Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Seneca - Tragedie - Octavia

DRAMATIS PERSONAE.

OCTAVIA. POPPAEA.
NUTRIX OCTAVIAE. AGRIPPINA.
CHORUS ROMANORUM. NERO.
SENECA. NUNTIUS.
PRAEFECTUS.





SCAENA ROMAE ANNO V. C. DCCCXV

ACTVS PRIMVS


OCTAVIA


Iam vaga caelo sidera fulgens


Aurora fugat,


surgit Titan radiante coma


mundoque diem reddit clarum.


Age, tot tantis onerata malis,
5

repete assuetos iam tibi questus


atque aequoreas vince Alcyonas,


vince et volucres Pandionias:


gravior namque his fortuna tua est.


Semper, genetrix, deflenda mihi,
10

prima meorum causa malorum,


tristes questus natae exaudi,


si quis remanet sensus in umbris.


Vtinam ante manu grandaeva sua


mea rupisset stamina Clotho,
15

tua quam maerens vulnera vidi


oraque foedo sparsa cruore!


O lux semper funesta mihi,


tempore ab illo


lux est tenebris invisa magis:
20

tulimus saevae iussa novercae,


hostilem animum vultusque truces.


Illa illa meis tristis Erinys


thalamis Stygios praetulit ignes


teque extinxit, miserande pater,
25

modo cui totus paruit orbis


cuique Britanni
28a

ultra Oceanum terga dedere,
29 28b

ducibus nostris ante ignoti


iurisque sui.
30

Coniugis, heu me, pater, insidiis


oppresse iaces servitque domus


cum prole tua capta tyranno.



NVTRIX


Fulgore primo captus et fragili bono


fallacis aulae quisquis attonitus stupet,
35

subito latentis ecce Fortunae impetu


modo praepotentem cernat eversam domum


stirpemque Claudi, cuius imperio fuit


subiectus orbis, paruit liber diu


Oceanus et recepit invitus rates.
40

En qui Britannis primus imposuit iugum,


ignota tantis classibus texit freta


interque gentes barbaras tutus fuit


et saeva maria, coniugis scelere occidit;


mox illa gnati: cuius extinctus iacet
45

frater venenis. Maeret infelix soror


eademque coniunx nec graves luctus valet


ira coacta tegere crudelis viri;


quem spancta refugit semper, atque odio pari


ardens mariti mutua flagrat face.
50

Animum dolentis nostra solatur fides


pietasque frustra: vincit immitis dolor


consilia nostra nec regi mentis potest


generosus ardor, sed malis vires capit.


Heu quam nefandum prospicit noster timor
55

scelus, quod utinam numen avertat deum.






OCTAVIA NVTRIX


O Mea nullis aequanda malis


fortuna, licet


repetam luctus, Electra tuos.


Tibi maerenti caesum licuit
60

flere parentem,


scelus ulcisci vindice fratre,


tua quem pietas hosti rapuit


texitque fides:


me crudeli sorte parentes
65

raptos prohibet lugere timor


fratrisque necem deflere vetat,


in quo fuerat spes una mihi


totque malorum breve solamen.


Nunc in luctus servata meos
70

magni resto nominis umbra.


NVTR. Vox en nostras perculit aures


tristis alumnae; cesset thalamis


inferre gradus tarda senectus?


OCT. Excipe nostras lacrimas, nutrix,
75

testis nostri fida doloris.


NVTR. Quis te tantis solvet curis,


miseranda, dies?


OCT. Qui me Stygias mittet ad umbras.


NVTR. Omina quaeso sint ista procul.
80

OCT. Non vota meos tua nunc casus,


sed fata regunt.


NVTR. Dabit afflictae meliora deus


tempora mitis; tu modo blando


vince obsequio placata virum.
85

OCT. Vincam saevos ante leones


tigresque truces,


fera quam saevi corda tyranni.


Odit genitos sanguine claro,


spernit superos hominesque simul,
90

nec fortunam capit ipse suam


quam dedit illi per scelus ingens


infanda parens. Licet ingratum


dirae pudeat munere matris


hoc imperium cepisse, licet
95

tantum munus morte rependat,


feret hunc titulum post fata tamen


femina longo semper in aevo.


NVTR. Animi retine verba furentis,


temere emissam comprime vocem.
99b


OCT. Toleranda quamvis patiar, haud umquam queant


100

nisi morte tristi nostra finiri mala.


Genetrice caesa, per scelus rapto patre,


orbata fratre, miseriis luctu obruta,


maerore pressa, coniugi invisa ac meae


subiecta famulae luce non grata fruor,
105

trepidante semper corde non mortis metu,


sed sceleris -- absit crimen a fatis meis,


mori iuvabit; poena nam gravior nece est


videre tumidos et truces miserae mihi


vultus tyranni iungere atque hosti oscula,
110

timere nutus cuius obsequium meus


haud ferre posset fata post fratris dolor


scelere interempti, cuius imperium tenet


et sorte gaudet auctor infandae necis.


Quam saepe tristis umbra germani meis
115

offertur oculis, membra cum solvit quies


et fessa fletu lumina oppressit sopor:


modo facibus atris armat infirmas manus


oculosque et ora fratris infestus petit,


modo trepidus idem refugit in thalamos meos;
120

persequitur hostis atque inhaerenti mihi


violentus ensem per latus nostrum rapit.


Tunc tremor et ingens excutit somnos pavor


renovatque luctus et metus miserae mihi.


Adice his superbam paelicem, nostrae domus
125

spoliis nitentem, cuius in munus suam


Stygiae parentem natus imposuit rati,


quam dira post naufragia superato mari,


ferro interemit saevior pelagi fretis:


quae spes salutis post nefas tantum mihi?
130

Inimica victrix imminet thalamis meis


odioque nostri flagrat et pretium stupri


iustae maritum coniugis poscit caput.


Emergere umbris et fer auxilium tuae


natae invocanti, genitor, aut Stygios sinus
135

tellure rupta pande, quo praeceps ferar.


NVTR. Frustra parentis invocas manes tui,


miseranda, frustra, nulla cui prolis suae


manet inter umbras cura: qui nato suo


praeferre potuit sanguine alieno satum
140

genitamque fratris coniugem pactus sibi


toris nefandis flebili iunxit face.


Hinc orta series facinorum: caedes, doli,


regni cupido, sanguinis clari sitis;


mactata soceri concidit thalamis gener
145

victima, tuis ne fieret hymenaeis potens.


Pro facinus ingens! Feminae est munus datus


Silanus et cruore foedauit suo


patrios penates, criminis ficti reus.


Intravit hostis, ei mihi, captam domum,
150

dolis novercae principis factus gener


idemque natus, iuvenis infandi ingeni,


scelerum capacis, dira cui genetrix facem


accendit et te iunxit invitam metu.


Tantoque victrix facta successu ferox
155

ausa imminere est orbis imperio sacri.


Quis tot referre facinorum formas potest


et spes nefandas feminae et blandos dolos


regnum petentis per gradus scelerum omnium?


Tunc sancta Pietas extulit trepidos gradus
160

vacuamque Erinys saeva funesto pede


intravit aulam, polluit Stygia face


sacros penates, iura naturae furens


fasque omne rupit: miscuit coniunx viro


venena saeva, cecidit atque eadem sui
165

mox scelere nati; tu quoque extinctus iaces,


deflende nobis semper infelix puer,


modo sidus orbis, columen augustae domus,


Britannice, heu me, nunc levis tantum cinis


et tristis umbra; saeva cui lacrimas dedit
170

etiam noverca, cum rogis artus tuos


dedit cremandos membraque et vultus deo


similes volanti funebris flamma abstulit.


OCT. Extinguat et me, ne manu nostra cadat!


NVTR. Natura vires non dedit tantas tibi.
175

OCT. Dolor ira maeror miseriae luctus dabunt.


NVTR. Vince obsequendo potius immitem virum.


OCT. Vt fratrem ademptum scelere restituat mihi?


NVTR. Incolumis ut sis ipsa, labentem ut domum


genitoris olim subole restituas tua.
180

OCT. Expectat aliam principis subolem domus;


me dira miseri fata germani trahunt.


NVTR. Confirmet animum civium tantus favor.


OCT. Solatur iste nostra, non relevat mala.


NVTR. Vis magna populi est. OCT. Principis maior tamen.
185

NVTR. Respiciet ipse coniugem. OCT. Paelex vetat.


NVTR. Invisa cunctis nempe. OCT. Sed cara est viro.


NVTR. Nondum uxor est. OCT. Iam fiet, et genetrix simul.


NVTR. Iuvenilis ardor impetu primo furit,


languescit idem facile nec durat diu
190

in Venere turpi, ceu levis flammae vapor:


amor perennis coniugis castae manet.


Violare prima quae toros ausa est tuos


animumque domini famula possedit diu,


iam metuit eadem -- OCT. Nempe praelatam sibi.
195

NVTR. Subiecta et humilis, atque monumenta extruit


quibus timorem fassa testatur suum.


Et hanc levis fallaxque destituet deus


volucer Cupido: sit licet forma eminens,


opibus superba, gaudium capiet breve.
200


Passa est similes ipsa dolores


regina deum,


cum se formas vertit in omnes


dominus caeli divumque pater,


et modo pennas sumpsit oloris
205

modo Sidonii cornua tauri,


aureus idem fluxit in imbri;


fulgent caelo sidera Ledae,


patrio residet Bacchus Olympo,


deus Alcides possidet Heben
210

nec Iunonis iam timet iras,


cuius gener est qui fuit hostis.


Vicit sapiens tamen obsequium


coniugis altae pressusque dolor:


sola Tonantem tenet aetherio
215

secura toro maxima Iuno,


nec mortali captus forma


deserit altam Iuppiter aulam.


Tu quoque, terris altera Iuno,


soror Augusti coniunxque, graves
220

vince dolores.



OCT. Iungentur ante saeva sideribus freta


et ignis undae, Tartaro tristi polus,


lux alma tenebris, roscidae nocti dies,


quam cum scelesti coniugis mente impia
225

mens nostra, semper fratris extincti memor.


Vtinam nefandi principis dirum caput


obruere flammis caelitum rector paret,


qui saepe terras fulmine infesto quatit


mentesque nostras ignibus terret sacris
230

novisque monstris; vidimus caelo iubar


ardens cometam pandere infestam facem,


qua plaustra tardus noctis alterna vice


regit Bootes, frigore Arctoo rigens:


en ipse diro spiritu saevi ducis
235

polluitur aether, gentibus clades novas


minantur astra, quas regit dux impius.


Non tam ferum Typhona neglecto Iove


irata Tellus edidit quondam parens:


hic gravior illo pestis, hic hostis deum
240

hominumque templis expulit superos suis


civesque patria, spiritum fratri abstulit,


hausit cruorem matris -- et lucem videt


fruiturque vita noxiam atque animam trahit!


Pro summe genitor, tela cur frustra iacis
245

invicta totiens temere regali manu?


In tam nocentem dextra cur cessat tua?


Vtinam suorum facinorum poenas luat
248

orbis tyrannus, quem premit turpi iugo
250

morumque vitiis nomen Augustum inquinat!


NVTR. Indignus ille, fateor, est thalamis tuis,
252

Nero insitivus, Domitio genitus patre,
249

sed cede fatis atque fortunae tuae,
253

alumna, quaeso neve violentam move


iram mariti. Forsitan vindex deus
255

existet aliquis, laetus et veniet dies.


OCT. Gravi deorum nostra iam pridem domus


urgetur ira, prima quam pressit Venus


furore miserae dura genetricis meae,


quae nupta demens nupsit incesta face,
260

oblita nostri, coniugis, legum immemor.


Illi soluta crine, succincta anguibus


ultrix Erinys venit ad Stygios toros


raptasque thalamis sanguine extinxit faces;


incendit ira principis pectus truci
265

caedem in nefandam: cecidit infelix parens,


heu, nostra ferro meque perpetuo obruit


extincta luctu; coniugem traxit suum


natumque ad umbras, prodidit lapsam domum.


NVTR. Renovare luctus parce cum fletu pios,
270

manes parentis neve sollicita tuae,


graves furoris quae sui poenas dedit.



CHORVS ROMANORVM


Quae fama modo venit ad aures?


Vtinam falso credita perdat


frustra totiens iactata fidem,
275

nec nova coniunx nostri thalamos


principis intret teneatque suos


nupta penates Claudia proles;


edat partu pignora pacis


qua tranquillus gaudeat orbis
280

servetque decus Roma aeternum.


Fratris thalamos sortita tenet


maxima Iuno;


soror Augusti sociata toris


cur a patria pellitur aula?
285

Sancta quid illi prodest pietas


divusque pater?
286b

Quid virginitas castusque pudor?


Nos quoque nostri sumus immemores


post fata ducis, cuius stirpem


prodimus aegro suadente metu.
290

Vera priorum virtus quondam


Romana fuit verumque genus


Martis in illis sanguisque viris.


Illi reges hac expulerunt


urbe superbos
295

ultique tuos sunt bene manes,


[virgo, dextra caesa parentis


ne servitium paterere grave et


improba ferret praemia victrix


dira libido.
300

te quoque bellum triste secutum est,]


mactata tua, miseranda manu,


nata Lucreti,


stuprum saevi passa tyranni.


Dedit infandi sceleris poenas


cum Tarquinio Tullia coniunx,
305

quae per caesi membra parentis


egit saevos impia currus


laceroque seni violenta rogos


nata negavit.


Haec quoque nati videre nefas
310

saecula magnum,


cum Tyrrhenum rate ferali


princeps captam fraude parentem


misit in aequor.
313b

Properant placidos linquere portus


iussi nautae,
315

resonant remis pulsata freta;


fertur in altum provecta ratis,


quae resoluto robore labens


pressa dehiscit sorbetque mare.


Tollitur ingens clamor ad astra
320

cum femineo mixtus planctu.


Mors ante oculos dira vagatur;


quaerit leti sibi quisque fugam:


alii lacerae puppis tabulis


haerent nudi fluctusque secant,
325

repetunt alii litora nantes;


multos mergunt fata profundo.


Scindit vestes Augusta suas


laceratque comas


rigat et maestis fletibus ora.
330

Postquam spes est nulla salutis,


ardens ira, iam victa malis:


"Haec" exclamat "mihi pro tanto


munere reddis praemia, nate?


Hac sum, fateor, digna carina,
335

quae te genui, quae tibi lucem


atque imperium nomenque dedi


Caesaris amens.


Exere vultus Acheronte tuos


poenisque meis pascere, coniunx:
340

ego causa tuae, miserande, necis


natoque tuo funeris auctor


en, ut merui, ferar ad manes


inhumata tuos,


obruta saevis aequoris undis."
345

Feriunt fluctus ora loquentis,


ruit in pelagus


rursumque salo pressa resurgit,


pellit palmis cogente metu


freta, set cedit fessa labori.
350

Mansit tacitis in pectoribus


spreta tristi iam morte fides:


multi dominae ferre auxilium


pelago fractis viribus audent,


bracchia quamvis lenta trahentem
355

voce hortantur manibusque levant.


Quid tibi saei
356b

fugisse maris profuit undas?


Ferro es nati moritura tui,


cuius facinus vix posteritas,


tarde semper saecula credent.
360

Furit ereptam pelagoque dolet


vivere matrem


impius, ingens geminatque nefas:


ruit in miserae fata parentis


patiturque moram sceleris nullam.
365

Missus peragit iussa satelles:


reserat dominae pectora ferro.


Caedis moriens illa ministrum


rogat infelix,


utero dirum condat ut ensem:
370

"Hic est, hic est fodiendus" ait


"ferro, monstrum qui tale tulit."


Post hanc vocem


cum supremo mixtam gemitu


animam tandem
375

per fera tristem vulnera reddit.

ACTVS SECVNDVS.


SENECA



Quid me, potens Fortuna, fallaci mihi


blandita vultu, sorte contentum mea


alte extulisti, gravius ut ruerem edita


receptus arce totque prospicerem metus?
380

Melius latebam procul ab invidiae malis


remotus inter Corsici rupes maris,


ubi liber animus et sui iuris mihi


semper vacabat studia recolenti mea.


O quam iuvabat, quo nihil maius parens
385

Natura genuit, operis immensi artifex,


caelum intueri, [solis et currus sacros


mundique motus] solis alternas vices


orbemque Phoebes, astra quam cingunt vaga,


lateque fulgens aetheris magni decus;
390

qui si senescit, tantus in caecum chaos


casurus iterum: tunc adest mundo dies


supremus ille, qui premat genus impium


caeli ruina, rursus ut stirpem novam


generet renascens melior, ut quondam tulit
395

iuvenis, tenente regna Saturno poli.


Tunc illa virgo, numinis magni dea,


Iustitia, caelo missa cum sancta Fide


terris regebat mitis humanum genus.


Non bella norant, non tubae fremitus truces,
400

non arma gentes, cingere assuerant suas


muris nec urbes: pervium cunctis iter,


communis usus omnium rerum fuit;


et ipsa Tellus laeta fecundos sinus


pandebat ultro, tam piis felix parens
405

et tuta alumnis. Alia sed suboles minus


conspecta mitis, tertium sollers genus


novas ad artes extitit, sanctum tamen;


mox inquietum, quod sequi cursu feras


auderet acres, fluctibus tectos gravi
410

extrahere pisces rete vel calamo leui,


decipere volucres crate vel * *


tenere laqueo, premere subiectos iugo


tauros feroces, vomere immunem prius


sulcare terram, laesa quae fruges suas
415

interius alte condidit sacro sinu.


Sed in parentis viscera intrauit suae


deterior aetas: eruit ferrum grave


aurumque, saevas mox et armavit manus;


partita fines regna constituit, novas
420

extruxit urbes, tecta defendit sua,


aliena telis aut petit praedae imminens.


Neglecta terras fugit et mores feros


hominum et cruenta caede pollutas manus


Astraea virgo, siderum magnum decus.
425

Cupido belli crevit atque auri fames


totum per orbem, maximum exortum est malum


luxuria, pestis blanda, cui vires dedit


roburque longum tempus atque error gravis.


Collecta vitia per tot aetates diu
430

in nos redundant: saeculo premimur gravi,


quo scelera regnant, saevit impietas furens,


turpi libido Venere dominatur potens,


luxuria victrix orbis immensas opes


iam pridem avaris manibus, ut perdat, rapit.
435

Sed ecce, gressu fertur attonito Nero


trucique vultu. Quid ferat mente horreo.



NERO PRAEFECTVS SENECA


Perage imperata: mitte, qui Plauti mihi


Sullaeque caesi referat abscisum caput.
438b

PRAEF. Iussa haud morabor: castra confestim petam.


SEN. Nihil in propinquos temere constitui decet.
440

NER. Iustum esse facile est cui vacat pectus metu.


SEN. Magnum timoris remedium clementia est.


NER. Extinguere hostem maxima est virtus ducis.


SEN. Servare cives maior est patriae patri.


NER. Praecipere mitem convenit pueris senem.
445

SEN. Regenda magis est fervida adolescentia.


NER. Aetate in hac satis esse consilii reor.


SEN. Vt facta superi comprobent semper tua.


NER. Stulte verebor, ipse cum faciam, deos.


SEN. Hoc plus verere quod licet tantum tibi.
450

NER. Fortuna nostra cuncta permittit mihi.


SEN. Crede obsequenti parcius: levis est dea.


NER. Inertis est nescire quid liceat sibi.


SEN. Id facere laus est quod decet, non quod licet.


NER. Calcat iacentem vulgus. SEN. Invisum opprimit.
455

NER. Ferrum tuetur principem. SEN. Melius fides.


NER. Decet timeri Caesarem. SEN. At plus diligi.


NER. Metuant necesse est -- SEN. Quicquid exprimitur grave est.


NER. Iussisque nostris pareant. SEN. Iusta impera.


NER. Statuam ipse. SEN. Quae consensus efficiat rata.
460

NER. Respectus ensis faciet. SEN. Hoc absit nefas.


NER. An patiar ultra sanguinem nostrum peti,


inultus et contemptus ut subito opprimar?


Exilia non fregere summotos procul


Plautum atque Sullam, pertinax quorum furor
465

armat ministros sceleris in caedem meam,


absentium cum maneat etiam ingens favor


in urbe nostra, qui fovet spes exulum.


Tollantur hostes ense suspecti mihi,


invisa coniunx pereat et carum sibi
470

fratrem sequatur. Quicquid excelsum est cadat.


SEN. Pulcrum eminere est inter illustres viros,


consulere patriae, parcere afflictis, fera


caede abstinere, tempus atque irae dare,


orbi quietem, saeculo pacem suo.
475

Haec summa virtus, petitur hac caelum via.


Sic ille patriae primus Augustus parens


complexus astra est colitur et templis deus.


Illum tamen Fortuna iactavit diu


terra marique per graves belli vices,
480

hostes parentis donec oppressit sui;


tibi numen incruenta summisit suum


et dedit habenas imperi facili manu


nutuque terras maria subiecit tuo.


Invidia tristis victa consensu pio
485

cessit; senatus, equitis accensus favor;


plebisque votis atque iudicio patrum


tu pacis auctor, generis humani arbiter


electus orbem iam sacra specie regis


patriae parens: quod nomen ut serves petit
490

suosque cives Roma commendat tibi.


NER. Munus deorum est, ipsa quod servit mihi


Roma et senatus quodque ab invitis preces


humilesque voces exprimit nostri metus.


Servare cives principi et patriae graves,
495

claro tumentes genere quae dementia est,


cum liceat una voce suspectos sibi


mori iubere? Brutus in caedem ducis,


a quo salutem tulerat, armavit manus:


invictus acie, gentium domitor, Iovi
500

aequatus altos ipse per honorum gradus


Caesar nefando civium scelere occidit.


Quantum cruoris Roma tum vidit sui,


lacerata totiens! Ille qui meruit pia


virtute caelum, divus Augustus, viros
505

quot interemit nobiles, iuvenes senes


sparsos per orbem, cum suos mortis metu


fugerent penates et trium ferrum ducum,


tabula notante deditos tristi neci!


Exposita rostris capita caesorum patres
510

videre maesti, flere nec licuit suos,


non gemere dira tabe polluto foro,


stillante sanie per putres vultus gravi.


Nec finis hic cruoris aut caedis stetit:


pavere volucres et feras saevas diu
515

tristes Philippi, hausit et Siculum mare


classes virosque saepe cedentes suos.


Concussus orbis viribus magnis ducum:


superatus acie puppibus Nilum petit


fugae paratis, ipse periturus brevi:
520

hausit cruorem incesta Romani ducis


Aegyptus iterum; nunc leves umbras tegit.


Illic sepultum est impie gestum diu


civile bellum. Condidit tandem suos


iam fessus enses victor hebetatos feris
525

vulneribus, et continuit imperium metus.


Armis fideque militis tutus fuit,


pietate nati factus eximia deus,


post fata consecratus et templis datus.


Nos quoque manebunt astra, si saevo prior
530

ense occuparo quicquid infestum est mihi


dignaque nostram subole fundaro domum.


SEN. Implebit aulam stirpe caelesti tuam


generata divo Claudiae gentis decus,


sortita fratris more Iunonis toros.
535

NER. Incesta genetrix detrahit generi fidem,


animusque numquam coniugis iunctus mihi.


SEN. Teneris in annis haud satis clara est fides,


pudore victus cum tegit flammas amor.


NER. Hoc equidem et ipse credidi frustra diu,
540

manifesta quamvis pectore insociabili


vultuque signa proderent odium mei,


tandem quod ardens statuit ulcisci dolor.


Dignamque thalamis coniugem inveni meis


genere atque forma, victa cui cedet Venus
545

Iovisque coniunx et ferox armis dea.


SEN. Probitas fidesque coniugis, mores pudor


placeant marito: sola perpetuo manent


subiecta nulli mentis atque animi bona;


florem decoris singuli carpunt dies.
550

NER. Omnes in unam contulit laudes deus


talemque nasci fata voluerunt mihi.


SEN. Recedat a te (temere ne credas) amor.


NER. Quem summovere fulminis dominus nequit,


caeli tyrannum, saeva qui penetrat freta
555

Ditisque regna, detrahit superos polo?


SEN. Volucrem esse Amorem fingit immitem deum


mortalis error, armat et telis manus


arcuque sacras, instruit saeva face


genitumque credit Venere, Vulcano satum:
560

vis magna mentis blandus atque animi calor


Amor est; iuventa gignitur, luxu otio


nutritur inter laeta Fortunae bona.


Quem si fovere atque alere desistas, cadit


brevique vires perdit extinctus suas.
565

NER. Hanc esse vitae maximam causam reor,


per quam voluptas oritur; interitu caret,


cum procreetur semper, humanum genus


Amore grato, qui truces mulcet feras.


Hic mihi iugales praeferat taedas deus
570

iungatque nostris igne Poppaeam toris.


SEN. Vix sustinere possit hos thalamos dolor


videre populi, sancta nec pietas sinat.


NER. Prohibebor unus facere quod cunctis licet?


SEN. Maiora populus semper a summo exigit.
575

NER. Libet experiri, viribus fractus meis


an cedat animis temere conceptus favor.


SEN. Obsequere potius civibus placidus tuis.


NER. Male imperatur, cum regit vulgus duces.


SEN. Nihil impetrare cum valet, iuste dolet.
580

NER. Exprimere ius est, ferre quod nequeunt preces?


SEN. Negare durum est. NER. Principem cogi nefas.


SEN. Remittat ipse. NER. Fama sed victum feret.


SEN. Levis atque vana. NER. Sit licet, multos notat.


SEN. Excelsa metuit. NER. Non minus carpit tamen.
585

SEN. Facile opprimetur. Merita te divi patris


aetasque frangat coniugis, probitas pudor.


NER. Desiste tandem, iam gravis nimium mihi,


instare: liceat facere quod Seneca improbat.


Et ipse populi vota iam pridem moror,
590

cum portet utero pignus et partem mei.


Quin destinamus proximum thalamis diem?

ACTVS TERTIVS.


AGRIPPINA



Tellure rupta Tartaro gressum extuli,


Stygiam cruenta praeferens dextra facem


thalamis scelestis: nubat his flammis meo
595

Poppaea nato iuncta, quas vindex manus


dolorque matris vertet ad tristes rogos.


Manet inter umbras impiae caedis mihi


semper memoria, manibus nostris gravis


adhuc inultis: reddita est meritis meis
600

funesta merces puppis et pretium imperi


nox illa qua naufragia deflevi mea;


comitum necem natique crudelis nefas


deflere votum fuerat -- haud tempus datum est


lacrimis, sed ingens scelere geminavit nefas.
605

Perempta ferro, foeda vulneribus sacros


intra penates spiritum effudi gravem


erepta pelago, sanguine extinxi meo


nec odia nati: saevit in nomen ferus


matris tyrannus, obrui meritum cupit,
610

simulacra, titulos destruit matris metu


totum per orbem quem dedit poenam in meam


puero regendum noster infelix amor.


Extinctus umbras agitat infestus meas


flammisque vultus noxios coniunx petit,
615

instat, minatur, imputat fatum mihi


tumulumque nati, poscit auctorem necis.


Iam parce: dabitur, tempus haud longum peto.


Vltrix Erinys impio dignum parat


letum tyranno, verbera et turpem fugam
620

poenasque quis et Tantali vincat sitim,


dirum laborem Sisyphi, Tityi alitem


Ixionisque membra rapientem rotam.


Licet extruat marmoribus atque auro tegat


superbus aulam, limen armatae ducis
625

servent cohortes, mittat immensas opes


exhaustus orbis, supplices dextram petant


Parthi cruentam, regna divitias ferant:


veniet dies tempusque quo reddat suis


animam nocentem sceleribus, iugulum hostibus
630

desertus ac destructus et cunctis egens.


Heu, quo labor, quo vota ceciderunt mea?


Quo te furor provexit attonitum tuus


et fata, nate, cedat ut tantis malis


genetricis ira quae tuo scelere occidit?
635

Vtinam antequam te parvulum in lucem edidi


aluique, saevae nostra lacerassent ferae


viscera: sine ullo scelere, sine sensu innocens


meus occidisses; iunctus atque haerens mihi


semper quietam cerneres sedem inferum,,
640

proavos patremque, nominis magni viros,


quos nunc pudor luctusque perpetuus manet


ex te, nefande, meque quae talem tuli.


Quid tegere cesso Tartaro vultus meos,


noverca coniunx mater infelix meis?
645


OCTAVIA CHORVS


Parcite lacrimis urbis festo


laetoque die, ne tantus amor


nostrique favor principis acres


suscitet iras vobisque ego sim


causa malorum. Non hoc primum
650

pectora vulnus mea senserunt:


graviora tuli; dabit hic nostris


finem curis vel morte dies;


non ego saevi cernere cogar


coniugis ora,
655

non invisos intrare mihi


thalamos famulae;


soror Augusti, non uxor ero.


Absint tantum tristes poenae


letique metus.
660

Scelerum diri, miseranda, viri


potes hoc demens sperare memor?


Hos ad thalamos servata diu


victima tandem funesta cades.


Sed quid patrios saepe penates
665

respicis udis confusa genis?


Propera tectis efferre gradus,


linque cruentam principis aulam.


CHOR. En illuxit suspecta diu,


fama totiens iactata dies:
670

cessit thalamis Claudia diri


pulsa Neronis,


quos iam victrix Poppaea tenet,


cessat pietas dum nostra gravi


compressa metu segnisque dolor.
675

Vbi Romani vis est populi,


fregit claros quae saepe duces,


dedit invictae leges patriae,


fasces dignis civibus olim,


iussit bellum pacemque, feras
680

gentes domuit,


captos reges carcere clausit?


Gravis en oculis undique nostris


iam Poppaeae fulget imago,


iuncta Neroni!
685a

Affligat humo violenta manus
685b

similes nimium vultus dominae


ipsamque toris detrahat altis,


petat infestis mox et flammis


telisque feri principis aulam.

ACTVS QVARTVS.


NVTRIX POPPAEA



Quo trepida gressum coniugis thalamis tui
690

effers, alumna, quidve secretum petis


turbata vultu? Cur genae fletu madent?


Certe petitus precibus et votis dies


nostris refulsit: Caesari iuncta es tuo


taeda iugali, quem tuus cepit decor
695

et culpa Senecae, tradidit vinctum tibi


genetrix Amoris, maximum numen, Venus.


O qualis altos quanta pressisti toros


residens in aula! Vidit attonitus tuam


formam senatus, tura cum superis dares
700

sacrasque grato spargeres aras mero,


velata summum flammeo tenui caput;


et ipse lateri iunctus atque haerens tuo


sublimis inter civium laeta omina


incessit habitu atque ore laetitiam gerens
705

princeps superbo: talis emersam freto


spumante Peleus coniugem accepit Thetin,


quorum toros celebrasse caelestes ferunt


pelagique numen omne consensu pari.


Quae subita vultus causa mutavit tuos?
710

Quid pallor iste, quid ferant lacrimae doce.


POP. Confusa tristi proximae noctis metu


visuque, nutrix, mente turbata feror,


defecta sensu. Laeta nam postquam dies


sideribus atris cessit et nocti polus,
715

inter Neronis iuncta complexus mei


somno resolvor; nec diu placida frui


quiete licuit. Visa nam thalamos meos


celebrare turba est maesta: resolutis comis


matres Latinae flebiles planctus dabant;
720

inter tubarum saepe terribilem sonum


sparsam cruore coniugis genetrix mei


vultu minaci saeva quatiebat facem.


Quam dum sequor coacta praesenti metu,


diducta subito patuit ingenti mihi
725

tellus hiatu; lata quo praeceps toros


cerno iugales pariter et miror meos,


in quis resedi fessa. Venientem intuor


comitante turba coniugem quondam meum


natumque; properat petere complexus meos
730

Crispinus, intermissa libare oscula:


irrupit intra tecta cum trepidus mea


ensemque iugulo condidit saevum Nero.


Tandem quietem magnus excussit timor;


quatit ossa et artus horridus nostros tremor
735

pulsatque pectus; continet vocem timor,


quam nunc fides pietasque produxit tua.


Heu quid minantur inferum manes mihi


aut quem cruorem coniugis vidi mei?


NVTR. Quaecumque mentis agitat intentus vigor,
740

ea per quietem sacer et arcanus refert


veloxque sensus. Coniugem thalamos toros


vidisse te miraris amplexu novi


haerens mariti? Sed movent laeto die


pulsata palmis pectora et fusae comae?
745

Octaviae discidia planxerunt sacros


inter penates fratris et patrium larem.


Fax illa, quam secuta es, Augustae manu


praelata clarum nomen invidia tibi


partum ominatur. Inferum sedes toros
750

stabiles futuros spondet aeternae domus.


Iugulo quod ensem condidit princeps tuus:


bella haud movebit, pace sed ferrum teget.


Recollige animum, recipe laetitiam, precor,


timore pulso redde te thalamis tuis.
755

POP. Delubra et aras petere constitui sacras,


caesis litare victimis numen deum,


ut expientur noctis et somni minae


terrorque in hostes redeat attonitus meos.


Tu vota pro me suscipe et precibus piis
760

superos adora, maneat ut praesens status.



CHORVS


Si vera loquax fama Tonantis


furta et gratos narrat amores


(quem modo Ledae pressisse sinum


tectum plumis pennisque ferunt,
765

modo per fluctus raptam Europen


taurum tergo portasse trucem),


quae regit et nunc deseret astra,


petet amplexus, Poppaea, tuos,


quos et Ledae praeferre potest
770

et tibi, quondam cui miranti


fulvo, Danae, fluxit in auro.


Formam Sparte iactet alumnae


licet et Phrygius praemia pastor:


vincet vultus haec Tyndaridos,
775

qui moverunt horrida bella


Phrygiaeque solo regna dedere.


Sed quis gressu ruit attonito


aut quid portat pectore anhelo?



NVNTIVS CHORVS


Quicumque tectis excubat miles ducis,
780

defendat aulam cui furor populi imminet.


Trepidi cohortes ecce praefecti trahunt


praesidia ad urbis, victa nec cedit metu


concepta rabies temere, sed vires capit.


CHOR. Quis iste mentes agitat attonitus furor?
785

NVNT. Octaviae favore percussa agmina


et efferata per nefas ingens ruunt.


CHOR. Quid ausa facere quove consilio doce.


NVNT. Reddere penates Claudiae divi parant


torosque fratris, debitam partem imperi.
790

CHOR. Quos iam tenet Poppaea concordi fide?


NVNT. Hinc urit animos pertinax nimium favor


et in furorem temere praecipites agit:


quaecumque claro marmore effigies stetit


aut aere fulgens, ora Poppaeae gerens,
795

afflicta vulgi manibus et saevo iacet


eversa ferro; membra per partes trahunt


deducta laqueis, obruunt turpi diu


calcata caeno. Verba conveniunt feris


immixta factis quae timor reticet meus.
800

Sepire flammis principis sedem parant,


populi nisi irae coniugem reddat novam,


reddat penates Claudiae victus suos.


Vt noscat ipse civium motus, mea


voce haud morabor iussa praefecti exequi.
805


CHOR. Quid fera frustra bella movetis?


invicta gerit tela Cupido:


flammis vestros obruet ignes


quis extinxit fulmina saepe


captumque Iovem caelo traxit.
810

Laeso tristes dabitis poenas


sanguine vestro.


Non est patiens fervidus irae


facilisque regi:
813b

ille ferocem iussit Achillem


pulsare lyram,
815

fregit Danaos, fregit Atridem,


regna evertit Priami, claras


diruit urbes;
817b

et nunc animus quid ferat horret


vis immitis violenta dei.

ACTVS QVINTVS.


NERO


O lenta nimium militis nostri manus
820

et ira patiens post nefas tantum mea,


quod non cruor civilis accensas faces


extinguit in nos, caede nec populi madet


funerea Roma quae viros tales tulit.
824

At illa, cui me civium subicit furor,
827

suspecta coniunx et soror semper mihi,


tandem dolori spiritum reddat meo


iramque nostram sanguine extinguat suo.
830

Admissa sed iam morte puniri parum est:
825

graviora meruit impium plebis scelus:
826

mox tecta flammis concidant urbis meis,
831

ignes ruinae noxium populum premant


turpisque egestas, saeva cum luctu fames.


Exultat ingens saeculi nostri bonis


corrupta turba nec capit clementiam
835

ingrata nostram ferre nec pacem potest,


sed inquieta rapitur hinc audacia,


hinc temeritate fertur in praeceps sua:


malis domanda est et gravi semper iugo


premenda, ne quid simile temptare audeat
840

contraque sanctos coniugis vultus meae


attollere oculos; fracta per poenas metu


parere discet principis nutu sui.


Sed adesse cerno rara quem pietas virum


fidesque castris nota praeposuit meis.
845


PRAEFECTVS NERO


Populi furorem caede paucorum, diu


qui restiterunt temere, compressum affero.


NER. Et hoc sat est? Sic miles audisti ducem?


compressit! Haec vindicta debetur mihi?


PRAEF. Cecidere motus impio ferro duces.
850

NER. Quid illa turba, petere quae flammis meos


ausa est penates, principi legem dare,


abstrahere nostris coniugem caram toris,


violare quantum licuit incesta manu


et voce dira? Debita poena vacat?
855

PRAEF. Poenam dolor constituet in cives tuos?


NER. Constituet, aetas nulla quam famae eximat.


PRAEF. Tua temperet nos ira, non noster timor.


NER. Iram expiabit prima quae meruit meam.


PRAEF. Quam poscat ede, nostra ne parcat manus.
860

NER. Caedem sororis poscit et dirum caput.


PRAEF. Horrore vinctum trepidus astrinxit rigor.


NER. Parere dubitas? PRAEF. Cur meam damnas fidem?


NER. Quod parcis hosti. PRAEF. Femina hoc nomen capit?


NER. Si scelera cepit. PRAEF. Estne qui sontem arguat?
865

NER. Populi furor. PRAEF. Quis regere dementes valet?


NER. Qui concitare potuit. PRAEF. Haud quemquam, reor.


NER. Mulier, dedit natura cui pronum malo


animum, ad nocendum pectus instruxit dolis.


PRAEF. Sed vim negavit. NER. Vt ne inexpugnabilis
870

esset, sed aegras frangeret vires timor


vel poena; quae iam sera damnatam premet


diu nocentem. Tolle consilium ac preces


et imperata perage: devectam rate


procul in remotum litus interimi iube,
875

tandem ut residat pectoris nostri tumor.



CHORVS OCTAVIA


O funestus multis populi


dirusque favor,


qui cum flatu vela secundo


ratis implevit vexitque procul,
880

languidus idem
880b

deserit alto saevoque mari.


Flevit Gracchos miseranda parens,


perdidit ingens quos plebis amor


nimiusque favor genere illustres,


pietate fide lingua claros,
885

pectore fortes, legibus acres.


Te quoque, Livi, simili leto


Fortuna dedit,


quem neque fasces texere suae


nec tecta domus. Plura referre
890

prohibet praesens exempla dolor:


modo cui patriam reddere cives


aulam et fratris voluere toros,


nunc ad poenam letumque trahi


flentem miseram cernere possunt.
895

Bene paupertas humili tecto


contenta latet:
896b

quatiunt altas saepe procellae


aut evertit Fortuna domos.


OCT. Quo me trahitis quodve tyrannus


aut exilium regina iubet,
900

si mihi vitam fracta remittit,


tot iam nostris et victa malis?


Sin caede mea cumulare parat


luctus nostros, invidet etiam


cur in patria mihi saeva mori?
905

Sed iam spes est nulla salutis:


fratris cerno miseranda ratem.


Hac en cuius vecta carina


quondam genetrix, nunc et thalamis


expulsa soror miseranda vehar.
910

Nullum Pietas nunc numen habet


nec sunt superi:


regnat mundo tristis Erinys.


Quis mea digne deflere potest


mala? Quae lacrimis nostris questus
915

reddere aedon? Cuius pennas


utinam miserae mihi fata darent!


Fugerem luctus ablata meos


penna volucri procul et coetus


hominum tristes caedemque feram.
920

Sola in vacuo nemore et tenui


ramo pendens querulo possem


gutture maestum fundere murmur.


CHOR. Regitur fatis mortale genus,


nec sibi quidquam spondere potest
925

firmum et stabile * *


per quam casus volvit varios


semper nobis metuenda dies;


Animum firment exempla tuum,


iam multa domus quae vestra tulit:
930

quid saevior est Fortuna tibi?


Tu mihi primum


tot natorum memoranda parens,


nata Agrippae, nurus Augusti,


Caesaris uxor, cuius nomen
935

clarum toto fulsit in orbe,


utero totiens enixa gravi


pignora pacis,


mox exilium verbera, saevas


passa catenas, funera, luctus,
940

tandem letum cruciata diu.


Felix thalamis Livia Drusi


natisque ferum
942b

ruit in facinus poenamque suam.


Iulia matris fata secuta est;


post longa tamen tempora ferro
945

caesa est, quamvis crimine nullo.


Quid non potuit quondam genetrix


tua quae rexit principis aulam


cara marito partuque potens?


Eadem famulo subiecta suo
950

cecidit diri militis ense.


Quid cui licuit regnum caeli


sperare, parens tanta Neronis?


Non funesta violata manu


remigis ante,
955

mox et ferro lacerata diu


saevi iacuit victima nati?


OCT. Me quoque tristes mittit ad umbras


ferus et manes ecce tyrannus.


Quid iam frustra miseranda moror?
960

Rapite ad letum quis ius in nos


Fortuna dedit. Testor superos --


quid agis, demens? Parce precari


quis invisa es numina divum.


Tartara testor
965

Erebique deas scelerum ultrices


et te, genitor,


dignum tali morte et poena:


non invisa est mors ista mihi.


Armate ratem, date vela fretis
970

ventisque petat puppis rector


Pandatariae litora terrae.


CHOR. Lenes aurae zephyrique leves,


tectam quondam nube aetheria


qui vexistis raptam saevae
975

virginis aris Iphigeniam,


hanc quoque tristi procul a poena


portate, precor, templa ad Triviae.


Vrbe est nostra mitior Aulis


et Taurorum barbara tellus:
980

hospitis illic caede litatur


numen superum;


civis gaudet Roma cruore.

Modalità mobile