem huc veneram,
rus abiit: illum curo unum, ille ad me attinet.
quando ita volt frater, de istoc ipse viderit.
sed quis illic est, quem video procul? estne Hegio
tribulis noster? si satis cerno, is est hercle: vah,
homo amicus nobis iam inde a puero (o di boni,
ne illius modi iam magna nobis civium
penuriast) homo antiqua virtute ac fide.
haud cito mali quid ortum ex hoc sit publice.
quam gaudeo, ubi etiam huius generis reliquias
restare video! ah, vivere etiam nunc lubet.
opperiar hominem hic, ut salutem et conloquar.

Scaena IV. Hegio-Demea-Geta (Pamphila)

HE.Pro di inmortales, facinus indignum, Geta,
quod narras t GE. Sic est factum. HE. EX illan familia
tam inliberale esse ortum facinus! o Aeschine,
pol haud paternum istuc dedisti. DE. Videlicet
de psaltria hae audivit: id illi nunc dolet
alieno. at pater? is nihili pendit: ei mihi,
utinam hic prope adesset alicubi atque audiret haec!
HE. Nisi facient quae illos aequomst, haud sic auferent.
GE. In te spes omnis, Hegio, nobis sitast:
te solum habemus, tu es patronus, tu pater:
tibi moriens ille nos commendavit senex:
si deseris tu, periimus. HE. Cave dixeris:
neque faciam neque me satis pie posse arbitror.
DE. Adibo. saluere Hegionem plurumum
iubeo. HE. Oh, te quaerebam ipsum: salve, Demea.
DE. Quid autem? HE. Maior filius tuos Aeschinus,
quem adoptandum dedisti fratri, veque boni
neque liberalis functus officiumst viri.
DE. Quid istuc est? HE. Nostrum amicum voras Simulum
aequalem? DE. Quid ni? HE. Filiam eius virginem
vitiavit. DE. Hem! HE. Mane: nondum audisti, Demea,
quod est gravissumum. DE. An quicquam etiam est amplius?
HE. Vero amplius: nam hoc quidem ferundum aliquo modost:
amor persuasit, nox vinum adulescentia:
humanumst. ubi scit factum, ad matrem virginis
venit ipsus ultro lacrumans orans obsecrans
fidem dans, iurans se illam ducturum domum.
ignotumst, tacitumst, creditumst. virgo ex eo
compressu gravidast facta (hic mensis decumus est).
ille bonus vir nobis psaltriam, si dis placet,
paravit quicum vivat, illam deserit.
DE. Pro certon tu istaec dicis? HE. Mater virginis
in mediost, ipsa virgo, res ipsa, hic Geta
praeterea, ut captust servolorum, non malus
neque iners: alit illas, solus omnem familiam
sustentat: hunc abduce, vinci, quaere rem.
GE. Immo hercle extorque, nisi ita factumst, Demea;
postremo non negabit: coram ipsum cedo.
DE. Pudet: nec quid agam nec quid huic respondeam
scio. PA. (intus) Me miseram, differor doloribus.
Iuno Lucina, fer opem: serva me obsecro. HE. Hem,
numnam illa quaeso parturit? GE. Certe, Hegio.
HE. Em illaec fidem nunc vostram inplorat, Demea:
quod ilis vos cogit, id voluntate inpetret.
haec primum ut fiant deos quaeso ut vobis decet.
sin aliter animus voster est, ego, Demea,
summa vi defendam hanc atque illum mortuom.
cognatus mihi erat: una a pueris parvolis
sumus educti: una semper militiae et domi
fuimus: paupertatem una pertulimus gravem.
quapropter nitar faciam experiar, denique
animam relinquam potius quam illas deseram.
quid mihi respondes? DE. Fratrem conveniam, Hegio.
HE. Sed, Demea, hoc tu facito cum animo cogites:
quam vos facillume agitis, quam estis maxume
potentes dites fortunati nobiles,
tam maxume vos aequa aequo animo noscere
oportet, si vos voltis perhiberi probos.
DE. Redito. fient quae fieri aequomst omnia.
HE. Decet te facere. Geta, duc me intro ad Sostratam.---
DE. Non me indicente haec fiunt: utinam hic sit modo
defunctum! verum nimia illaec licentia
profecto evadet in aliquod magnum malum.
ibo ac requiram fratrem, ut in eum haec evomam.

Scaena V. Hegio

Bono animo fac sis, Sostrata, et istam quod potis
fac consolere. ego Micionem, si apud forumst,
conveniam atque ut res gestast narrabo ordine:
si est, is facturus ut sit officium suom,
faciat: sin aliter de hac re est eius sententia,
respondeat mi, ut quid agam quam primum sciam.

ACTUS IV


Scaena I. Ctesipho-Syrus

CT. Ain patrem hinc abisse rus? SY. Iam dudum. CT. Dic sodes. SY. Apud villamst
nunc quom maxume operis aliquid facere credo CT. Utinam quidem!
quod cum salute eius fiat, ita se defetigarit velim,
ut triduo hoc perpetuo prorsum e lecto nequeat surgere.
SY Ita fiat, et istoc siqui potis est rectius. CT. Ita: nam hunc diem
misere nimis cupio, ut coepi, perpetuom m laetitia degere.
et illud rus nulla alia causa tam male odi, nisi quia propest: quod si abesset longius,
prius nox oppressisset illi, quam huc revorti posset iterum.
nunc ubi me illi non videbit, iam huc recurret. sat scio
rogitabit me, ubi fuerim: ego hoc te toto non vidi die:
quid dicam? SY. Nilne in mentemst? CT. Numquam quicquam. SY. Tanto nequior.
cluens amicus hospes nemost vobis? CT. Sunt: quid postea?
SY. Hisce opera ut data sit. CT. Quae non data sit? non potest fieri. SY. Potest.
CT. Interdius: sed si hic pernocto, causae quid dicam, Syre?
SY. Vah, quam vellem etiam noctu amicis operam mos esset dari!
quin tu otiosus esto: ego illius sensum pulcre calleo.
quom fervit maxume, tam placidum quam ovem reddo CT. Quo modo?
SY. Laudari per te audit lubenter: facio te apud illum deum:
virtutes narro. CT. Meas? SY. Tuas: homini ilico lacrumae cadunt
quasi puero gaudio. em tibi autem! CT. Quidnam est? SY. Lupus in fabula.
CT. Pater est? SY. Is est ipsus. CT. Syre, quid agimus? SY. Fuge modo intro, ego videro.
CT. Siquid rogabit, nusquam tu me: audistin? SY. Potin ut desinas?

Scaena II. Demea-Ctesipho-Syrus

DE. Ne ego homo sum infelix: fratrem nusquam invenio gentium:
praeterea autem, dum illum quaero, a villa mercennarium
vidi: is filium negat esse ruri: nec quid agam scio.
CT. Syre! SY. Quid est? CT. Men quaerit? SY. Verum.
CT. Perii. SY. Quin tu animo bono es.
DE. Quid hoc malum infelicitatis! nequeo satis decernere
nisi me credo huic esse natum rei, ferundis miseriis.
primus sentio mala nostra: primus rescisco omnia:
primus porro obnuntio: aegre solus, siquid fit, fero.
SY. Rideo hunc: primum ait se scire: is solus nescit omnia.
DE. nunc redeo: si forte frater redierit viso. CT. Syre,
obsecro, vide ne ille huc prorsus se inruat. SY. Etiam taces?
ego cavebo. CT. Numquam hercle hodie ego istuc committam tibi:
nam me iam in cellam aliquam cum illa concludam: id tutissumumst. ---
SY. Age, tamen ego hunc amovebo. DE. Sed eccum sceleratum Syrum.
SY. Non hercle hic qui volt durare quisquam, si sic fit, potest.
scire equidem volo, quot mihi sint domini: quae haec est miseria!
DE. Quid ille gannit? quid volt? quid ais, bone vir? est frater domi?
SY. Quid malum bone vir mihi narras? equidem perii. DE. Quid tibi est?
SY. Rogitas? Ctesipho me pugnis miserum et istam psaltriam
usque occidit. DE. Hem, quid narras? SY. Em vide ut discidit labrum.
DE. Quam ob rem? SY. Me inpulsore hanc emptam esse ait. DE. Non tu eum rus hinc modo
produxe aibas? SY. Factum: verum venit post insaniens:
nil pepercit. non puduisse verberare hominem senem!
quem ego modo puerum tantillum inmanibus gestavi meis.
DE. Laudo: Ctesipho, patrissas: abi, virum te iudico.
SY. Laudas? ne ille continebit posthac, si sapiet, manus.
DE. Fortiter. SY. Perquam, quia miseram mulierem et me servolum,
qui referire non audebam, vicit: hui, perfortiter.
DE. Non potuit melius. idem quod ego sensit, te esse huic rei caput.
sed estne frater intus? SY. Non est. DE. Ubi illum inveniam cogito.
SY. Scio ubi sit, verum hodie numquam monstrabo. DE. Hem, quid ais? SY. Ita.
DE. Dimminuetur tibi quidem iam cerebrum. SY. At nomen nescio
illius hominis, sed locum novi ubi sit. DE. Dic ergo locum.
SY. Nostin porticum apud macellum hac deorsum? DE. Quid ni noverim?
SY. Praeterito recta platea sursum hanc: ubi eo veneris,
clivos deorsum vorsum est: istac praecipitato; postea
est ad hanc manum sacellum: ibi angiportum propter est,
DE. Quanam? SY. Illi ubi etiam caprificus magna est. DE. Novi. SY. Hac pergito.
DE. Id quidem angiportum non est pervium. SY. Verum hercle: vah,
censen hominem me esse? erravi: in porticum rursum redi:
sane hac multo propius ibis et minor est erratio.
scin Cratini huius ditis aedes? DE. Scio. SY. Ubi eas praeterieris,
ad sinistram hac recta platea; ubi ad Dianae veneris,
ito ad dextram: prius quam ad portam venias, apud ipsum lacum
est pistrilla, ei exadvorsum fabrica: ibist. DE. Quid ibi facit?
SY. Lectulos illi salignis pedibus faciundos dedit.
DE. Ubi potetis vos? bene sane. sed cesso ad eum pergere. ---
SY. I sane: ego te exercebo hodie, ut dignus es, silicernium.
Aeschinus otiose cessat; prandium corrumpitur;
Ctesipho autem in amorest totus. ego iam prospiciam mihi:
nam iam abibo atque unum quidquid, quod quidem erit bellissumum,
carpam et cyathos sorbilans paulatim hunc producam diem.

Scaena III. Micio-Hegio

MI. Ego in hac re nil reperio, quam ob rem lauder tanto opere, Hegio.
Meum officium facio: quod peccatum a nobis ortumst corrigo.
nisi si me in illo credidisti esse hominum numero, qui ita putant,
sibi fieri iniuriam ultro, si quam fecere ipsi expostules,
et ultro accusant. id quia a me non est factum, agis gratias?
HE. Ah, minume: numquam te aliter atque es esse animum induxi meum.
sed quaeso, Micio, Ut mecum una eas ad matrem virginis
atque istaec eadem mihi quae dixti tute dicas mulieri:
suspitionem hanc propter fratrem esse: eius esse illam psaltriam.
nam et illi iam relevabis animum, quae dolore ac miseria
tabescit, et tuom officium fueris functus. sed si aliter putas,
egomet narrabo quae mihi dixti. MI. Immo ego ibo. HE. Bene facis:
omnes, quibus res sunt minus secundae, magis sunt nescio quo modo
suspitiosi: ad contumeliam omnia accipiunt magis:
propter suam inpotentiam se semper credunt ludier.
quapropter te ipsum purgare ipsi coram placabilius est.
MI. Et recte et verum dicis. HE. Sequere me ergo
hac intro. MI. Maxume.

Scaena IV. Aeschinus

Discrucior animi: hocin mihi mali de inproviso obici
tantum ut neque quid ego de me faciam nec quid agam certum siet!
membra mihi metu debilia sunt: animus timore oh stipuit: pectori consistere
nil consili quit. quo modo hac me expediam turba? tanta nunc
suspitio de me incidit: vah, neque ea inmerito: Sostrata
credit mihi me psaltriam emisse hanc: id anus mi indicium fecit.
nam ut hinc forte ea ad obstetricem erat missa, ubi eam vidi, ilico
accedo: rogito, Pamphila quid agat, iam partus adsiet
eone obstetricem arcessat. illa exclamat abi, abi iam, Aeschine:
satis diu dedisti verba, sat adhuc tua nos frustratast fides.
hem, quid istuc obsecro inquam est? valeas, habeas illam quae placet.
sensi ilico id illas suspicari: sed me reprehendi tamen,
nequid de fratre garrulae illi dicerem ac fieret palam.
nunc quid faciam? dicam fratris esse hanc? quod minumest opus
usquam ecferri. age mitto: fieri potis est ut nequa exeat.
ipsum id metuo ut credant: tot concurrunt veri similia:
egomet rapui ipse, egomet solvi argentum, ad me abductast domum.
haec adeo mea culpa fieri fateor. non me hanc rem patri,
utut erat gesta, indicasse! exorassem ut eam ducerem.
cessatum usque adhuc est: nunc porro, Aeschine, expergiscere!
nunc hoc primumst: ad illas ibo, ut purgem me. accedam ad fores.
perii: horresco semper, ubi pultare hasce occipio miser.
heus heus! Aeschinus sum ego. aperite aliquis actutum ostium.
prodit nescio quis: concedam huc.

Scaena V. Micio-Aeschinus

MI. Ita uti dixi, Sostrata,
facite: ego Aeschinum conveniam, ut quo modo acta haec sint sciat.
sed quis ostium hoc pultavit? AE. Pater hercle est, perii. MI. Aeschine,
AE. Quid huic hic negotist? MI. tune has pepulisti fores?
tacet. quor non ludo hunc aliquantisper? melius est,
quandoquidem hoc numquam mi ipse voluit credere.
nil mihi respondes? AE. Non equidem istas, quod sciam.
MI. Ita? nam mirabar, quid hic negoti esset tibi.
erubuit: salva res est. AE. Die sodes, pater,
o tibi vero quid istic est re;? MI. Nil mihi quidem.
amicus quidam me a foro abduxit modo
huc advocatum sibi. AE. Quid? MI. Ego dicam tibi.
habitant hic quaedam mulieres pauperculae:
ut opinor eas non nosse te, et certo scio:
neque enim diu huc migrarunt. AE. Quid tum postea?
MI. Virgo est cum matre. AE. Perge. MI. Haec virgo orbast patre:
hic meus amicus illi generest proxumus:
huic leges cogunt nubere hanc. AE. Perii. MI. Quid est?
AE. Nil: recte: perge. MI. Is venit ut secum avehat:
nam habitat Mileti. AE. Hem, virginem ut secum avehat?
MI. Sic est. AE. Miletum usque obsecro? MI. Ita. AE. Animo malest.
quid ipsae? quid aiunt? MI. Quid illas censes? nihil enim.
commentast mater esse ex alieno viro
nescio quo puerum natum: neque eum nominat:
priorem esse illum, non oportere huic dari.
AE. Eho, nonne haec iusta tibi videntur poscier?
MI. Non. AE. Obsecro non? an illam hinc abducet, pater?
MI. Quid illam ni abducat? AE. Factum a vobis duriter
inmisericorditerque atque etiam, si est, pater,
dicendum magis aperte, inliberaliter.
MI. Quam ob rem? AE. Rogas me? quid illi tandem creditis
fore animi misero, quicum ea consuevit prius
(qui infelix hauscio an illam misere nunc amet),
quom hanc sibi videbit praesens praesenti eripi
abduci ab oculis? facinus indig,num, pater!
MI. Qua ratione istuc? quis despondit? quis dedit?
quoi quando nupsit? auctor his rebus quis est?
quor duxit alienam? AE. An sedere oportuit
domi virginem tam grandem, dum cognatus huc
illim veniret exspectantem? haec, mi pater,
te dicere aequom fuit et id defendere.
MI. Ridiculum: advorsumne illum causam dicerem,
quoi veneram advocatus? sed quid ista, Aeschine
nostra? aut quid nobis cum illis? abeamus. quid est?
quid lacrumas? AE. Pater, obsecro, ausculta. MI. Aeschine, audivi omnia
et scio: nam te amo: quo magis quae agis curae sunt mihi.
AE. Ita velim me promerentem ames dum vivas, mi pater,
ut me hoc delictum admisisse in me, id mihi vehemeuter dolet
et me tui pudet. MI. Credo hercle: nam ingenium novi tuom
liberale; sed vereor ne indiligens nimium sies.
in qua civitate tandem te arbitrare vivere?
virginem vitiasti, quam te ius non fuerat tangere.
iam id peccatum primum magnum, magnam, at humanum tamen:
fecere alii saepe item boni. at postquam evenit, cedo
numquid circumspexti? aut numquid tute prospexti tibi,
quid fieret? qua fieret? si te ipsum mihi puduit proloqui,
qua resciscerem? haec dum dubitas, menses abierunt decem.
prodidisti et te ex illam miseram et gnatum, quod quidem in te fuit.
quid? credebas dormienti haec tibi confecturos deos?
et illam sine tua opera in cubiculum iri deductum domum?
nolim ceterarum rerum te socordem eodem modo.
bono animo es, duces uxorem hanc. AE. Hem! MI. Bono, inquam, animo es. AE. Pater
obsecro, num ludis nunc tu me? MI. Ego te? quam ob rem? AE. Nescio:
quia tam misere hoc esse cupio verum, eo vereor magis.
MI. Abi domum ac deos comprecare, ut uxorem arcessas: abi.
AE. Quid? eam uxorem? MI. Eam. AE. Iam? MI. iam
quantum potis. AE. Di me, pater,
omnes oderint, ni magis te quam oculos nunc ego amo meos.
MI. Quid? quam illam? AE. Aeque. MI. Perbenigne. AE. Quid? ille ubist Milesius?
MI. Periit, abiit, navem ascendit; sed quor cessas? AE. Abi, pater,
tu potius deos comprecare: nam tibi eos certo scio,
quo vir melior multo es quam ego, optemperaturos magis.
MI. Ego eo intro, ut quae opus sunt parentur: tu fac ut dixi, si sapis.---
AE. Quid hoc est negoti? hoc est patrem esse aut hoc est filium esse?
si frater aut sodalis esset, qui magis morem gereret.?
hic non amandust? hicine non gestandus in sinust? hem:
itaque adeo magnam mi inicit sua commoditate curam,
ne inprudens faciam forte quod nolit; sciens cavabo.
sed cesso ire intro, ne morae meis nuptiis egomet sim?

Scaena VI. Demea

Defessus sum ambulando: ut, Syre, te cum tua
monstratione magnus perdat Iuppiter!
perreptavi usque omne oppidum: ad portam, ad lacum,
quo non? neque illi ulla fabrica erat nec fratrem homo
vidisse se aibat quisquam. nunc vero domi
certum obsidere est usque donec redierit.

Scaena VII. Micio-Demea

MI. Ibo, illis dicam nullam esse in nobis moram
DE. Sed eccum ipsum. te iam dudum quaero, Micio.
MI. Quidnam? DE. Fero alia flagitia ad te ingentia
boni illius adulescentis. MI. Ecce autem DE. Nova
capitalia. MI. Ohe iam! DE. Nescis qui vir sit. MI. Scio.
DE. O stulte, tu de psaltria me somnias
agere: hoc peccatum in virginemst civem. MI. Scio.
DE. Eho, scis et patere? MI. Quid ni patiar? DE. Dic mihi,
non clamas? non insanis? MI. Non. DE. Malim quidem.
puer natust. MI. Di bene vortant! DE. Virgo nihil habet.
MI. Audivi. DE. Et ducenda indotatast. MI. Scilicet.
DE. Quid nunc futurumst? MI. Id enim quod res ipsa fert:
illinc huc transferetur virgo. DE. O Iuppiter,
istocin pacto oportet? MI. Quid faciam amplius?
DE. Quid facias? si non eapse re tibi istuc dolet,
simulare certe. est hominis. MI. Quin iam virginem
despondi, res compositast, fiunt nuptiae,
dempsi metum omnem: haec magis sunt hominis. DE. Ceterum
placet tibi factum, Micio? MI. Non, si queam
mutare. nunc quom non queo, aequo animo fero.
ita vitast hominum, quasi quom ludas tesseris:
si illud quod maxume opus est iactu non cadit,
illud quod cecidit forte, id arte ut corrigas.
DE. Corrector! nempe tua arte viginti minae
pro psaltria periere: quae quantum potest
aliquo abiciundast, si non pretio, gratiis.
eque est neque illam sane studeo vendere.
DE. Quid igitur facies? MI. Domi erit. DE. Pro divom fidem,
meretrix et mater familias una in domo?
MI. Quor non? DE. Sanum te credis esse? MI. Equidem arbitror.
DE. Ita me di ament, ut tuam ego video ineptiam,
facturum credo, ut habeas quicum cantites.
MI. Quor non? DE. Et nova nupta eadem haec discet. MI. Scilicet.
DE. Tu inter eas restim ductans saltabis. MI. Probe.
DE. Probe? MI. Et tu nobiscum una, si opus sit. DE. Ei mihi!
non te haec pudent? MI. Iam vero omitte, Demea,
tuam istanc iracundiam atque ita uti decet
hilarum ac lubentem fac te gnati in nuptiis.
ego hos convenio: post huc redeo.---DE. O Iuppiter,
hancin vitam! hoscin mores! hanc dementiam!
uxor sine dote veniet, intus psaltriast,
domus sumptuosa, adulescens luxu perditus,
senex delirans. ipsa si cupiat Salus,
servare prorsus non potest hanc familiam.

ACTUS V


Scaena I. Syrus-Demea

SY. Edepol, Syrisce, te curasti molliter
lauteque munus administrasti tuom.
abi. sed postquam intus sum omnium rerum satur,
prodambulare hic lubitumst. DE. Illud sis vide:
exemplum disciplinae eccum. SY. Ecce autem hic adest
senex noster. quid fit? quid tu es tristis? DE. Oh, scelus!
SY. Ohe iam: tu verba fundes hic sapientia?
DE. Tu si meus esses.. SY. Dis quidem esses, Demea,
ac tuam rem constabilisses. DE. Exemplo omnibus
curarem ut esses. SY. Quam ob rem? quid feci? DE. Rogas?
in ipsa turba atque in peccato maxumo,
quod vix sedatum satis est, potasti, scelus,
quasi re bene gesta. SY. Sane nollem huc exitum.

Scaena II. Dromo-Demea-Syrus

DR. Heus Syre, rogat te Ctesipho ut redeas. SY. Abi.---
DE. Quid Ctesiphonem hic narrat? SY. Nil. DE. Eho, carnufex,
est Ctesipho intus? SY. Non est. DE. Quor hic nominat?
SY. Est alius quidam, parasitaster paululus:
nostin? DE. Iam scibo. SY. Quid agis? quo abis? DE. Mitte me.
SY. Noli inquam. DE. Non manum abstines, mastigia?
an tibi iam mavis cerebrum dispergam hic?---SY. Abit.
edepol comissatorem haud sane commodum,
praesertim Ctesiphoni! quid ego nunc agam?
nisi, dum hae silescunt turbae, interea in angulum
aliquo abeam atque edormiscam hoc villi. sic agam.

Scaena III. Micio-Demea

MI. Parata a nobis sunt, ita ut dixi, Sostrata:
ubi vis.. quisnam a me pepulit tam graviter fores?
DE. Ei mihi, quid faciam? quid agam? quid clamem aut querar?
o caelum, o terra, o maria Neptuni! MI. Em tibi,
rescivit omnem rem: id nunc clamat. scilicet,
paratae lites: succurrendumst. DE. Eccum adest
communis corruptela nostrum liberum.
MI. Tandem reprime iracundiam atque ad te redi.
DE. Repressi, redii, mitto maledicta omnia:
rem ipsam putemus. dictum hoc inter nos fuit
(ex te adeost ortum), ne tu curares meum
neve ego tuom? responde, factumst? MI. Non nego.
DE. Quor nunc apud te potat? quor recipis meum?
quor emis amicam, Micio? numqui minus
mihi idem ius tecum ipse aequomst quod mecumst tibi?
quando ego tuom non curo, ne cura meum.
MI. Non aequom dicis. DE. Non? MI. Nam vetus verbum hoc quidemst,
communia esse amicorum inter se omnia.
DE. Facete: nunc demum istaec nata oratiost.
MI. Ausculta paucis, nisi molestumst, Demea.
principio, si id te mordet, sumptus filii
quos faciunt, quaeso hoc facito tecum cogites:
tu illos duo olim pro re tollebas tua
quod satis putabas tua bona ambobus fore,
et me tum uxorem credidisti scilicet
ducturum: eandem illam rationem antiquam optine:
conserva, parce, quaere, fac quam plurumum
illis relinquas, gloriam tu istanc tibi.
mea, quae praeter spem evenere, utantur sine.
de summa nil decedet: quod hinc accesserit,
id de lucro putato esse omne. haec si voles
in animo vere cogitare, Demea,
et mihi et tibi et illis dempseris molestiam.
DE. Mitto rem: consuetudinem ipsorum.. MI. Mane:
scio: istuc ibam. multa in homine, Demea,
signa insunt, quibus ex coniectura facile fit,
duo quom idem f:aciunt, saepe ut possis dicere
hoc licet inpune facere huic, illi non licet',
non quo dissimilis res sit, sed quo is qui facit.
quae ego inesse in illis video, ut confidam fore
ita ut volumus. video sapere, intellegere, in loco
vereri, inter se amare. siris liberum
ingenium atque animum: quo vis illos tu die
redducas. at enim metuas, ne ab re sint tamen
omissiores paulo. o noster Demea
ad omnia alia aetate sapimus rectius;
solum unum hoc viti senectus adfert hominibus:
attentiores sumus ad rem omnes, quam sat est:
quod illos sat aetas acuet. DE. Ne nimium modo
bonae tuae istae nos rationes, Micio,
et tuos iste animus aequos subvortat! MI. Tace:
non fiet. mitte iam istaec: da te hodie mihi:
exporge frontem. DE. Scilicet ita tempus fert,
faciundumst. ceterum ego rus cras cum filio
cum primo luci ibo hinc. MI. De nocte, censeo:
hodie modo hilarum fac te. DE. Et istam psaltriam
una illuc mecum hinc abstraham. MI. Pugnaveris
eo pacto prorsum illi adligaris filium.
modo facito ut illam serves. DE. Ego istuc videro:
atque ibi favillae plena, fumi ac pollinis
coquendo sit faxo et molendo; praeterhac
meridie ipso faciam ut stipulam conligat;
tam excoctam reddam atque atram quam carbost. MI. Placet:
nunc mihi videre sapere. atque equidem filium
tum etiam si nolit cogam ut. cum illa una cubet.
DE. Derides? fortunatus, qui isto animo sies.
ego sentio.. MI. Ah, pergisne? DE. Iam iam desino.
MI. I ergo intro, et quoi rei est, ei rei hunc sumamus diem.

Scaena IV. Demea

Numquam ita quisquam bene subducta ratione ad vitam fuit,
quin res aetas usus semper aliquid adportet novi,
aliquid moneat: ut illa quae te scisse credas nescias,
et quae tibi putaris primat in experiundo ut repudies.
quod nunc mi evenit: nam ego vitam duram, quam vixi usque adhuc,
prope iam excurso spatio omitto. id quam ob rem? re eapse repperi
facilitate nihil esse homini melius neque clementia.
id esse verum ex me atque ex fratre quoivis facilest noscere.
suam ille semper egit vitam in otio, in conviviis,
clemens, placidus, nulli laedere os, adridere omnibus:
sibi vixit, sibi sumptum fecit: omnes bene dicunt, amant.
ego ille agrestis saevos tristis parcus truculentus tenax
duxi uxorem: quam ibi miseriam vidi! nati filii:
alia cura heia autem, dum studeo illis ut quam plurumum
facerem, contrivi in quaerundo vitam atque aetatem meam:
nunc exacta aetate hoc fructi pro labore ab eis fero,
odium; ille alter sine labore patria potitur commoda.
illum amant, me fugitant; illi credunt consilia omnia,
illum diligunt, apud illum sunt ambo, ego desertus sum;
illum ut vivat optant, meam autem mortem exspectant scilicet.
ita eos meo labore eductos maxumo hic fecit suos
paulo sumptu: ego miseriam omnem capio, hic potitur gaudia.
age age nunc porro experiamur contra ecquid ego possiem
blande dicere aut benigne facere, quando hoc provocat.
ego quoque a meis me amari et magni pendi postulo.
si id fit dando atque obsequendo, non posteriores feram.
derit? id mea minume re fert, qui sum natu maxumus.

Scaena V. Syrus-Demea

SY. Heus Demea, rogat pater ne abeas longius.
DE. Quis homo? o Syre noster, salve: quid fit? quid agitur?
SY. Recte. DE. Optumest: iam nunc haec tria primum addidi
praeter naturam: o noster, quid fit? quid agitur?'
servom haud inliberalem praebes te, et tibi
iubens bene faxim. SY. Gratiam habeo. DE. Atqui, Syre,
hoc verumst, et re eapse experiere propediem.

Scaena VI. Geta-Demea-<Syrus>

GE. Era, ego huc ad hos proviso, quam mox virginem
arcessant. sed eccum Demeam. salvos sies.
DE. O---qui vocare? GE. Geta. DE. Geta, hominem maxumi
preti te esse hodie iudicavi animo meo:
nam is mihi profectost servos spectatus satis,
quoi dominus curaest, ita uti tibi sensi, Geta,
et tibi ob eam rem, siquid usus venerit,
lubens bene faxim. meditor esse adfabilis,
et bene procedit. GE. Bonus es, quom haec existumas.
DE. Paulatim plebem primulum facio meam.

Scaena VII. Aeschinus-Demea-Syrus-Geta

AE. Occidunt mequidem, dum nimis sanctas nuptias
student facere: in adparando consumunt diem.
DE. Quid agitur, Aeschine? AE. Ehem, pater mi, tu hic eras?
DE. Tuos hercle vero et animo et natura pater
qui te amat plus quam hosce oculos. sed quor non domum
uxorem arcessis? AE. Cupio; verum hoc mihi moraest:
tibicina et hymenaeum qui cantent. DE. Eho,
vin tu huic seni auscultare? AE. Quid? DE. Missa haec face
hymenaeum turbam lampadas tibicinas,
atque hanc in horto maceriam iube dirui
quantum potest: hac transfer, unam fac domum:
transduc et matrem et familiam omnem ad nos. AE. Placet,
pater lepidissume. DE. Euge, iam lepidus vocor.
fratri aedes fient perviae, turbam domum
adducet, sumptu amittet multa: quid mea?
ego lepidus ineo gratiam. iube nunciam
dinumeret ille Babylo viginti minas.
Syre, cessas ire ac facere? SY. Quid eoo? DE. Dirue.
tu illas abi ac transduce. --- GE. Di tibi, Demea,
bene faciant, quom te video nostrae familiae
tam ex animo factum velle. DE. Dignos arbitror.
quid tu ais? AE. Sic opinor. DE. Multo rectiust
quam illam puerperam huc nunc duci per viam
aegrotam. AE. Nil enim vidi melius, mi pater.
DE. Sic soleo. sed eccum Micio egreditur foras.

Scaena VIII. Micio-Demea-Aeschinus

MI. Iubet frater? ubi is est? tun iubes hoc, Demea?
DE. Ego vero iubeo et hac re et aliis omnibus
quam maxume unam facere nos hanc familiam,
colere adiuvare adiungere. AE. Ita quaeso, pater.
MI. Haud aliter censeo. DE. Immo hercle ita nobis decet:
primum huius uxori est mater. MI. Est. quid postea?
DE. Proba et modesta. MI. Ita; aiunt. DE. Natu grandior.
MI. Scio. DE. Parere iam diu haec per annos non potest:
nec qui eam respiciat quisquam est: solast. MI. Quam hic rem agit?
D:E. Hanc te aequomst ducere, et te operam ut fiat dare.
MI. Me ducere autem? DE. Te. MI. Me? DE. Te inquam. MI. Ineptis. DE. Si tu sis homo,
hic faciat. AE. Mi pater! MI. Quid tu autem huic, asine, auscultas? DE. Nihil agis:
fieri aliter non potest. MI. Deliras. AE. Sine te exorem, mi pater.
MI. Insanis: aufer te. DE. Age, da veniam filio. MI. Satin sanus es?
ego novos maritus anno demum quinto et sexagensumo
fiam atque anum decrepitam ducam? idne estis auctores mihi?
AE. Fac: promisi ego illis. MI. Promisti autem? de te largitor, puer.
DE. Age, quid siquid te maius oret? MI. Quasi non hoc sit maxumum.
DE. Da veniam. AE. Ne gravare. DE. Fac, promitte. MI. Non omittitis?
AE. Non, nisi te exorem. MI. Vis est haec quidem. Age prolixe, Micio.
MI. Etsi hoc mihi pravom ineptum absurdum atque alienum a vita mea
videtur, si vos tanto opere istuc voltis, fiat. AE. Bene facis.
DE. Merito te amo. verum quid ego dicam, hoc quom confit quod volo?
MI. Quid? numquid restat? DE. Hegio cognatus his est proxumus,
adfinis nobis, pauper: bene nos aliquid facere illi decet.
MI. Quid facere? DE. Agelli est hic sub urbe paulum quod locitas foras:
huic demus qui fruatur. MI. Paulum id autemst? DE. Si multumst, tamen
faciundumst: pro patre huic est, bonus est, noster est, recte datur.
postremo nunc meum illud verbum facio, quod tu, Micio,
bene et sapienter dixti dudum: vitium commune omniumst,
quod nimium ad rem in senecta attenti sumus'. hanc maculam nos decet
ecfugere: et dictumst vere et re eapse fieri oportet. AE. Mi pater!
MI. Quid istic? ager dabitur Hegioni, quandoquidem hic volt. AE. Gaudeo.
DE. Nunc tu mihi es germanus frater pariter animo et corpore.
suo sibi gladio hunc iugulo.

Scaena IX. Syrus-Demea-Micio-Aeschinus

SY. Factumst quod iussisti, Demea.
DE. Frugi homo's. ergo edepol hodie mea quidem sententia
iudico Syrum fieri esse aequom liberum. MI. Istunc liberum?
quodnam ob factum? DE. Multa. SY. o noster Demea, edepol vir bonus:
ego istos vobis usque a pueris curavi ambos sedulo;
docui, monui, bene praecepi semper quae potui omnia.
DE. Res apparet: et quidem porro haec, opsonare cum fide,
scortum adducere, adparare de die convivium:
non mediocris hominis haec sunt officia. SY. O lepidum caput!
DE. Postremo hodie in psaltria ista emunda hic adiutor fuit,
hic curavit: prodesse aequomst. alii meliores erunt.
denique hic volt fieri. MI. Vin tu hoc fieri? AE. Cupio. MI. Si quidem
tu vis: Syre, eho accede huc ad me: liber esto. SY. Bene facis;
omnibus gratiam habeo, et seorsum tibi praeterea, Demea.
DE. Gaudeo. AE. Et ego. SY. Credo: utinam hoc perpetuom fiat gaudium,
Phrygiam ut uxorem meam una mecum videam liberam!
DE. Optumam istam mulierem. SY. Et quidem tuo nepoti huius filio
hodie prima mammam dedit haec. DE. Hercle vero serio,
siquidem prima dedit, hau dubiumst quin emitti aequom siet.
MI. Ob eam rem? DE. Ob eam: postremo a me argentum quantist sumito.
SY. Di tibi, Demea, omnia omnes semper optata offerant!
MI. Syre, processisti hodie pulcre. DE. Siquidem porro, Micio,
hi tuom officium facies, atque huic aliquid paulum prae manu
dederis, unde utatur: reddet tibi cito. MI. Istoc vilius.
AE. Frugi homost. SY. Reddam hercle, da modo. AE. Age, pater! MI. Post consulam.
DE. Faciet. SY. O vir optume! AE. O pater mi festivissume!
MI. Quid istuc? quae res tam repente mores mutavit tuos
quod prolubium? quae istaec subitast largitas? DE. Dicam tibi:
ut id ostenderem, quod te isti facilem et festivom putant,
id non fieri ex vera vita neque adeo ex aequo et bono,
sed ex adsentando indulgendo et largiendo, Micio.
nunc adeo si ob eam rem vobis mea vita invisa, Aeschine, est,
quia non iusta iniusta prorsus omnia omnino obsequor,
missam facio: ecfundite, emite, facite quod vobis lubet.
sed si id voltis potius, quae vos propter adulescentiam
minus videtis, magis inpense cupitis, consulitis parum,
haec reprehendere et corrigere quem, obsecundare in loco:
ecce me qui id faciam vobis. AE. Tibi, pater, permittimus:
plus scis quod opus factost. sed de fratre quid fiet? DE. Sino:
habeat; in istac finem faciat. MI. Istuc recte. CANTOR. Plaudite.

Modalità mobile