Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Seneca - Tragedie - Oedipus

Scaena I. Oedipus-Iocasta
Oedipus. Iam nocte Titan dubius expulsa redit
et nube maestum squalida exoritur iubar,
lumenque flamma triste luctifica gerens
prospiciet avida peste solatas domos,
stragemque quam nox fecit ostendet dies.
Quisquamne regno gaudet? o fallax bonum,
quantum malorum fronte quam blanda tegis!
ut alta ventos semper excipiunt iuga
rupemque saxis vasta dirimentem freta
quamvis quieti verberat fluctus maris,
imperia sic excelsa Fortunae obiacent.
Quam bene parentis sceptra Polybi fugeram!
curis solutus exul, intrepidus vagans
(caelum deosque testor) in regnum incidi;
infanda timeo: ne mea genitor manu
perimatur; hoc me Delphicae laurus monent,
aliudque nobis maius indicunt scelus.
est maius aliquod patre mactato nefas?
pro misera pietas (eloqui fatum pudet),
thalamos parentis Phoebus et diros toros
gnato minatur impia incestos face.
hic me paternis expulit regnis timor,
hoc ego penates profugus excessi meos:
parum ipse fidens mihimet in tuto tua,
natura, posui iura. cum magna horreas,
quod posse fieri non putes metuas tamen:
cuncta expavesco meque non credo mihi.
Iam iam aliquid in nos fata moliri parant.
nam quid rear quod ista Cadmeae lues
infesta genti strage tam late edita
mihi parcit uni? cui reservamur malo?
inter ruinas urbis et semper novis
deflenda lacrimis funera ac populi struem
incolumis asto--scilicet Phoebi reus.
sperare poteras sceleribus tantis dari
regnum salubre? fecimus caelum nocens.
Non aura gelido lenis afflatu fovet
anhela flammis corda, non Zephyri leves
spirant, sed ignes auget aestiferi canis
Titan, leonis terga Nemeaei premens.
deseruit amnes umor atque herbas color
aretque Dirce, tenuis Ismenos fluit
et tinguit inopi nuda vix unda vada.
obscura caelo labitur Phoebi soror,
tristisque mundus nubilo pallet novo.
nullum serenis noctibus sidus micat,
sed gravis et ater incubat terris vapor:
obtexit arces caelitum ac summas domos
inferna facies. denegat fructum Ceres
adulta, et altis flava cum spicis tremat,
arente culmo sterilis emoritur seges.
Nec ulla pars immunis exitio vacat,
sed omnis aetas pariter et sexus ruit,
iuvenesque senibus iungit et gnatis patres
funesta pestis, una fax thalamos cremat,
fletuque acerbo funera et questu carent.
quin ipsa tanti pervicax clades mali
siccavit oculos, quodque in extremis solet,
periere lacrimae. portat hunc aeger parens
supremum ad ignem, mater hunc amens gerit
properatque ut alium repetat in eundem rogum.
quin luctu in ipso luctus exoritur novus,
suaeque circa funus exequiae cadunt.
tum propria flammis corpora alienis cremant;
diripitur ignis: nullus est miseris pudor.
non ossa tumuli lecta discreti tegunt:
arsisse satis est--pars quota in cineres abit?
dest terra tumulis, iam rogos silvae negant.
non vota, non ars ulla correptos levat:
cadunt medentes, morbus auxilium trahit.
Adfusus aris supplices tendo manus
matura poscens fata, praecurram ut prior
patriam ruentem neve post omnis cadam
fiamque regni funus extremum mei.
o saeva nimium numina, o fatum grave!
negatur uni nempe in hoc populo mihi
mors tam parata? sperne letali manu
contacta regna, linque lacrimas, funera,
tabifica caeli vitia quae tecum invehis
infaustus hospes, profuge iamdudum ocius--
vel ad parentes. Iocasta. Quid iuvat, coniunx, mala
gravare questu? regium hoc ipsum reor:
adversa capere, quoque sit dubius magis
status et cadentis imperi moles labet,
hoc stare certo pressius fortem gradu:
haud est virile terga Fortunae dare.
Oe. Abest pavoris crimen ac probrum procul,
virtusque nostra nescit ignavos metus:
si tela contra stricta, si vis horrida
Mavortis in me rueret--adversus feros
audax Gigantas obvias ferrem manus.
nec Sphinga caecis verba nectentem modis
fugi: cruentos vatis infandae tuli
rictus et albens ossibus sparsis solum;
cumque e superna rupe iam praedae imminens
aptaret alas verbera et caudae movens
saevi leonis more conciperet minas,
carmen poposci: sonuit horrendum insuper,
crepuere malae, saxaque impatiens morae
revulsit unguis viscera expectans mea;
nodosa sortis verba et implexos dolos
ac triste carmen alitis solvi ferae.
Quid sera mortis vota nunc demens facis?
licuit perire. laudis hoc pretium tibi
sceptrum et peremptae Sphingis haec merces datur.
ille, ille dirus callidi monstri cinis
in nos rebellat, illa nunc Thebas lues
perempta perdit. Una iam superest salus,
si quam salutis Phoebus ostendat viam.


Chorus
Occidis, Cadmi generosa proles,
urbe cum tota; viduas colonis
respicis terras, miseranda Thebe.
carpitur leto tuus ille, Bacche,
miles, extremos comes usque ad Indos,
ausus Eois equitare campis
figere et mundo tua signa primo:
cinnami silvis Arabas beatos
vidit et versas equitis sagittas,
terga fallacis metuenda Parthi;
litus intravit pelagi rubentis:
promit hinc ortus aperitque lucem
Phoebus et flamma propiore nudos
inficit Indos.
Stirpis invictae genus interimus,
labimur saevo rapiente fato;
ducitur semper nova pompa Morti:
longus ad manes properatur ordo
agminis maesti, seriesque tristis
haeret et turbae tumulos petenti
non satis septem patuere portae.
stat gravis strages premiturque iuncto
funere funus.
Prima vis tardas tetigit bidentes:
laniger pingues male carpsit herbas;
colla tacturus steterat sacerdos:
dum manus certum parat alta vulnus,
aureo taurus rutilante cornu
labitur segnis; patuit sub ictu
ponderis vasti resoluta cervix:
nec cruor, ferrum maculavit atra
turpis e plaga sanies profusa.
segnior cursu sonipes in ipso
concidit gyro dominumque prono
prodidit armo.
Incubant agris pecudes relictae;
taurus armento pereunte marcet:
deficit pastor grege deminuto
tabidos inter moriens iuvencos.
non lupos cervi metuunt rapaces,
cessat irati fremitus leonis,
nulla villosis feritas in ursis;
perdidit pestem latebrosa serpens:
aret et sicco moritur veneno.
Non silva sua decorata coma
fundit opacis montibus umbras,
non rura virent ubere glebae,
non plena suo vitis Iaccho
bracchia curvat:
omnia nostrum sensere malum.
Rupere Erebi claustra profundi
turba sororum face Tartarea
Phlegethonque sua motam ripa
miscuit undis Styga Sidoniis.
Mors atra avidos oris hiatus
pandit et omnis explicat alas;
quique capaci turbida cumba
flumina servat durus senio
navita crudo, vix assiduo
bracchia conto lassata refert,
fessus turbam vectare novam.
Quin Taenarii vincula ferri
rupisse canem fama et nostris
errare locis, mugisse solum,
vaga per lucos simulacra virum
maiora viris, bis Cadmeum
nive discussa tremuisse nemus,
bis turbatam sanguine Dircen,
nocte silenti * * *
Amphionios ululasse canes.
O dira novi facies leti
gravior leto: piger ignavos:
alligat artus languor, et aegro
rubor in vultu, maculaeque cutem
sparsere leves tum vapor ipsam
corporis arcemflammeus urit
multoque genas sanguine tendit,
oculique rigent, et sacer ignis,
pascitur artus; resonant aures
stillatque niger naris aduncae
cruor et venas rumpit hiantes;
intima creber viscera quassat
gemitus stridens. Iamque amplexu
frigida presso saxa fatigant;
quos liberior domus elato
custode sinit, petitis fontes
aliturque sitis latice ingesto.
Prostrata iacet turba per aras
oratque mori: solum hoc faciles
tribuere dei; delubra petunt,
haut ut voto numina placent,
sed iuvat ipsos satiare deos.
Quisnam ille propero regiam gressu petit?
adestne clarus sanguine ac factis Creo
an aeger animus falsa pro veris videt?
adest petitus omnibus votis Creo.

Scaena II. Oedipus-Chorus-Creo
Oedipus Horrore quatior, fata quo vergant timens,
trepidumque gemino pectus affectu labat:
ubi laeta duris mixta in ambiguo iacent,
incertus animus scire cum cupiat timet.
Germane nostrae coniugis, fessis opem
si quam reportas, voce properata edoce.
Creo Responsa dubia sorte perplexa iacent.
Oe. Dubiam salutem qui dat adflictis negat.
Cr. Ambage flexa Delphico mos est deo
arcana tegere. Oe. Fare, sit dubium licet:
ambigua soli noscere Oedipodae datur.
Cr. Caedem expiari regiam exilio deus
et interemptum Laium ulcisci iubet:
non ante caelo lucidus curret dies
haustusque tutos aetheris puri dabit.
Oe.Et quis peremptor incluti regis fuit?
quem memoret ede Phoebus, ut poenas luat.
Cr. Sit, precor, dixisse tutum visu et auditu horrida;
torpor insedit per artus, frigidus sanguis coit.
ut sacrata templa Phoebi supplici intravi pede
et pias numen precatus rite summisi manus,
gemina Parnasi nivalis arx trucem fremitum dedit;
imminens Phoebea laurus tremuit et movit domum
ac repente sancta fontis lympha Castalii stetit.
incipit Letoa vates spargere horrentes comas
et pati commota Phoebum; contigit nondum specum,
emicat vasto fragore maior humano sonus:
'mitia Cadmeis remeabunt sidera Thebis,
si profugus Dircen Ismenida liquerit hospes
regis caede nocens, Phoebo iam notus et infans.
nec tibi longa manent sceleratae gaudia caedis:
tecum bella geres, natis quoque bella relinques,
turpis maternos iterum revolutus in ortus.'
Oe. Quod facere monitu caelitum iussus paro,
functi cineribus regis hoc decuit dari,
ne sancta quisquam sceptra violaret dolo.
regi tuenda maxime regum est salus:
quaerit peremptum nemo quem incolumem timet.
Cr. Curam perempti maior excussit timor.
Oe. Pium prohibuit ullus officium metus?
Cr. Prohibent nefandi carminis tristes minae.
Oe. Nunc expietur numinum imperio scelus.
Quisquis deorum regna placatus vides:
tu, tu penes quem iura praecipitis poli,
tuque, o sereni maximum mundi decus,
bis sena cursu signa qui vario legis,
qui tarda celeri saecula evolvis rota,
sororque fratri semper occurrens tuo,
noctivaga Phoebe, quique ventorum potens
aequor per altum caerulos currus agis,
et qui carentis luce disponis domos,
adeste: cuius Laius dextra occidit,
hunc non quieta tecta, non fidi lares,
non hospitalis exulem tellus ferat:
thalamis pudendis doleat et prole impia;
hic et parentem dextera perimat sua,
faciatque (num quid gravius optari potest?)
quidquid ego fugi. Non erit veniae locus:
per regna iuro quaeque nunc hospes gero
et quae reliqui perque penetrales deos,
per te, pater Neptune, qui fluctu levi
utrimque nostro geminus alludis solo;
et ipse nostris vocibus testis veni,
fatidica vatis ora Cirrhaeae movens:
ita molle senium ducat et summum diem
securus alto reddat in solio parens
solasque Merope noverit Polybi faces,
ut nulla sontem gratia eripiet mihi.
Sed quo nefandum facinus admissum loco est,
memorate: aperto Marte an insidiis iacet?
Cr. Frondifera sanctae nemora Castaliae petens
calcavit artis obsitum dumis iter,
trigemina qua se spargit in campos via.
secat una gratum Phocidos Baccho solum,
unde altus arva deserit, caelum petens,
clementer acto colle Parnasos biceps;
at una bimaris Sisyphi terras adit
Olenia in arva; tertius trames cava
convalle serpens tangit errantes aquas
gelidumque dirimit amnis Olmii vadum:
hic pace fretum subita praedonum manus
aggressa ferro facinus occultum tulit.
In tempore ipso sorte Phoebea excitus
Tiresia tremulo tardus accelerat genu
comesque Manto luce viduatum trahens.

Scaena III. Oedipus-Tiresia-Manto
Oe.Sacrate divis, proximum Phoebo caput,
responsa solve; fare, quem poenae petant.
Tiresia Quod tarda fatu est lingua, quod quaerit moras
haut te quidem, magnanime, mirari addecet:
visu carenti magna pars veri patet.
sed quo vocat me patria, quo Phoebus, sequar:
fata eruantur; si foret viridis mihi
calidusque sanguis, pectore exciperem deum.
Appellite aris candidum tergo bovem
curvoque numquam colla depressam iugo.
Tu lucis inopem, gnata, genitorem regens
manifesta sacri signa fatidici refer.
Manto Opima sanctas victima ante aras stetit.
Ti. In vota superos voce sollemni voca
arasque dono turis Eoi extrue.
Ma. Iam tura sacris caelitum ingessi focis.
Ti. Quid flamma? largas iamne comprendit dapes?
Ma. Subito refulsit lumine et subito occidit.
Ti. Utrumne clarus ignis et nitidus stetit
rectusque purum verticem caelo tulit
et summam in auras fusus explicuit comam?
an latera circa serpit incertus viae
et fluctuante turbidus fumo labat?
Ma. Non una facies mobilis flammae fuit:
imbrifera qualis implicat varios sibi
Iris colores, parte quae magna poli
curvata picto nuntiat nimbos sinu
(quis desit illi quive sit dubites color),
caerulea fulvis mixta oberravit notis,
sanguinea rursus; ultima in tenebras abit.
sed ecce pugnax ignis in partes duas
discedit et se scindit unius sacri
discors favilla -- genitor, horresco intuens:
libata Bacchi dona permutat cruor
ambitque densus regium fumus caput
ipsosque circa spissior vultus sedet
et nube densa sordidam lucem abdidit.
quid sit, parens, effare. Ti. Quid fari queam
inter tumultus mentis attonitae vagus?
quidnam loquar? sunt dira, sed in alto mala;
solet ira certis numinum ostendi notis:
quid istud est quod esse prolatum volunt
iterumque nolunt et truces iras tegunt?
pudet deos nescioquid. Huc propere admove
et sparge salsa colla taurorum mola.
placidone vultu sacra et admotas manus
patiuntur? Ma. Altum taurus attollens caput
primos ad ortus positus expavit diem
trepidusque vultum obliquat et radios fugit.
Ti.Unone terram vulnere afflicti petunt?
Ma. Iuvenca ferro semet opposito induit
et vulnere uno cecidit, at taurus duos
perpessus ictus huc et huc dubius ruit
animamque fessus vix reluctantem exprimit.
Ti. Utrum citatus vulnere angusto micat
an lentus altas irrigat plagas cruor?
Ma. Huius per ipsam qua patet pectus viam
effusus amnis, huius exiguo graves
maculantur ictus imbre; sed versus retro
per ora multus sanguis atque oculos redit.
Ti.Infausta magnos sacra terrores cient.
sed ede certas viscerum nobis notas.
Ma. Genitor, quid hoc est? non levi motu, ut solent,
agitata trepidant exta, sed totas manus
quatiunt novusque prosilit venis cruor.
cor marcet aegrum penitus ac mersum latet
liventque venae; magna pars fibris abest
et felle nigro tabidum spumat iecur,
ac (semper omen unico imperio grave)
en capita paribus bina consurgunt toris;
sed utrumque caesum tenuis abscondit caput
membrana latebram rebus occultis negans.
hostile valido robore insurgit latus
septemque venas tendit; has omnis retro
prohibens reverti limes oblicus secat.
mutatus ordo est, sede nil propria iacet,
sed acta retro cuncta: non animae capax
in parte dextra pulmo sanguineus iacet,
non laeva cordi regio, non molli ambitu
omenta pingues visceri obtendunt sinus:
natura versa est; nulla lex utero manet.
Scrutemur, unde tantus hic extis rigor.
quod hoc nefas? conceptus innuptae bovis,
nec more solito positus alieno in loco,
implet parentem; membra cum gemitu movet,
rigore tremulo debiles artus micant;
infecit atras lividus fibras cruor
temptantque turpes mobilem trunci gradum,
et inane surgit corpus ac sacros petit
cornu ministros; viscera effugiunt manum.
neque ista, quae te pepulit, armenti gravis
vox est nec usquam territi resonant greges:
immugit aris ignis et trepidant foci.
Oe. Quid ista sacri signa terrifici ferant,
exprome; voces aure non timida hauriam:
solent suprema facere securos mala.
Ti. His invidebis quibus opem quaeris malis.
Oe. Memora quod unum scire caelicolae volunt,
contaminarit rege quis caeso manus.
Ti. Nec alta caeli quae levi pinna secant
nec fibra vivis rapta pectoribus potest
ciere nomen; alia temptanda est via:
ipse evocandus noctis aeternae plagis,
emissus Erebo ut caedis auctorem indicet.
reseranda tellus, Ditis implacabile
numen precandum, populus infernae Stygis
huc extrahendus: ede cui mandes sacrum;
nam te, penes quem summa regnorum, nefas
invisere umbras. Oe. Te, Creo, hic poscit labor,
ad quem secundum regna respiciunt mea.
Ti.Dum nos profundae claustra laxamus Stygis,
populare Bacchi laudibus carmen sonet.


Chorus
Effusam redimite comam nutante corymbo,
mollia Nysaeis armatus bracchia thyrsis,
lucidum caeli decus. huc ades votis,
quae tibi nobiles
Thebae, Bacche, tuae
palmis supplicibus ferunt.
huc adverte favens virgineum caput,
vultu sidereo discute nubila
et tristes Erebi minas
avidumque fatum.
Te decet cingi comam floribus vernis,
te caput Tyria cohibere mitra
hederave mollem
bacifera religare frontem,
spargere effusos sine lege crines,
rursus adducto revocare nodo,
qualis iratam metuens novercam
creveras falsos imitatus artus,
crine flaventi simulata virgo,
lutea vestem retinente zona:
inde tam molles placuere cultus
et sinus laxi fluidumque syrma
Vidit aurato residere curru
veste cum longa regere et leones
omnis Eoae plaga vasta terrae,
qui bibit Gangen niveumque quisquis
frangit Araxen.
Te senior turpi sequitur Silenus asello,
turgida pampineis redimitus tempora sertis;
condita lascivi deducunt orgia mystae.
Te Bassaridum comitata cohors
nunc Edono pede pulsavit
sola Pangaeo, nunc Threicio
vertice Pindi; nunc Cadmeas
inter matres impia maenas
comes Ogygio venit Iaccho,
nebride sacra praecincta latus.
Tibi commotae pectora matres
fudere comam thyrsumque levem
vibrante manu iam post laceros
Pentheos artus thyades oestro
membra remissae velut ignotum
videre nefas.
Ponti regna tenet nitidi matertera Bacchi
Nereidumque choris Cadmeia cingitur Ino;
ius habet in fluctus magni puer advena ponti,
cognatus Bacchi, numen non vile Palaemon.
Te Tyrrhena, puer, rapuit manus,
et tumidum Nereus posuit mare,
caerula cum pratis mutat freta:
hinc verno platanus folio viret
et Phoebo laurus carum nemus;
garrula per ramos avis obstrepit;
vivaces hederas remus tenet,
summa ligat vitis carchesia.
Idaeus prora fremuit leo,
tigris puppe sedet Gangetica.
Tum pirata freto pavidus natat,
et nova demersos facies habet:
bracchia prima cadunt praedonibus
inlisumque utero pectus coit,
parvula dependet lateri manus,
et dorso fluctum curvo subit,
lunata scindit cauda mare:
et sequitur curvus fugientia carbasa delphin.
Divite Pactolos vexit te Lydius unda,
aurea torrenti deducens flumina ripa;
laxavit victos arcus Geticasque sagittas
lactea Massagetes qui pocula sanguine miscet;
regna securigeri Bacchum sensere Lycurgi,
sensere terrae ~Zalacum feroces
et quos vicinus Boreas ferit
arva mutantes quasque Maeotis
alluit gentes frigido fluctu
quasque despectat vertice e summo
sidus Arcadium geminumque plaustrum.
Ille dispersos domuit Gelonos,
arma detraxit trucibus puellis:
ore deiecto petiere terram
Thermodontiacae catervae,
positisque tandem levibus sagittis
Maenades factae.
Sacer Cithaeron sanguine undavit
Ophioniaque caede;
Proetides silvas petiere, et Argos
praesente Bacchum coluit noverca.
Naxos Aegaeo redimita ponto
tradidit thalamis virginem relictam
meliore pensans damna marito:
pumice ex sicco
fluxit Nyctelius latex;
garruli gramen secuere rivi,
conbibit dulces humus alta sucos
niveique lactis candidos fontes
et mixta odoro Lesbia cum thymo.
Ducitur magno nova nupta caelo:
sollemne Phoebus
carmen infusis humero capillis
cantat et geminus Cupido
concutit taedas;
telum deposuit Iuppiter igneum
conditque Baccho veniente fulmen.
Lucida dum current annosi sidera mundi,
Oceanus clausum dum fluctibus ambiet orbem
Lunaque dimissos dum plena recolliget ignes,
dum matutinos praedicet Lucifer ortus
altaque caeruleum dum Nerea nesciet Arctos,
candida formosi venerabimur ora Lyaei.

Scaena IV. Oedipus-Creo
Oedipus Etsi ipse vultus flebiles praefert notas,
exprome cuius capite placemus deos.
Creo Fari iubes tacere quae suadet metus.
Oe. Si te ruentes non satis Thebae movent,
at sceptra moveant lapsa cognatae domus.
Cr.Nescisse cupies nosse quae nimium expetis.
Oe.Iners malorum remedium ignorantia est.
itane et salutis publicae indicium obrues?
Cr.Ubi turpis est medicina, sanari piget.
Oe.Audita fare, vel malo domitus gravi
quid arma possint regis irati scies.
Cr. Odere reges dicta quae dici iubent.
Oe. Mitteris Erebo vile pro cunctis caput,
arcana sacri voce ni retegis tua.
Cr. Tacere liceat. ulla libertas minor
a rege petitur? Oe. Saepe vel lingua magis
regi atque regno muta libertas obest.
Cr.Ubi non licet tacere, quid cuiquam licet?
Oe. Imperia solvit qui tacet iussus loqui.
Cr. Coacta verba placidus accipias precor.
Oe. Ulline poena vocis expressae fuit?
Cr. Est procul ab urbe lucus ilicibus niger
Dircaea circa vallis inriguae loca.
cupressus altis exerens silvis caput
virente semper alligat trunco nemus,
curvosque tendit quercus et putres situ
annosa ramos: huius abrupit latus
edax vetustas; illa, iam fessa cadens
radice, fulta pendet aliena trabe.
Amara bacas laurus et tiliae leves
et Paphia myrtus et per immensum mare
motura remos alnus et Phoebo obvia
enode Zephyris pinus opponens latus.
medio stat ingens arbor atque umbra gravi
silvas minores urguet et magno ambitu
diffusa ramos una defendit nemus.
tristis sub illa, lucis et Phoebi inscius,
restagnat umor frigore aeterno rigens;
limosa pigrum circumit fontem palus.
Huc ut sacerdos intulit senior gradum,
haut est moratus: praestitit noctem locus.
tum effossa tellus, et super rapti rogis
iaciuntur ignes. ipse funesto integit
vates amictu corpus et frondem quatit;
lugubris imos palla perfundit pedes,
squalente cultu maestus ingreditur senex,
mortifera canam taxus adstringit comam.
nigro bidentes vellere atque atrae boves
antro trahuntur. flamma praedatur dapes
vivumque trepidat igne ferali pecus.
Vocat inde manes teque qui manes regis
et obsidentem claustra Lethaei lacus,
carmenque magicum volvit et rabido minax
decantat ore quidquid aut placat leves
aut cogit umbras; sanguinem libat focis
solidasque pecudes urit et multo specum
saturat cruore; libat et niveum insuper
lactis liquorem, fundit et Bacchum manu
laeva canitque rursus ac terram intuens
graviore manes voce et attonita citat.
latravit Hecates turba; ter valles cavae
sonuere maestum, tota succusso solo
pulsata tellus. 'audior' vates ait,
'rata verba fudi: rumpitur caecum chaos
iterque populis Ditis ad superos datur.'
Subsedit omnis silva et erexit comas,
duxere rimas robora et totum nemus
concussit horror, terra se retro dedit
gemuitque penitus: sive temptari abditum
Acheron profundum mente non aequa tulit,
sive ipsa tellus, ut daret functis viam,
compage rupta sonuit, aut ira furens
triceps catenas Cerberus movit graves.
Subito dehiscit terra et immenso sinu
laxata patuit -- ipse pallentes deos
vidi inter umbras, ipse torpentes lacus
noctemque veram; gelidus in venis stetit
haesitque sanguis. saeva prosiluit cohors
et stetit in armis omne vipereum genus,
fratrum catervae dente Dircaeo satae.
avidumque populi Pestis Ogygii malum--
tum torva Erinys sonuit et caecus Furor
Horrorque et una quidquid aeternae creant
celantque tenebrae: Luctus avellens comam
aegreque lassum sustinens Morbus caput,
gravis Senectus sibimet et pendens Metus
nos liquit animus; ipsa quae ritus senis
artesque norat stupuit. Intrepidus parens
audaxque damno convocat Ditis feri
exsangue vulgus: ilico, ut nebulae leves,
volitant et auras libero caelo trahunt.
non tot caducas educat frondes Eryx
nec vere flores Hybla tot medio creat,
cum examen arto nectitur densum globo,
fluctusque non tot frangit Ionium mare,
nec tanta gelidi Strymonis fugiens minas
permutat hiemes ales et caelum secans
tepente Nilo pensat Arctoas nives,
quot ille populos vatis eduxit sonus.
Pavide latebras nemoris umbrosi petunt
animae trementes: primus emergit solo,
dextra ferocem cornibus taurum premens,
Zethus, manuque sustinet laeva chelyn
qui saxa dulci traxit Amphion sono,
interque natos Tantalis tandem suos
tuto superba fert caput fastu grave
et numerat umbras. peior hac genetrix adest
furibunda Agave, tota quam sequitur manus
partita regem: sequitur et Bacchas lacer
Pentheus tenetque saevus etiamnunc minas.
Tandem vocatus saepe pudibundum extulit
caput atque ab omni dissidet turba procul
celatque semet (instat et Stygias preces
geminat sacerdos, donec in apertum efferat
vultus opertos) Laius -- fari horreo:
stetit per artus sanguine effuso horridus,
paedore foedo squalidam obtentus comam,
et ore rabido fatur: 'O Cadmi effera,
cruore semper laeta cognato domus,
vibrate thyrsos, enthea gnatos manu
lacerate potius -- maximum Thebis scelus
maternus amor est. patria, non ira deum,
sed scelere raperis: non gravi flatu tibi
luctificus Auster nec parum pluvio aethere
satiata tellus halitu sicco nocet,
sed rex cruentus, pretia qui saevae necis
sceptra et nefandos occupat thalamos patris
[invisa proles: sed tamen peior parens
quam gnatus, utero rursus infausto gravis]
egitque in ortus semet et matri impios
fetus regessit, quique vix mos est feris,
fratres sibi ipse genuit -- implicitum malum
magisque monstrum Sphinge perplexum sua.
Te, te cruenta sceptra qui dextra geris,
te pater inultus urbe cum tota petam
et mecum Erinyn pronubam thalami traham,
traham sonantis verbera, incestam domum
vertam et penates impio Marte obteram.
Proinde pulsum finibus regem ocius
agite exulem quocumque; funesto gradu
solum relinquat: vere florifero virens
reparabit herbas; spiritus puros dabit
vitalis aura, veniet et silvis decor;
Letum Luesque, Mors Labor Tabes Dolor,
comitatus illo dignus, excedent simul;
et ipse rapidis gressibus sedes volet
effugere nostras, sed graves pedibus moras
addam et tenebo: reptet incertus viae,
baculo senili triste praetemptans iter:
eripite terras, auferam caelum pater.'
Oe. Et ossa et artus gelidus invasit tremor:
quidquid timebam facere fecisse arguor--
tori iugalis abnuit Merope nefas
sociata Polybo; sospes absolvit manus
Polybus meas: uterque defendit parens
caedem stuprumque. quis locus culpae est super?
multo ante Thebae Laium amissum gemunt,
Boeota gressu quam meo tetigi loca.
falsusne senior an deus Thebis gravis?
Iam iam tenemus callidi socios doli:
mentitur ista praeferens fraudi deos
vates, tibique sceptra despondet mea.
Cr.Egone ut sororem regia expelli velim?
si me fides sacrata cognati laris
non contineret in meo certum statu,
tamen ipsa me fortuna terreret nimis
sollicita semper. liceat hoc tuto tibi
exuere pondus nec recedentem opprimat:
iam te minore tutior pones loco.
Oe.Hortaris etiam, sponte deponam ut mea
tam gravia regna? Cr. Suadeam hoc illis ego,
in utrumque quis est liber etiamnunc status:
tibi iam necesse est ferre fortunam tuam.
Oe. Certissima est regnare cupienti via
laudare modica et otium ac somnum loqui;
ab inquieto saepe simulatur quies.
Cr. Parumne me tam longa defendit fides?
Oe. Aditum nocendi perfido praestat fides.
Cr. Solutus onere regio regni bonis
fruor domusque civium coetu viget,
nec ulla vicibus surgit alternis dies
qua non propinqui munera ad nostros lares
sceptri redundent; cultus, opulentae dapes,
donata multis gratia nostra salus:
quid tam beatae desse fortunae rear?
Oe.Quod dest: secunda non habent umquam modum.
Cr.Incognita igitur ut nocens causa cadam?
Oe.Num ratio vobis reddita est vitae meae?
num audita causa est nostra Tiresiae? tamen
sontes videmur. facitis exemplum: sequor.
Cr. Quid si innocens sum? Oe. Dubia pro certis solent
timere reges. Cr. Qui pavet vanos metus,
veros meretur. Oe. Quisquis in culpa fuit,
dimissus odit: omne quod dubium est cadat.
Cr.Sic odia fiunt. Oe. Odia qui nimium timet
regnare nescit: regna custodit metus.
Cr. Qui sceptra duro saevus imperio gerit,
timet timentis: metus in auctorem redit.
Oe. Servate sontem saxeo inclusum specu.
ipse ad penates regios referam gradum.


Chorus
Non tu tantis causa periclis,
non haec Labdacidas petunt
fata, sed veteres deum
irae secuntur: Castalium nemus
umbram Sidonio praebuit hospiti
lavitque Dirce Tyrios colonos,
ut primum magni natus Agenoris,
fessus per orbem furta sequi Iovis,
sub nostra pavidus constitit arbore
praedonem venerans suum, monituque Phoebi
iussus erranti comes ire vaccae,
quam non flexerat
vomer aut tardi iuga curva plaustri,
deseruit fugas nomenque genti
inauspicata de bove tradidit.
Tempore ex illo nova monstra semper
protulit tellus: aut anguis imis
vallibus editus annosa circa
robora sibilat superatque pinus,
supra Chaonias celsior arbores
erexit caeruleum caput,
cum maiore sui parte recumberet;
aut feta tellus impio partu
effudit arma:
sonuit reflexo classicum cornu
lituusque adunco stridulos cantus
elisit aere non ante linguas
agiles et ora vocis ignotae
clamore primum hostico experti.
Agmina campos cognata tenent,
dignaque iacto semine proles
uno aetatem permensa die
post Luciferi nata meatus
ante Hesperios occidit ortus.
horret tantis advena monstris
populique timet bella recentis,
donec cecidit saeva iuventus
genetrixque suo reddi gremio
modo productos vidit alumnos--
hac transierit civile nefas!
illa Herculeae norint Thebae
proelia fratrum.
Quid? Cadmei fata nepotis,
cum vivacis cornua cervi
frontem ramis texere novis
dominumque canes egere suum?
praeceps silvas montesque fugit
citus Actaeon agilique magis
pede per saltus ac saxa vagus
metuit motas zephyris plumas
et quae posuit retia vitat--
donec placidi fontis in unda
cornua vidit vultusque feros,
ubi virgineos foverat artus
nimium saevi diva pudoris.

Scaena V. Oedipus-Iocasta
Oedipus Curas revolvit animus et repetit metus.
obisse nostro Laium scelere autumant
superi inferique, sed animus contra innocens
sibique melius quam deis notus negat.
redit memoria tenue per vestigium,
cecidisse nostri stipitis pulsu obvium
datumque Diti, cum prior iuvenem senex
curru superbus pelleret, Thebis procul
Phocaea trifidas regio qua scindit vias.
Unanima coniunx, explica errores, precor:
quae spatia moriens Laius vitae tulit?
primone in aevo viridis an fracto occidit?
Iocasta Inter senem iuvenemque, sed propior seni.
Oe. Frequensne turba regium cinxit latus?
Ioc. Plures fefellit error ancipitis viae,
paucos fidelis curribus iunxit labor.
Oe. Aliquisne cecidit regio fato comes?
Ioc.Unum fides virtusque consortem addidit.
Oe. Teneo nocentem: convenit numerus, locus--
sed tempus adde. Ioc. Decima iam metitur seges.

Scaena VI. Senex Corinthius-Oedipus
Senex Corinthius te populus in regnum vocat
patrium: quietem Polybus aeternam obtinet.
Oe.Ut undique in me saeva Fortuna irruit!
edissere agedum, quo cadat fato parens.
Sen Animam senilem mollis exsolvit sopor.
Oe. Genitor sine ulla caede defunctus iacet:
testor, licet iam tollere ad caelum pie
puras nec ulla scelera metuentes manus.
Sed pars magis metuenda fatorum manet.
Sen Omnem paterna regna discutient metum.
Oe.Repetam paterna regna; sed matrem horreo.
Sen Metuis parentem, quae tuum reditum expetens
sollicita pendet? Oe. Ipsa me pietas fugat.
Sen Viduam relinques? Oe. Tangis en ipsos metus.
Sen Effare mersus quis premat mentem timor;
praestare tacitam regibus soleo fidem.
Oe.Conubia matris Delphico monitu tremo.
Sen Timere vana desine et turpes metus
depone. Merope vera non fuerat parens.
Oe. Quod subditivi praemium gnati petit?
Sen Regum superbam liberi astringunt fidem.
Oe.Secreta thalami fare quo excipias modo.
Sen Hae te parenti parvulum tradunt manus.
Oe. Tu me parenti tradis; at quis me tibi?
Sen Pastor nivoso sub Cithaeronis iugo.
Oe. In illa temet nemora quis casus tulit?
Sen Illo sequebar monte cornigeros greges.
Oe. Nunc adice certas corporis nostri notas.
Sen Forata ferro gesseras vestigia,
tumore nactus nomen ac vitio pedum.
Oe.Quis fuerit ille qui meum dono dedit
corpus requiro. Sen Regios pavit greges;
minor sub illo turba pastorum fuit.
Oe.Eloquere nomen. Sen Prima languescit senum
memoria longo lassa sublabens situ.
Oe.Potesne facie noscere ac vultu virum?
Sen Fortasse noscam: saepe iam spatio obrutam
levis exoletam memoriam revocat nota.
Oe. Ad sacra et aras omne compulsum pecus
duces sequuntur: ite, propere accersite,
famuli, penes quem summa consistit gregum.
Ioc. Sive ista ratio sive fortuna occulit,
latere semper patere quod latuit diu:
saepe eruentis veritas patuit malo.
Oe. Malum timeri maius his aliquod potest?
Ioc. Magnum esse magna mole quod petitur scias:
concurrit illinc publica, hinc regis salus,
utrimque paria; contine medias manus:
ut nil lacessas, ipsa se fata explicant.
Oe.Non expedit concutere felicem statum:
tuto movetur quidquid extremo in loco est.
Ioc.Nobilius aliquid genere regali appetis?
ne te parentis pigeat inventi vide.
Oe. Vel paenitendi sanguinis quaeram fidem:
sic nosse certum est. -- Ecce grandaevus senex,
arbitria sub quo regii fuerant gregis,
Phorbas. refersne nomen aut vultum senis?
Sen Adridet animo forma; nec notus satis,
nec rursus iste vultus ignotus mihi.
Oe. Regnum optinente Laio famulus greges
agitasti opimos sub Cithaeronis plaga?

Scaena VII. Phorbas-Senex Corinthius-Oedipus
Phorbas Laetus Cithaeron pabulo semper novo
aestiva nostro prata summittit gregi.
Sen Noscisne memet? Ph. Dubitat anceps memoria.
Oe.Huic aliquis a te traditur quondam puer?
effare. dubitas? cur genas mutat color?
quid verba quaeris? veritas odit moras.
Ph.Obducta longo temporum tractu moves.
Oe.Fatere, ne te cogat ad verum dolor.
Ph. Inutile isti munus infantem dedi:
non potuit ille luce, non caelo frui.
Sen Procul sit omen; vivit et vivat precor.
Oe.Superesse quare traditum infantem negas?
Ph. Ferrum per ambos tenue transactum pedes
ligabat artus, vulneri innatus tumor
puerile foeda corpus urebat lue.
Oe.Quid quaeris ultra? fata iam accedunt prope.--
quis fuerit infans edoce. Ph. Prohibet fides.
Oe.Huc aliquis ignem! flamma iam excutiet fidem.
Ph. Per tam cruentas vera quaerentur vias?
ignosce quaeso. Oe. Si ferus videor tibi
et impotens, parata vindicta in manu est:
dic vera: quisnam? quove generatus patre?
qua matre genitus? Ph. Coniuge est genitus tua.
Oe. Dehisce, tellus, tuque tenebrarum potens,
in Tartara ima, rector umbrarum, rape
retro reversas generis ac stirpis vices.
congerite, cives, saxa in infandum caput,
mactate telis: me petat ferro parens,
me gnatus, in me coniuges arment manus
fratresque, et aeger populus ereptos rogis
iaculetur ignes. saeculi crimen vagor,
odium deorum, iuris exitium sacri,
qua luce primum spiritus hausi rudes
iam morte dignus. redde nunc animos pares,
nunc aliquid aude sceleribus dignum tuis.--
i, perge, propero regiam gressu pete:
gratare matri liberis auctam domum.


Chorus
Fata si liceat mihi
fingere arbitrio meo,
temperem Zephyro levi
vela, ne pressae gravi
spiritu antennae tremant:
lenis et modice fluens
aura nec vergens latus
ducat intrepidam ratem;
tuta me media vehat
vita decurrens via.
Gnosium regem timens
astra dum demens petit
artibus fisus novis
certat et veras aves
vincere ac falsis nimis
imperat pinnis puer,
nomen eripuit freto.
Callidus medium senex
Daedalus librans iter
nube sub media stetit
alitem expectans suum
(qualis accipitris minas
fugit et sparsos metu
conligit fetus avis),
donec in ponto manus
movit implicitas puer.
[comes audacis viae]
quidquid excessit modum
pendet instabili loco.
Sed quid hoc? postes sonant,
maestus et famulus manu
regius quassat caput.--
Ede quid portes novi.

Scaena VIII. Nuntius
Praedicta postquam fata et infandum genus
deprendit ac se scelere convictum Oedipus
damnavit ipse, regiam infestus petens
invisa propero tecta penetravit gradu,
qualis per arva Libycus insanit leo,
fulvam minaci fronte concutiens iubam;
vultus furore torvus atque oculi truces,
gemitus et altum murmur, et gelidus volat
sudor per artus, spumat et volvit minas
ac mersus alte magnus exundat dolor.
secum ipse saevus grande nescioquid parat
suisque fatis simile. 'quid poenas moror?'
ait 'hoc scelestum pectus aut ferro petat
aut fervido aliquis igne vel saxo domet.
quae tigris aut quae saeva visceribus meis
incurret ales? ipse tu scelerum capax,
sacer Cithaeron, vel feras in me tuis
emitte silvis, mitte vel rabidos canes--
nunc redde Agaven. anime, quid mortem times?
mors innocentem sola Fortunae eripit.'
Haec fatus aptat impiam capulo manum
ensemque ducit. 'itane? tam magnis breves
poenas sceleribus solvis atque uno omnia
pensabis ictu? moreris: hoc patri sat est;
quid deinde matri, quid male in lucem editis
gnatis, quid ipsi, quae tuum magna luit
scelus ruina, flebili patriae dabis?
solvendo non es: illa quae leges ratas
Natura in uno vertit Oedipoda, novos
commenta partus, supplicis eadem meis
novetur. iterum vivere atque iterum mori
liceat, renasci semper ut totiens nova
supplicia pendas -- utere ingenio, miser:
quod saepe fieri non potest fiat diu;
mors eligatur longa. quaeratur via
qua nec sepultis mixtus et vivis tamen
exemptus erres: morere, sed citra patrem.
cunctaris, anime? subitus en vultus gravat
profusus imber ac rigat fletu genas--
et flere satis est? hactenus fundent levem
oculi liquorem? sedibus pulsi suis
lacrimas sequantur: hi maritales statim
fodiantur oculi.' Dixit atque ira furit:
ardent minaces igne truculento genae
oculique vix se sedibus retinent suis;
violentus audax vultus, iratus ferox
iamiam eruentis; gemuit et dirum fremens
manus in ora torsit. at contra truces
oculi steterunt et suam intenti manum
ultro insecuntur, vulneri occurrunt suo.
scrutatur avidus manibus uncis lumina,
radice ab ima funditus vulsos simul
evolvit orbes; haeret in vacuo manus
et fixa penitus unguibus lacerat cavos
alte recessus luminum et inanes sinus
saevitque frustra plusque quam satis est furit.
tantum est periclum lucis? attollit caput
cavisque lustrans orbibus caeli plagas
noctem experitur. quidquid effossis male
dependet oculis rumpit, et victor deos
conclamat omnis: 'parcite en patriae, precor:
iam iusta feci, debitas poenas tuli;
inventa thalamis digna nox tandem meis.'
rigat ora foedus imber et lacerum caput
largum revulsis sanguinem venis vomit.


Chorus
Fatis agimur: cedite fatis;
non sollicitae possunt curae
mutare rati stamina fusi.
quidquid patimur mortale genus,
quidquid facimus venit ex alto,
servatque suae decreta colus
Lachesis dura revoluta manu.
omnia certo tramite vadunt
primusque dies dedit extremum:
non illa deo vertisse licet,
quae nexa suis currunt causis.
it cuique ratus prece non ulla
mobilis ordo: multis ipsum
metuisse nocet, multi ad fatum
venere suum dum fata timent.
Sonuere fores atque ipse suum
duce non ullo molitur iter
luminis orbus.

Scaena IX. Oedipus-Chorus-Iocasta
Oedipus Bene habet, peractum est: iusta persolvi patri.
iuvant tenebrae. quis deus tandem mihi
placatus atra nube perfundit caput?
quis scelera donat? conscium evasi diem.
nil, parricida, dexterae debes tuae:
lux te refugit. vultus Oedipodam hic decet.
Cho. En ecce, rapido saeva prosiluit gradu
Iocasta vaecors, qualis attonita et furens
Cadmea mater abstulit gnato caput
sensitve raptum. dubitat afflictum alloqui,
cupit pavetque. iam malis cessit pudor,
sed haeret ore prima vox. Iocasta Quid te vocem?
gnatumne? dubitas? gnatus es: gnatum pudet;
invite loquere gnate -- quo avertis caput
vacuosque vultus? Oe. Quis frui tenebris vetat?
quis reddit oculos? matris, en matris sonus!
perdidimus operam. congredi fas amplius
haut est nefandos. dividat vastum mare
dirimatque tellus abdita et quisquis sub hoc
in alia versus sidera ac solem avium
dependet orbis alterum ex nobis ferat.
Ioc.Fati ista culpa est: nemo fit fato nocens.
Oe. Iam parce verbis, mater, et parce auribus:
per has reliquias corporis trunci precor,
per inauspicatum sanguinis pignus mei,
per omne nostri nominis fas ac nefas.
Ioc. Quid, anime, torpes? socia cur scelerum dare
poenas recusas? omne confusum perit,
incesta, per te iuris humani decus:
morere et nefastum spiritum ferro exige.
non si ipse mundum concitans divum sator
corusca saeva tela iaculetur manu,
umquam rependam sceleribus poenas pares
mater nefanda. mors placet: mortis via
quaeratur. -- Agedum, commoda matri manum,
si parricida es. restat hoc operi ultimum:
rapiatur ensis; hoc iacet ferro meus
coniunx -- quid illum nomine haud vero vocas?
socer est. utrumne pectori infigam meo
telum an patenti conditum iugulo inprimam?
eligere nescis vulnus: hunc, dextra, hunc pete
uterum capacem, qui virum et gnatos tulit.
Cho. Iacet perempta. vulneri immoritur manus
ferrumque secum nimius eiecit cruor.
Oe. Fatidice te, te praesidem veri deum
compello: solum debui fatis patrem;
bis parricida plusque quam timui nocens
matrem peremi: scelere confecta est meo.
o Phoebe mendax, fata superavi impia.
Pavitante gressu sequere fallentes vias;
suspensa plantis efferens vestigia
caecam tremente dextera noctem rege.
ingredere praeceps, lubricos ponens gradus,
i profuge vade -- siste, ne in matrem incidas.
Quicumque fessi corpore et morbo graves
semanima trahitis pectora, en fugio, exeo:
relevate colla. mitior caeli status
posterga sequitur: quisquis exilem iacens
animam retentat, vividos haustus levis
concipiat. ite, ferte depositis opem:
mortifera mecum vitia terrarum extraho.
Violenta Fata et horridus Morbi tremor,
Maciesque et atra Pestis et rabidus Dolor,
mecum ite, mecum. ducibus his uti libet.

Modalità mobile