Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Seneca - Tragedie - Phaedra

Prologus. Hyppolitus
Ite, umbrosas cingite silvas
summaque montis iuga Cecropii!
celeri planta lustrate vagi
quae saxoso loca Parnetho
subiecta iacent, quae Thriasiis
vallibus amnis rapida currens
verberat unda; scandite colles
semper canos nive Riphaea.
Hac, hac alii qua nemus alta
texitur alno, qua prata patent
quae rorifera mulcens aura
Zephyrus vernas evocat herbas,
ubi per graciles brevis Ilisos
labitur agros piger et steriles
amne maligno radit harenas.
Vos qua Marathon tramite laevo
saltus aperit, qua comitatae
gregibus parvis nocturna petunt
pabula fetae; vos qua tepidis
subditus austris frigora mollit
durus Acharneus.
Alius rupem dulcis Hymetti,
parvas alius calcet Aphidnas;
pars illa diu vacat immunis,
qua curvati litora ponti
Sunion urget. si quem tangit
gloria silvae, vocat hunc flius:
hic versatur, metus agricolis,
vulnere multo iam notus aper.
At vos laxas canibus tacitis
mittite habenas; teneant acres
lora Molossos et pugnaces
tendant Cretes fortia trito
vincula collo.
at Spartanos (genus est audax
avidumque ferae) nodo cautus
propiore liga: veniet tempus,
cum latratu cava saxa sonent.
nunc demissi nare sagaci
captent auras lustraque presso
quaerant rostro, dum lux dubia est,
dum signa pedum roscida tellus
impressa tenet.
Alius raras cervice gravi
portare plagas, alius teretes
properet laqueos. picta rubenti
linea pinna vano cludat
terrore feras.
Tibi libretur missile telum,
tu grave dextra laevaque simul
robur lato derige ferro;
tu praecipites clamore feras
subsessor ages; tu iam victor
curvo solves viscera cultro.
Ades en comiti, diva virago,
cuius regno pars terrarum
secreta vacat, cuius certis
petitur telis fera quae gelidum
potat Araxen et quae stanti
ludit in Histro. tua Gaetulos
dextra leones, tua Cretaeas
sequitur cervas; nunc veloces
fugis dammas leviore manu.
tibi dant variae pectora tigres,
tibi villosi terga bisontes
latisque feri cornibus uri.
quidquid solis pascitur arvis,
sive illud Arabs divite silva,
sive illud inops novit Garamans
vacuisve vagus Sarmata campis,
sive ferocis iuga Pyrenes
sive Hyrcani celant saltus,
arcus metuit, Diana, tuos.
Tua si gratus numina cultor
tulit in saltus, retia vinctas
tenuere feras, nulli laqueum
rupere pedes: fertur plaustro
praeda gementi. tum rostra canes
sanguine multo rubicunda gerunt,
repetitque casas rustica longo
turba triumpho.
En, diva, fave! signum arguti
misere canes: vocor in silvas.
hac, hac pergam qua via longum
compensat iter.

Scaena I. Phaedra-Nutrix
Phaedra O magna vasti Creta dominatrix freti,
cuius per omne litus innumerae rates
tenuere pontum, quidquid Assyria tenus
tellure Nereus pervium rostris secat,
cur me in penates obsidem invisos datam
hostique nuptam degere aetatem in malis
lacrimisque cogis? profugus en coniunx abest
praestatque nuptae quam solet Theseus fidem.
fortis per altas invii retro lacus
vadit tenebras miles audacis proci,
solio ut revulsam regis inferni abstrahat;
pergit furoris socius, haud illum timor
pudorve tenuit: stupra et illicitos toros
Acheronte in imo quaerit Hippolyti pater.
Sed maior alius incubat maestae dolor.
non me quies nocturna, non altus sopor
solvere curis: alitur et crescit malum
et ardet intus qualis Aetnaeo vapor
exundat antro. Palladis telae vacant
et inter ipsas pensa labuntur manus;
non colere donis templa votivis libet,
non inter aras, Atthidum mixtam choris,
iactare tacitis conscias sacris faces,
nec adire castis precibus aut ritu pio
adiudicatae praesidem terrae deam:
iuvat excitatas consequi cursu feras
et rigida molli gaesa iaculari manu.
Quo tendis, anime? quid furens saltus amas?
fatale miserae matris agnosco malum:
peccare noster novit in silvis amor.
genetrix, tui me miseret? infando malo
correpta pecoris efferum saevi ducem
audax amasti; torvus, impatiens iugi
adulter ille, ductor indomiti gregis--
sed amabat aliquid. quis meas miserae deus
aut quis iuvare Daedalus flammas queat?
non si ille remeet, arte Mopsopia potens,
qui nostra caeca monstra conclusit domo,
promittat ullam casibus nostris opem.
stirpem perosa Solis invisi Venus
per nos catenas vindicat Martis sui
suasque, probris omne Phoebeum genus
onerat nefandis: nulla Minois levi
defuncta amore est, iungitur semper nefas.
NutrixThesea coniunx, clara progenies Iovis,
nefanda casto pectore exturba ocius,
extingue flammas neve te dirae spei
praebe obsequentem: quisquis in primo obstitit
pepulitque amorem, tutus ac victor fuit;
qui blandiendo dulce nutrivit malum,
sero recusat ferre quod subiit iugum.
nec me fugit, quam durus et veri insolens
ad recta flecti regius nolit tumor.
quemcumque dederit exitum casus feram:
fortem facit vicina libertas senem.
Honesta primum est velle nec labi via,
pudor est secundus nosse peccandi modum.
quo, misera, pergis? quid domum infamem aggravas
superasque matrem? maius est monstro nefas:
nam monstra fato, moribus scelera imputes.
Si, quod maritus supera non cernit loca,
tutum esse facinus credis et vacuum metu,
erras; teneri crede Lethaeo abditum
Thesea profundo et ferre perpetuam Styga:
quid ille, lato maria qui regno premit
populisque reddit iura centenis, pater?
latere tantum facinus occultum sinet?
sagax parentum est cura. Credamus tamen
astu doloque tegere nos tantum nefas:
quid ille rebus lumen infundens suum,
matris parens? quid ille, qui mundum quatit
vibrans corusca fulmen Aetnaeum manu,
sator deorum? credis hoc posse effici,
inter videntes omnia ut lateas avos?
Sed ut secundus numinum abscondat favor
coitus nefandos utque contingat stupro
negata magnis sceleribus semper fides:
quid poena praesens, conscius mentis pavor
animusque culpa plenus et semet timens?
scelus aliqua tutum, nulla securum tulit.
Compesce amoris impii flammas, precor,
nefasque quod non ulla tellus barbara
commisit umquam, non vagi campis Getae
nec inhospitalis Taurus aut sparsus Scythes;
expelle facinus mente castifica horridum
memorque matris metue concubitus novos.
miscere thalamos patris et gnati apparas
uteroque prolem capere confusam impio?
perge et nefandis verte naturam ignibus.
cur monstra cessant? aula cur fratris vacat?
prodigia totiens orbis insueta audiet,
natura totiens legibus cedet suis,
quotiens amabit Cressa? Ph. Quae memoras scio
vera esse, nutrix; sed furor cogit sequi
peiora. vadit animus in praeceps sciens
remeatque frustra sana consilia appetens.
sic, cum gravatam navita adversa ratem
propellit unda, cedit in vanum labor
et victa prono puppis aufertur vado.
quid ratio possit? vicit ac regnat furor,
potensque tota mente dominatur deus.
hic volucer omni pollet in terra impotens
ipsumque flammis torret indomitis Iovem;
Gradivus istas belliger sensit faces,
opifex trisulci fulminis sensit deus,
et qui furentis semper Aetnaeis iugis
versat caminos igne tam parvo calet;
ipsumque Phoebum, tela qui nervo regit,
figit sagitta certior missa puer
volitatque caelo pariter et terris gravis.
Nut. Deum esse amorem turpis et vitio favens
finxit libido, quoque liberior foret
titulum furori numinis falsi addidit.
natum per omnis scilicet terras vagum
Erycina mittit, ille per caelum volans
proterva tenera tela molitur manu
regnumque tantum minimus e superis habet:
vana ista demens animus ascivit sibi
Venerisque numen finxit atque arcus dei.
Quisquis secundis rebus exultat nimis
fluitque luxu, semper insolita appetit.
tunc illa magnae dira fortunae comes
subit libido: non placent suetae dapes,
non texta sani moris aut vilis scyphus.
cur in penates rarius tenues subit
haec delicatas eligens pestis domos?
cur sancta parvis habitat in tectis Venus
mediumque sanos vulgus affectus tenet
et se coercent modica, contra divites
regnoque fulti plura quam fas est petunt?
quod non potest vult posse qui nimium potest.
quid deceat alto praeditam solio vide:
metue ac verere sceptra remeantis viri.
Ph. Amoris in me maximum regnum reor
reditusque nullos metuo: non umquam amplius
convexa tetigit supera qui mersus semel
adiit silentem nocte perpetua domum.
Nut. Ne crede Diti. clauserit regnum licet,
canisque diras Stygius observet fores:
solus negatas invenit Theseus vias.
Ph. Veniam ille amori forsitan nostro dabit.
Nut. Immitis etiam coniugi castae fuit:
experta saevam est barbara Antiope manum.
sed posse flecti coniugem iratum puta:
quis huius animum flectet intractabilem?
exosus omne feminae nomen fugit,
immitis annos caelibi vitae dicat,
conubia vitat: genus Amazonium scias.
Ph. Hunc in nivosi collis haerentem iugis,
et aspera agili saxa calcantem pede
sequi per alta nemora, per montes placet.
Nut. Resistet ille seque mulcendum dabit
castosque ritus Venere non casta exuet?
tibi ponet odium, cuius odio forsitan
persequitur omnes? Ph. Precibus haud vinci potest?
Nut. Ferus est. Ph. Amore didicimus vinci feros.
Nut. Fugiet. Ph. Per ipsa maria si fugiat, sequar.
Nut. Patris memento. Ph. Meminimus matris simul.
Nut. Genus omne profugit. Ph. Paelicis careo metu.
Nut. Aderit maritus. Ph. Nempe Pirithoi comes?
Nut. Aderitque genitor. Ph. Mitis Ariadnae pater.
Nut. Per has senectae splendidas supplex comas
fessumque curis pectus et cara ubera
precor, furorem siste teque ipsa adiuva:
pars sanitatis velle sanari fuit.
Ph. Non omnis animo cessit ingenuo pudor.
paremus, altrix. qui regi non vult amor,
vincatur. haud te, fama, maculari sinam.
haec sola ratio est, unicum effugium mali:
virum sequamur, morte praevertam nefas.
Nut. Moderare, alumna, mentis effrenae impetus,
animos coerce. dignam ob hoc vita reor
quod esse temet autumas dignam nece.
Ph. Decreta mors est: quaeritur fati genus.
laqueone vitam finiam an ferro incubem?
an missa praeceps arce Palladia cadam?
proin castitatis vindicem armemus manum.
Nut.Sic te senectus nostra praecipiti sinat
perire leto? siste furibundum impetum.
[haud quisquam ad vitam facile revocari potest]
Ph. Prohibere nulla ratio periturum potest,
ubi qui mori constituit et debet mori.
Nut. Solamen annis unicum fessis, era,
si tam protervus incubat menti furor,
contemne famam: fama vix vero favet,
peius merenti melior et peior bono.
temptemus animum tristem et intractabilem.
meus iste labor est aggredi iuvenem ferum
mentemque saevam flectere immitis viri.


Chorus
Diva non miti generata ponto,
quam vocat matrem geminus Cupido:
impotens flammis simul et sagittis
iste lascivus puer et renidens
tela quam certo moderatur arcu!
[labitur totas furor in medullas
igne furtivo populante venas.]
non habet latam data plaga frontem,
sed vorat tectas penitus medullas.
nulla pax isti puero: per orbem
spargit effusas agilis sagittas;
quaeque nascentem videt ora solem,
quaeque ad Hesperias iacet ora metas,
si qua ferventi subiecta cancro est,
si qua Parrhasiae glacialis ursae
semper errantes patitur colonos,
novit hos aestus: iuvenum feroces
concitat flammas senibusque fessis
rursus extinctos revocat calores,
virginum ignoto ferit igne pectus--
et iubet caelo superos relicto
vultibus falsis habitare terras.
Thessali Phoebus pecoris magister
egit armentum positoque plectro
impari tauros calamo vocavit.
Induit formas quotiens minores
ipse qui caelum nebulasque ducit!
candidas ales modo movit alas,
dulcior vocem moriente cygno;
fronte nunc torva petulans iuvencus
virginum stravit sua terga ludo,
perque fraternos, nova regna, fluctus
ungula lentos imitante remos
pectore adverso domuit profundum,
pro sua vector timidus rapina.
Arsit obscuri dea clara mundi
nocte deserta nitidosque fratri
tradidit currus aliter regendos:
ille nocturnas agitare bigas
discit et gyro breviore flecti,
nec suum tempus tenuere noctes
et dies tardo remeavit ortu,
dum tremunt axes graviore curru.
Natus Alcmena posuit pharetras
et minax vasti spolium leonis,
passus aptari digitis smaragdos
et dari legem rudibus capillis;
crura distincto religavit auro,
luteo plantas cohibente socco;
et manu, clavam modo qua gerebat,
fila deduxit properante fuso.
Vidit Persis ditique ferax
Lydia harena deiecta feri
terga leonis umerisque, quibus
sederat alti regia caeli,
tenuem Tyrio stamine pallam.
Sacer est ignis (credite laesis)
nimiumque potens: qua terra salo
cingitur alto quaque per ipsum
candida mundum sidera currunt,
hac regna tenet puer immitis,
spicula cuius sentit in imis
caerulus undis grex Nereidum
flammamque nequit relevare mari.
Ignes sentit genus aligerum;
Venere instinctus suscipit audax
grege pro toto bella iuvencus;
si coniugio timuere suo,
poscunt timidi proelia cervi
et mugitu dant concepti
signa furoris; tunc virgatas
India tigres decolor horret.
tunc vulnificos acuit dentes
aper et toto est spumeus ore:
Poeni quatiunt colla leones,
cum movit amor; tunc silva gemit
murmure saevo. amat insani
belua ponti Lucaeque boves:
vindicat omnes natura sibi,
nihil immune est, odiumque perit,
cum iussit amor; veteres cedunt
ignibus irae. quid plura canam?
vincit saevas cura novercas.
Altrix, profare quid feras; quonam in loco est
regina? saevis ecquis est flammis modus?

Scaena II. Nutrix-Phaedra-Chorus
Nutrix Spes nulla tantum posse leniri malum,
finisque flammis nullus insanis erit.
torretur aestu tacito et inclusus quoque,
quamvis tegatur, proditur vultu furor;
erumpit oculis ignis et lassae genae
lucem recusant; nil idem dubiae placet,
artusque varie iactat incertus dolor:
nunc ut soluto labitur marcens gradu
et vix labante sustinet collo caput,
nunc se quieti reddit et, somni immemor,
noctem querelis ducit; attolli iubet
iterumque poni corpus et solvi comas
rursusque fingi: semper impatiens sui
mutatur habitus. nulla iam Cereris subit
cura aut salutis; vadit incerto pede,
iam viribus defecta: non idem vigor,
non ora tinguens nitida purpureus rubor;
[populatur artus cura, iam gressus tremunt,
tenerque nitidi corporis cecidit decor.]
et qui ferebant signa Phoebeae facis
oculi nihil gentile nec patrium micant.
lacrimae cadunt per ora et assiduo genae
rore irrigantur, qualiter Tauri iugis
tepido madescunt imbre percussae nives.
Sed en, patescunt regiae fastigia:
reclinis ipsa sedis auratae toro
solitos amictus mente non sana abnuit.
Phaedra Removete, famulae, purpura atque auro inlitas
vestes, procul sit muricis Tyrii rubor,
quae fila ramis ultimi Seres legunt:
brevis expeditos zona constringat sinus,
cervix monili vacua, nec niveus lapis
deducat auris, Indici donum maris;
odore crinis sparsus Assyrio vacet.
sic temere iactae colla perfundant comae
umerosque summos, cursibus motae citis
ventos sequantur. laeva se pharetrae dabit,
hastile vibret dextra Thessalicum manus:
[talis severi mater Hippolyti fuit.]
qualis relictis frigidi Ponti plagis
egit catervas Atticum pulsans solum
Tanaitis aut Maeotis et nodo comas
coegit emisitque, lunata latus
protecta pelta, talis in silvas ferar.
Cho.Sepone questus: non levat miseros dolor;
agreste placa virginis numen deae.
Nut. Regina nemorum, sola quae montes colis
et una solis montibus coleris dea,
converte tristes ominum in melius minas.
o magna silvas inter et lucos dea,
clarumque caeli sidus et noctis decus,
cuius relucet mundus alterna vice,
Hecate triformis, en ades coeptis favens.
animum rigentem tristis Hippolyti doma:
det facilis aures; mitiga pectus ferum:
amare discat, mutuos ignes ferat.
innecte mentem: torvus aversus ferox
in iura Veneris redeat. huc vires tuas
intende: sic te lucidi vultus ferant
et nube rupta cornibus puris eas,
sic te regentem frena nocturni aetheris
detrahere numquam Thessali cantus queant
nullusque de te gloriam pastor ferat.
Ades invocata, iam fave votis, dea:
ipsum intuor sollemne venerantem sacrum
nullo latus comitante -- quid dubitas? dedit
tempus locumque casus: utendum artibus.
trepidamus? haud est facile mandatum scelus
audere, verum iusta qui reges timet
deponat, omne pellat ex animo decus:
malus est minister regii imperii pudor.

Scaena III. Nutrix-Hyppolitus
Hippolytus Quid huc seniles fessa moliris gradus,
o fida nutrix, turbidam frontem gerens
et maesta vultu? sospes est certe parens
sospesque Phaedra stirpis et geminae iugum?
Nut. Metus remitte, prospero regnum in statu est
domusque florens sorte felici viget.
sed tu beatis mitior rebus veni:
namque anxiam me cura sollicitat tui,
quod te ipse poenis gravibus infestus domas.
quem fata cogunt, ille cum venia est miser;
at si quis ultro se malis offert volens
seque ipse torquet, perdere est dignus bona
quis nescit uti. potius annorum memor
mentem relaxa: noctibus festis facem
attolle, curas Bacchus exoneret graves;
aetate fruere: mobili cursu fugit.
nunc facile pectus, grata nunc iuveni Venus:
exultet animus. cur toro viduo iaces?
tristem iuventam solve; nunc cursus rape,
effunde habenas, optimos vitae dies
effluere prohibe. propria descripsit deus
officia et aevum per suos ducit gradus:
laetitia iuvenem, frons decet tristis senem.
Quid te coerces et necas rectam indolem?
seges illa magnum fenus agricolae dabit
quaecumque laetis tenera luxuriat satis,
arborque celso vertice evincet nemus
quam non maligna caedit aut resecat manus:
ingenia melius recta se in laudes ferunt,
si nobilem animum vegeta libertas alit.
truculentus et silvester ac vitae inscius
tristem iuventam Venere deserta coles?
hoc esse munus credis indictum viris,
ut dura tolerent, cursibus domitent equos
et saeva bella Marte sanguineo gerant?
Providit ille maximus mundi parens,
cum tam rapaces cerneret Fati manus,
ut damna semper subole repararet nova.
excedat agedum rebus humanis Venus,
quae supplet ac restituit exhaustum genus:
orbis iacebit squalido turpis situ,
vacuum sine ullis piscibus stabit mare,
alesque caelo derit et silvis fera,
solis et aer pervius ventis erit.
quam varia leti genera mortalem trahunt
carpuntque turbam, pontus et ferrum et doli!
sed fata credas desse: sic atram Styga
iam petimus ultro. caelibem vitam probet
sterilis iuventus: hoc erit, quidquid vides,
unius aevi turba et in semet ruet.
proinde vitae sequere naturam ducem:
urbem frequenta, civium coetus cole.
Hi. Non alia magis est libera et vitio carens
ritusque melius vita quae priscos colat,
quam quae relictis moenibus silvas amat.
non illum avarae mentis inflammat furor
qui se dicavit montium insontem iugis,
non aura populi et vulgus infidum bonis,
non pestilens invidia, non fragilis favor;
non ille regno servit aut regno imminens
vanos honores sequitur aut fluxas opes,
spei metusque liber, haud illum niger
edaxque livor dente degeneri petit;
nec scelera populos inter atque urbes sata
novit nec omnes conscius strepitus pavet
aut verba fingit; mille non quaerit tegi
dives columnis nec trabes multo insolens
suffigit auro; non cruor largus pias
inundat aras, fruge nec sparsi sacra
centena nivei colla summittunt boves:
sed rure vacuo potitur et aperto aethere
innocuus errat. callidas tantum feris
struxisse fraudes novit et fessus gravi
labore niveo corpus Iliso fovet;
nunc ille ripam celeris Alphei legit,
nunc nemoris alti densa metatur loca,
ubi Lerna puro gelida perlucet vado,
solesque vitat. hinc aves querulae fremunt
ramique ventis lene percussi tremunt
veteresque fagi. iuvat <et> aut amnis vagi
pressisse ripas, caespite aut nudo leves
duxisse somnos, sive fons largus citas
defundit undas, sive per flores novos
fugiente dulcis murmurat rivo sonus.
excussa silvis poma compescunt famem
et fraga parvis vulsa dumetis cibos
faciles ministrant. regios luxus procul
est impetus fugisse: sollicito bibunt
auro superbi; quam iuvat nuda manu
captasse fontem! certior somnus premit
secura duro membra laxantem toro.
non in recessu furta et obscuro improbus
quaerit cubili seque multiplici timens
domo recondit: aethera ac lucem petit
et teste caelo vivit. Hoc equidem reor
vixisse ritu prima quos mixtos deis
profudit aetas. nullus his auri fuit
caecus cupido, nullus in campo sacer
divisit agros arbiter populis lapis;
nondum secabant credulae pontum rates:
sua quisque norat maria; non vasto aggere
crebraque turre cinxerant urbes latus;
non arma saeva miles aptabat manu
nec torta clausas fregerat saxo gravi
ballista portas, iussa nec dominum pati
iuncto ferebat terra servitium bove:
sed arva per se feta poscentes nihil
pavere gentes, silva nativas opes
et opaca dederant antra nativas domos.
Rupere foedus impius lucri furor
et ira praeceps quaeque succensas agit
libido mentes; venit imperii sitis
cruenta, factus praeda maiori minor:
pro iure vires esse. tum primum manu
bellare nuda saxaque et ramos rudes
vertere in arma: non erat gracili levis
armata ferro cornus aut longo latus
mucrone cingens ensis aut crista procul
galeae micantes: tela faciebat dolor.
invenit artes bellicus Mavors novas
et mille formas mortis. hinc terras cruor
infecit omnis fusus et rubuit mare.
tum scelera dempto fine per cunctas domos
iere, nullum caruit exemplo nefas:
a fratre frater, dextera gnati parens
cecidit, maritus coniugis ferro iacet
perimuntque fetus impiae matres suos;
taceo novercas: mitius nil est feris.
Sed dux malorum femina: haec scelerum artifex
obsedit animos, huius incestae stupris
fumant tot urbes, bella tot gentes gerunt
et versa ab imo regna tot populos premunt.
sileantur aliae: sola coniunx Aegei,
Medea, reddet feminas dirum genus.
Nut. Cur omnium fit culpa paucarum scelus?
Hi. Detestor omnis, horreo fugio execror.
sit ratio, sit natura, sit dirus furor:
odisse placuit. ignibus iunges aquas
et amica ratibus ante promittet vada
incerta Syrtis, ante ab extremo sinu
Hesperia Tethys lucidum attollet diem
et ora dammis blanda praebebunt lupi,
quam victus animum feminae mitem geram.
Nut. Saepe obstinatis induit frenos Amor
et odia mutat. regna materna aspice:
illae feroces sentiunt Veneris iugum;
testaris istud unicus gentis puer.
Hi.Solamen unum matris amissae fero,
odisse quod iam feminas omnis licet.
Nut. Ut dura cautes undique intractabilis
resistit undis et lacessentes aquas
longe remittit, verba sic spernit mea.
Sed Phaedra praeceps graditur, impatiens morae.
quo se dabit fortuna? quo verget furor?
terrae repente corpus exanimum accidit
et ora morti similis obduxit color.
attolle vultus, dimove vocis moras:
tuus en, alumna, temet Hippolytus tenet.

Scaena IV. Phaedra-Hyppolitus-Nutrix
Phaedra Quis me dolori reddit atque aestus graves
reponit animo? quam bene excideram mihi!
Hi.Cur dulce munus redditae lucis fugis?
Ph. Aude, anime, tempta, perage mandatum tuum.
intrepida constent verba: qui timide rogat
docet negare. magna pars sceleris mei
olim peracta est; serus est nobis pudor:
admovimus nefanda. si coepta exequor,
forsan iugali crimen abscondam face:
honesta quaedam scelera successus facit.
en, incipe, anime! -- Commodes paulum, precor,
secretus aures. si quis est abeat comes.
Hi. En locus ab omni liber arbitrio vacat.
Ph. Sed ora coeptis transitum verbis negant;
vis magna vocem mittit et maior tenet.
vos testor omnis, caelites, hoc quod volo
me nolle.
Hi. Animusne cupiens aliquid effari nequit?
Ph. Curae leves locuntur, ingentes stupent.
Hi. Committe curas auribus, mater, meis.
Ph. Matris superbum est nomen et nimium potens:
nostros humilius nomen affectus decet;
me vel sororem, Hippolyte, vel famulam voca,
famulamque potius: omne servitium feram.
non me per altas ire si iubeas nives
pigeat gelatis ingredi Pindi iugis;
non, si per ignes ire et infesta agmina,
cuncter paratis ensibus pectus dare.
mandata recipe sceptra, me famulam accipe:
[te imperia regere, me decet iussa exequi]
muliebre non est regna tutari urbium.
tu qui iuventae flore primaevo viges,
cives paterno fortis imperio rege;
sinu receptam supplicem ac servam tege:
miserere viduae. Hi. Summus hoc omen deus
avertat. aderit sospes actutum parens.
Ph. Regni tenacis dominus et tacitae Stygis
nullam relictos fecit ad superos viam:
thalami remittet ille raptorem sui?
nisi forte amori placidus et Pluton sedet.
Hi. Illum quidem aequi caelites reducem dabunt.
sed dum tenebit vota in incerto deus,
pietate caros debita fratres colam,
et te merebor esse ne viduam putes
ac tibi parentis ipse supplebo locum.
Ph. O spes amantum credula, o fallax Amor!
satisne dixi? -- precibus admotis agam.
Miserere, pavidae mentis exaudi preces--
libet loqui pigetque. Hi. Quodnam istud malum est?
Ph. Quod in novercam cadere vix credas malum.
Hi.Ambigua voce verba perplexa iacis:
effare aperte. Ph. Pectus insanum vapor
amorque torret. intimis saevit ferus
[penitus medullas atque per venas meat]
visceribus ignis mersus et venas latens
ut agilis altas flamma percurrit trabes.
Hi.Amore nempe Thesei casto furis?
Ph. Hippolyte, sic est: Thesei vultus amo
illos priores, quos tulit quondam puer,
cum prima puras barba signaret genas
monstrique caecam Gnosii vidit domum
et longa curva fila collegit via.
quis tum ille fulsit! presserant vittae comam
et ora flavus tenera tinguebat pudor;
inerant lacertis mollibus fortes tori,
tuaeque Phoebes vultus aut Phoebi mei,
tuusve potius -- talis, en talis fuit
cum placuit hosti, sic tulit celsum caput.
in te magis refulget incomptus decor:
est genitor in te totus et torvae tamen
pars aliqua matris miscet ex aequo decus:
in ore Graio Scythicus apparet rigor.
si cum parente Creticum intrasses fretum,
tibi fila potius nostra nevisset soror.
Te te, soror, quacumque siderei poli
in parte fulges, invoco ad causam parem:
domus sorores una corripuit duas,
e genitor, at me gnatus. -- en supplex iacet
adlapsa genibus regiae proles domus.
respersa nulla labe et intacta, innocens
tibi mutor uni. certa descendi ad preces:
finem hic dolori faciet aut vitae dies.
miserere amantis. -- Hi. Magne regnator deum,
tam lentus audis scelera? tam lentus vides?
et quando saeva fulmen emittes manu,
si nunc serenum est? omnis impulsus ruat
aether et atris nubibus condat diem,
ac versa retro sidera obliquos agant
retorta cursus. tuque, sidereum caput,
radiate Titan, tu nefas stirpis tuae
speculare? lucem merge et in tenebras fuge.
cur dextra, divum rector atque hominum, vacat
tua, nec trisulca mundus ardescit face?
in me tona, me fige, me velox cremet
transactus ignis: sum nocens, merui mori:
placui novercae. dignus en stupris ego?
scelerique tanto visus ego solus tibi
materia facilis? hoc meus meruit rigor?
o scelere vincens omne femineum genus,
o maius ausa matre monstrifera malum
genetrice peior! illa se tantum stupro
contaminavit, et tamen tacitum diu
crimen biformi partus exhibuit nota,
scelusque matris arguit vultu truci
ambiguus infans -- ille te venter tulit.
o ter quaterque prospero fato dati
quos hausit et peremit et leto dedit
odium dolusque -- genitor, invideo tibi:
Colchide noverca maius hoc, maius malum est.
Ph. Et ipsa nostrae fata cognosco domus:
fugienda petimus; sed mei non sum potens.
te vel per ignes, per mare insanum sequar
rupesque et amnes, unda quos torrens rapit;
quacumque gressus tuleris hac amens agar--
iterum, superbe, genibus advolvor tuis.
Hi. Procul impudicos corpore a casto amove
tactus -- quid hoc est? etiam in amplexus ruit?
stringatur ensis, merita supplicia exigat.
en impudicum crine contorto caput
laeva reflexi: iustior numquam focis
datus tuis est sanguis, arquitenens dea.
Ph. Hippolyte, nunc me compotem voti facis;
sanas furentem. maius hoc voto meo est,
salvo ut pudore manibus immoriar tuis.
Hi.Abscede, vive, ne quid exores, et hic
contactus ensis deserat castum latus.
quis eluet me Tanais aut quae barbaris
Maeotis undis Pontico incumbens mari?
non ipse toto magnus Oceano pater
tantum expiarit sceleris. o silvae, o ferae!
Nut. Deprensa culpa est. anime, quid segnis stupes?
regeramus ipsi crimen atque ultro impiam
Venerem arguamus: scelere velandum est scelus;
tutissimum est inferre, cum timeas, gradum.
ausae priores simus an passae nefas,
secreta cum sit culpa, quis testis sciet?
Adeste, Athenae! fida famulorum manus,
fer opem! nefandi raptor Hippolytus stupri
instat premitque, mortis intentat metum,
ferro pudicam terret -- en praeceps abit
ensemque trepida liquit attonitus fuga.
pignus tenemus sceleris. hanc maestam prius
recreate. crinis tractus et lacerae comae
ut sunt remaneant, facinoris tanti notae.
perferte in urbem! -- Recipe iam sensus, era.
quid te ipsa lacerans omnium aspectus fugis?
mens impudicam facere, non casus, solet.


Chorus
Fugit insanae similis procellae,
ocior nubes glomerante Coro,
ocior cursum rapiente flamma,
stella cum ventis agitata longos
porrigit ignes.
Conferat tecum decus omne priscum
fama miratrix senioris aevi:
pulcrior tanto tua forma lucet,
clarior quanto micat orbe pleno
cum suos ignes coeunte cornu
iunxit et curru properante pernox
exerit vultus rubicunda Phoebe
nec tenent stellae faciem minores;
talis est, primas referens tenebras,
nuntius noctis, modo lotus undis
Hesperus, pulsis iterum tenebris
Lucifer idem.
Et tu, thyrsigera Liber ab India,
intonsa iuvenis perpetuum coma,
tigres pampinea cuspide temperans
ac mitra cohibens cornigerum caput,
non vinces rigidas Hippolyti comas.
ne vultus nimium suspicias tuos:
omnis per populos fabula distulit,
Phaedrae quem Bromio praetulerit soror.
Anceps forma bonum mortalibus,
exigui donum breve temporis,
ut velox celeri pede laberis!
non sic prata novo vere decentia
aestatis calidae despoliat vapor
(saevit solstitio cum medius dies
et noctes brevibus praecipitat rotis),
languescunt folio lilia pallido
et gratae capiti deficiunt rosae,
ut fulgor teneris qui radiat genis
momento rapitur nullaque non dies
formosi spolium corporis abstulit.
res est forma fugax: quis sapiens bono
confidat fragili? dum licet, utere.
tempus te tacitum subruit, horaque
semper praeterita deterior subit.
Quid deserta petis? tutior aviis
non est forma locis: te nemore abdito,
cum Titan medium constituit diem,
cingent, turba licens, Naides improbae,
formosos solitae claudere fontibus,
et somnis facient insidias tuis
lascivae nemorum deae
Panas quae Dryades montivagos petunt.
Aut te stellifero despiciens polo
sidus post veteres Arcadas editum
currus non poterit flectere candidos.
en nuper rubuit, nullaque lucidis
nubes sordidior vultibus obstitit;
at nos solliciti numine turbido,
tractam Thessalicis carminibus rati,
tinnitus dedimus: tu fueras labor
et tu causa morae, te dea noctium
dum spectat celeres sustinuit vias.
Vexent hanc faciem frigora parcius,
haec solem facies rarius appetat:
lucebit Pario marmore clarius.
quam grata est facies torva viriliter
et pondus veteris triste supercili!
Phoebo colla licet splendida compares:
illum caesaries nescia colligi
perfundens umeros ornat et integit;
te frons hirta decet, te brevior coma
nulla lege iacens; tu licet asperos
pugnacesque deos viribus audeas
et vasti spatio vincere corporis:
aequas Herculeos nam iuvenis toros,
Martis belligeri pectore latior.
si dorso libeat cornipedis vehi,
frenis Castorea mobilior manu
Spartanum poteris flectere Cyllaron.
Ammentum digitis tende prioribus
et totis iaculum derige viribus:
tam longe, dociles spicula figere,
non mittent gracilem Cretes harundinem.
aut si tela modo spargere Parthico
in caelum placeat, nulla sine alite
descendent, tepido viscere condita
praedam de mediis nubibus afferent.
Raris forma viris (saecula perspice)
impunita fuit. te melior deus
tutum praetereat formaque nobilis
deformis senii monstret imaginem.
Quid sinat inausum feminae praeceps furor?
nefanda iuveni crimina insonti apparat.
en scelera! quaerit crine lacerato fidem,
decus omne turbat capitis, umectat genas:
instruitur omni fraude feminea dolus.
Sed iste quisnam est regium in vultu decus
gerens et alto vertice attollens caput?
ut ora iuveni paria Pittheo gerit,
ni languido pallore canderent genae
staretque recta squalor incultus coma!
en ipse Theseus redditus terris adest.

Scaena V. Theseus-Nutrix
Theseus Tandem profugi noctis aeternae plagam
vastoque manes carcere umbrantem polum,
et vix cupitum sufferunt oculi diem.
iam quarta Eleusin dona Triptolemi secat
paremque totiens libra composuit diem,
ambiguus ut me sortis ignotae labor
detinuit inter mortis et vitae mala.
pars una vitae mansit extincto mihi,
sensus malorum; finis Alcides fuit,
qui cum revulsum Tartaro abstraheret canem,
me quoque supernas pariter ad sedes tulit.
sed fessa virtus robore antiquo caret
trepidantque gressus. heu, labor quantus fuit
Phlegethonte ab imo petere longinquum aethera
pariterque mortem fugere et Alciden sequi.
Quis fremitus aures flebilis pepulit meas?
expromat aliquis. luctus et lacrimae et dolor,
in limine ipso maesta lamentatio?
hospitia digna prorsus inferno hospite.
Nutrix Tenet obstinatum Phaedra consilium necis
fletusque nostros spernit ac morti imminet.
Th.Quae causa leti? reduce cur moritur viro?
Nut. Haec ipsa letum causa maturum attulit.
Th. Perplexa magnum verba nescioquid tegunt.
effare aperte, quis gravet mentem dolor.
Nut. Haut pandit ulli; maesta secretum occulit
statuitque secum ferre quo moritur malum.
iam perge, quaeso, perge: properato est opus.

Scaena VI. Theseus-Phaedra-Nutrix tacita
Th. Reserate clausos regii postes laris.
O socia thalami, sicine adventum viri
et expetiti coniugis vultum excipis?
quin ense viduas dexteram atque animum mihi
restituis et te quidquid e vita fugat
expromis? Ph. Eheu, per tui sceptrum imperi,
magnanime Theseu, perque natorum indolem
tuosque reditus perque iam cineres meos,
permitte mortem. Th. Causa quae cogit mori?
Ph.Si causa leti dicitur, fructus perit.
Th.Nemo istud alius, me quidem excepto, audiet.
Ph. Aures pudica coniugis solas timet.
Th.Effare: fido pectore arcana occulam.
Ph. Alium silere quod voles, primus sile.
Th.Leti facultas nulla continget tibi.
Ph. Mori volenti desse mors numquam potest.
Th. Quod sit luendum morte delictum indica.
Ph. Quod vivo. Th. Lacrimae nonne te nostrae movent?
Ph. Mors optima est perire lacrimandum suis.
Th. Silere pergit. -- verbere ac vinclis anus
altrixque prodet quidquid haec fari abnuit.
Vincite ferro. verberum vis extrahat
secreta mentis. Ph. Ipsa iam fabor, mane.
Th. Quidnam ora maesta avertis et lacrimas genis
subito coortas veste praetenta optegis?
Ph. Te te, creator caelitum, testem invoco,
et te, coruscum lucis aetheriae iubar,
ex cuius ortu nostra dependet domus:
temptata precibus restiti; ferro ac minis
non cessit animus: vim tamen corpus tulit.
labem hanc pudoris eluet noster cruor.
Th. Quis, ede, nostri decoris eversor fuit?
Ph. Quem rere minime. Th. Quis sit audire expeto.
Ph.Hic dicet ensis, quem tumultu territus
liquit stuprator civium accursum timens.
Th. Quod facinus, heu me, cerno? quod monstrum intuor?
regale patriis asperum signis ebur
capulo refulget, gentis Actaeae decus.
sed ipse quonam evasit? Ph. Hi trepidum fuga
videre famuli concitum celeri pede.
Th. Pro sancta Pietas, pro gubernator poli
et qui secundum fluctibus regnum moves,
unde ista venit generis infandi lues?
hunc Graia tellus aluit an Taurus Scythes
Colchusque Phasis? redit ad auctores genus
stirpemque primam degener sanguis refert.
est prorsus iste gentis armiferae furor,
odisse Veneris foedera et castum diu
vulgare populis corpus. o taetrum genus
nullaque victum lege melioris soli!
ferae quoque ipsae Veneris evitant nefas,
generisque leges inscius servat pudor.
Ubi vultus ille et ficta maiestas viri
atque habitus horrens, prisca et antiqua appetens,
morumque senium triste et affectus graves?
o vita fallax, abditos sensus geris
animisque pulcram turpibus faciem induis:
pudor impudentem celat, audacem quies,
pietas nefandum; vera fallaces probant
simulantque molles dura. silvarum incola
ille efferatus castus intactus rudis,
mihi te reservas? a meo primum toro
et scelere tanto placuit ordiri virum?
iam iam superno numini grates ago,
quod icta nostra cecidit Antiope manu,
quod non ad antra Stygia descendens tibi
matrem reliqui. Profugus ignotas procul
percurre gentes: te licet terra ultimo
summota mundo dirimat Oceani plagis
orbemque nostris pedibus obversum colas,
licet in recessu penitus extremo abditus
horrifera celsi regna transieris poli
hiemesque supra positus et canas nives
gelidi frementes liqueris Boreae minas
post te furentes, sceleribus poenas dabis.
profugum per omnis pertinax latebras premam:
longinqua clausa abstrusa diversa invia
emetiemur, nullus obstabit locus:
scis unde redeam. tela quo mitti haud queunt,
huc vota mittam: genitor aequoreus dedit
ut vota prono terna concipiam deo,
et invocata munus hoc sanxit Styge.
En perage donum triste, regnator freti!
non cernat ultra lucidum Hippolytus diem
adeatque manes iuvenis iratos patri.
fer abominandam nunc opem gnato, parens:
numquam supremum numinis munus tui
consumeremus, magna ni premerent mala;
inter profunda Tartara et Ditem horridum
et imminentes regis inferni minas,
voto peperci: redde nunc pactam fidem.--
genitor, moraris? cur adhuc undae silent?
nunc atra ventis nubila impellentibus
subtexe noctem, sidera et caelum eripe,
effunde pontum, vulgus aequoreum cie
fluctusque ab ipso tumidus Oceano voca.


Chorus
O magna parens, Natura, deum
tuque igniferi rector Olympi,
qui sparsa cito sidera mundo
cursusque vagos rapis astrorum
celerique polos cardine versas,
cur tanta tibi cura perennes
agitare vices aetheris alti,
ut nunc canae frigora brumae
nudent silvas, nunc arbustis
redeant umbrae, nunc aestivi
colla leonis
Cererem magno fervore coquant
viresque suas temperet annus?
sed cur idem qui tanta regis,
sub quo vasti pondera mundi
librata suos ducunt orbes,
hominum nimium securus abes,
non sollicitus prodesse bonis,
nocuisse malis?
Res humanas ordine nullo
Fortuna regit sparsitque manu
munera caeca peiora fovens:
vincit sanctos dira libido,
fraus sublimi regnat in aula;
tradere turpi fasces populus
gaudet, eosdem colit atque odit.
tristis virtus perversa tulit
praemia recti: castos sequitur
mala paupertas vitioque potens
regnat adulter-- o vane pudor
falsumque decus!
Sed quid citato nuntius portat gradu
rigatque maestis lugubrem vultum genis?

Scaena VII. Nuntius-Theseus
Nuntius O sors acerba et dura, famulatus gravis,
cur me ad nefandi nuntium casus vocas?
Th.Ne metue cladis fortiter fari asperas:
non imparatum pectus aerumnis gero.
Nun.Vocem dolori lingua luctificam negat.
Th.Proloquere, quae sors aggravet quassam domum.
Nun. Hippolytus, heu me, flebili leto occubat.
Th. Gnatum parens obisse iam pridem scio:
nunc raptor obiit. mortis effare ordinem.
Nun. Ut profugus urbem liquit infesto gradu
celerem citatis passibus cursum explicans,
celso sonipedes ocius subigit iugo
et ora frenis domita substrictis ligat.
tum multa secum effatus et patrium solum
abominatus saepe genitorem ciet
acerque habenis lora permissis quatit:
cum subito vastum tonuit ex alto mare
crevitque in astra. nullus inspirat salo
ventus, quieti nulla pars caeli strepit
placidumque pelagus propria tempestas agit.
non tantus Auster Sicula disturbat freta
nec tam furens Ionius exsurgit sinus
regnante Coro, saxa cum fluctu tremunt
et cana summum spuma Leucaten ferit.
consurgit ingens pontus in vastum aggerem,
[tumidumque monstro pelagus in terras ruit]
nec ista ratibus tanta construitur lues:
terris minatur; fluctus haud cursu levi
provolvitur; nescioquid onerato sinu
gravis unda portat. quae novum tellus caput
ostendet astris? Cyclas exoritur nova?
latuere rupes numine Epidauri dei
et scelere petrae nobiles Scironides
et quae duobus terra comprimitur fretis.
Haec dum stupentes sequimur, en totum mare
immugit, omnes undique scopuli adstrepunt;
summum cacumen rorat expulso sale,
spumat vomitque vicibus alternis aquas
qualis per alta vehitur Oceani freta
fluctum refundens ore physeter capax.
inhorruit concussus undarum globus
solvitque sese et litori invexit malum
maius timore, pontus in terras ruit
suumque monstrum sequitur -- os quassat tremor.
Quis habitus ille corporis vasti fuit!
caerulea taurus colla sublimis gerens
erexit altam fronte viridanti iubam;
stant hispidae aures, orbibus varius color,
et quem feri dominator habuisset gregis
et quem sub undis natus: hinc flammam vomunt
oculi, hinc relucent caerula insignes nota;
opima cervix arduos tollit toros
naresque hiulcis haustibus patulae fremunt;
musco tenaci pectus ac palear viret,
longum rubenti spargitur fuco latus;
tum pone tergus ultima in monstrum coit
facies et ingens belua immensam trahit
squamosa partem. talis extremo mari
pistrix citatas sorbet aut frangit rates.
Tremuere terrae, fugit attonitum pecus
passim per agros, nec suos pastor sequi
meminit iuvencos; omnis e saltu fera
diffugit, omnis frigido exsanguis metu
venator horret. solus immunis metu
Hippolytus artis continet frenis equos
pavidosque notae vocis hortatu ciet.
Est alta ad Argos collibus ruptis via,
vicina tangens spatia suppositi maris;
hic se illa moles acuit atque iras parat.
ut cepit animos seque praetemptans satis
prolusit irae, praepeti cursu evolat,
summam citato vix gradu tangens humum,
et torva currus ante trepidantis stetit.
contra feroci gnatus insurgens minax
vultu nec ora mutat et magnum intonat:
'haud frangit animum vanus hic terror meum:
nam mihi paternus vincere est tauros labor.'
Inobsequentes protinus frenis equi
rapuere cursum iamque derrantes via,
quacumque rabidos pavidus evexit furor,
hac ire pergunt seque per scopulos agunt.
at ille, qualis turbido rector mari
ratem retentat, ne det obliquum latus,
et arte fluctum fallit, haud aliter citos
currus gubernat: ora nunc pressis trahit
constricta frenis, terga nunc torto frequens
verbere coercet. sequitur adsiduus comes,
nunc aequa carpens spatia, nunc contra obvius
oberrat, omni parte terrorem movens.
non licuit ultra fugere: nam toto obvius
incurrit ore corniger ponti horridus.
tum vero pavida sonipedes mente exciti
imperia solvunt seque luctantur iugo
eripere rectique in pedes iactant onus.
Praeceps in ora fusus implicuit cadens
laqueo tenaci corpus et quanto magis
pugnat, sequaces hoc magis nodos ligat.
sensere pecudes facinus -- et curru levi,
dominante nullo, qua timor iussit ruunt.
talis per auras non suum agnoscens onus
Solique falso creditum indignans diem
Phaethonta currus devium excussit polo.
Late cruentat arva et inlisum caput
scopulis resultat; auferunt dumi comas,
et ora durus pulcra populatur lapis
peritque multo vulnere infelix decor.
moribunda celeres membra pervolvunt rotae;
tandemque raptum truncus ambusta sude
medium per inguen stipite ingesto tenet;
[paulumque domino currus affixo stetit]
haesere biiuges vulnere -- et pariter moram
dominumque rumpunt. inde semianimem secant
virgulta, acutis asperi vepres rubis
omnisque ruscus corporis partem tulit.
Errant per agros funebris famuli manus,
per illa qua distractus Hippolytus loca
longum cruenta tramitem signat nota,
maestaeque domini membra vestigant canes.
necdum dolentum sedulus potuit labor
explere corpus -- hocine est formae decus?
qui modo paterni clarus imperii comes
et certus heres siderum fulsit modo,
passim ad supremos ille colligitur rogos
et funeri confertur. Th. O nimium potens
quanto parentes sanguinis vinclo tenes
natura! quam te colimus inviti quoque!
occidere volui noxium, amissum fleo.
Nun. Haud flere honeste quisque quod voluit potest.
Th. Equidem malorum maximum hunc cumulum reor,
si abominanda casus optanda efficit.
Nun.Et si odia servas, cur madent fletu genae?
Th.Quod interemi, non quod amisi, fleo.


Chorus
Quanti casus, heu, magna rotant!
minor in parvis Fortuna furit
leviusque ferit leviora deus;
servat placidos obscura quies
praebetque senes casa securos.
Admota aetheriis culmina sedibus
Euros excipiunt, excipiunt Notos,
insani Boreae minas
imbriferumque Corum.
Raros patitur fulminis ictus
umida vallis:
tremuit telo Iovis altisoni
Caucasus ingens Phrygiumque nemus
matris Cybeles: metuens caelo
Iuppiter alto vicina petit;
non capit umquam magnos motus
humilis tecti plebeia domus.
[circa regna tonat]
Volat ambiguis mobilis alis
hora, nec ulli praestat velox
Fortuna fidem:
hic qui clari sidera mundi
nitidumque diem morte relicta luget maestos
tristis reditus ipsoque magis
flebile Averno sedis patriae
videt hospitium.
Pallas Actaeae veneranda genti,
quod tuus caelum superosque Theseus
spectat et fugit Stygias paludes,
casta nil debes patruo rapaci:
constat inferno numerus tyranno.
Quae vox ab altis flebilis tectis sonat
strictoque vecors Phaedra quid ferro parat?

Scaena VIII. Theseus-Phaedra-Chorus
Theseus Quis te dolore percitam instigat furor?
quid ensis iste quidve vociferatio
planctusque supra corpus invisum volunt?
Phaedra Me me, profundi saeve dominator freti,
invade et in me monstra caerulei maris
emitte, quidquid intimo Tethys sinu
extrema gestat, quidquid Oceanus vagis
complexus undis ultimo fluctu tegit.
O dure Theseu semper, o numquam tuis
tuto reverse: gnatus et genitor nece
reditus tuos luere; pervertis domum
amore semper coniugum aut odio nocens.
Hippolyte, tales intuor vultus tuos
talesque feci? membra quis saevus Sinis
aut quis Procrustes sparsit aut quis Cresius,
Daedalea vasto claustra mugitu replens,
taurus biformis ore cornigero ferox
divulsit? heu me, quo tuus fugit decor
oculique nostrum sidus? exanimis iaces?
ades parumper verbaque exaudi mea.
nil turpe loquimur: hac manu poenas tibi
solvam et nefando pectori ferrum inseram,
animaque Phaedram pariter ac scelere exuam.
[et te per undas perque Tartareos lacus,
per Styga, per amnes igneos amens sequar]
placemus umbras: capitis exuvias cape
laceraeque frontis accipe abscisam comam.
non licuit animos iungere, at certe licet
iunxisse fata. morere, si casta es, viro;
si incesta, amori. coniugis thalamos petam
tanto impiatos facinore? hoc derat nefas,
ut vindicato sancta fruereris toro.
o mors amoris una sedamen mali,
o mors pudoris maximum laesi decus,
confugimus ad te: pande placatos sinus.
Audite, Athenae, tuque, funesta pater
peior noverca: falsa memoravi et nefas,
quod ipsa demens pectore insano hauseram,
mentita finxi. vana punisti pater,
iuvenisque castus crimine incesto iacet,
pudicus, insons -- recipe iam mores tuos.
mucrone pectus impium iusto patet
cruorque sancto solvit inferias viro.
Th.Quid facere rapto debeas gnato parens,
disce a noverca: condere Acherontis plagis.
Pallidi fauces Averni vosque, Taenarii specus,
unda miseris grata Lethes vosque, torpentes lacus,
impium rapite atque mersum premite perpetuis malis.
nunc adeste, saeva ponti monstra, nunc vasti maris,
ultimo quodcumque Proteus aequorum abscondit sinu,
meque ovantem scelere tanto rapite in altos gurgites.
Tuque semper, genitor, irae facilis assensor meae:
morte facili dignus haud sum qui nova natum nece
segregem sparsi per agros quique, dum falsum nefas
exsequor vindex severus, incidi in verum scelus.
sidera et manes et undas scelere complevi meo:
amplius sors nulla restat; regna me norunt tria.
In hoc redimus? patuit ad caelum via,
bina ut viderem funera et geminam necem,
caelebs et orbus funebres una face
ut concremarem prolis ac thalami rogos?
donator atrae lucis, Alcide, tuum
Diti remitte munus; ereptos mihi
restitue manes. -- impius frustra invoco
mortem relictam: crudus et leti artifex,
exitia machinatus insolita effera,
nunc tibimet ipse iusta supplicia irroga.
pinus coacto vertice attingens humum
caelo remissum findat in geminas trabes,
mittarve praeceps saxa per Scironia?
graviora vidi, quae pati clausos iubet
Phlegethon nocentes igneo cingens vado.
quae poena memet maneat et sedes, scio:
umbrae nocentes, cedite et cervicibus
his, his repositum degravet fessas manus
saxum, seni perennis Aeolio labor;
me ludat amnis ora vicina alluens;
vultur relicto transvolet Tityo ferus
meumque poenae semper accrescat iecur;
et tu mei requiesce Pirithoi pater:
haec incitatis membra turbinibus ferat
nusquam resistens orbe revoluto rota.
Dehisce tellus, recipe me dirum chaos,
recipe, haec ad umbras iustior nobis via est:
gnatum sequor -- ne metue qui manes regis:
casti venimus; recipe me aeterna domo
non exiturum. -- non movent divos preces;
at, si rogarem scelera, quam proni forent!
Cho. Theseu, querelis tempus aeternum manet:
nunc iusta nato solve et absconde ocius
dispersa foede membra laniatu effero.
Th.Huc, huc, reliquias vehite cari corporis
pondusque et artus temere congestos date.
Hippolytus hic est? crimen agnosco meum:
ego te peremi; neu nocens tantum semel
solusve fierem, facinus ausurus parens
patrem advocavi. munere en patrio fruor.
o triste fractis orbitas annis malum!
complectere artus, quodque de nato est super,
miserande, maesto pectore incumbens, fove.
Disiecta, genitor, membra laceri corporis
in ordinem dispone et errantes loco
restitue partes: fortis hic dextrae locus,
hic laeva frenis docta moderandis manus
ponenda: laevi lateris agnosco notas.
quam magna lacrimis pars adhuc nostris abest!
durate trepidae lugubri officio manus,
fletusque largos sistite, arentes genae,
dum membra nato genitor adnumerat suo
corpusque fingit. hoc quid est forma carens
et turpe, multo vulnere abruptum undique?
quae pars tui sit dubito; sed pars est tui:
hic, hic repone, non suo, at vacuo loco.
haecne illa facies igne sidereo nitens,
inimica flectens lumina? huc cecidit decor?
o dira fata, numinum o saevus favor!
sic ad parentem natus ex voto redit?
en haec suprema dona genitoris cape,
saepe efferendus; interim haec ignes ferant.
Patefacite acerbam caede funesta domum;
Mopsopia claris tota lamentis sonet.
vos apparate regii flammam rogi;
at vos per agros corporis partes vagas
inquirite. -- istam terra defossam premat,
gravisque tellus impio capiti incubet.

Modalità mobile