Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Seneca - Tragedie - Hercules

Prologus. Hercules
Sator deorum, cuius excussum manu
utraeque Phoebi sentiunt fulmen domus,
secure regna: protuli pacem tibi,
quacumque Nereus porrigi terras vetat.
non est tonandum; perfidi reges iacent,
saevi tyranni. fregimus quidquid fuit
tibi fulminandum. sed mihi caelum, parens,
adhuc negatur? parvi certe Iove
ubique dignus teque testata est meum
patrem noverca. quid tamen nectis moras?
numquid timemur? numquid impositum sibi
non poterit Atlas ferre cum caelo Herculem?
quid astra, genitor, quid negas? mors me tibi
certe remisit, omne concessit malum
quod terra genuit, pontus aer inferi:
nullus per urbes errat Argolicas leo,
Stymphalis icta est, Maenali nulla est fera;
sparsit peremptus aureum serpens nemus
et hydra vires posuit et notos Hebro
cruore pingues hospitum fregi greges
hostique traxi spolia Thermodontiae.
vici regentem fata nec tantum redi,
sed trepidus atrum Cerberum vidit dies
et ille solem. nullus Antaeus Libys
animam resumit, cecidit ante aras suas
Busiris, una Geryon sparsus manu
taurusque populis horridus centum pavor.
quodcumque tellus genuit infesta occidit
meaque fusum est dextera: iratis deis
non licuit esse. si negat mundus feras,
animum noverca, redde nunc nato patrem
vel astra forti. nec peto ut monstres iter;
permitte tantum, genitor: inveniam viam.
Vel si times ne terra concipiat feras,
properet malum quodcumque, dum terra Herculem
habet videtque: nam quis invadet mala
aut quis per urbes rursus Argolicas erit
Iunonis odio dignus? in tutum meas
laudes redegi, nulla me tellus silet:
me sensit ursae frigidum Scythicae genus
Indusque Phoebo subditus, cancro Libys;
te, clare Titan, testor: occurri tibi
quacumque fulges, nec meos lux prosequi
potuit triumphos, solis excessi vices
intraque nostras substitit metas dies.
natura cessit, terra defecit gradum:
lassata prior est. nox et extremum chaos
in me incucurrit: inde ad hunc orbem redi,
nemo unde retro est. tulimus Oceani minas,
nec ulla valuit quatere tempestas ratem
quamcumque pressi -- pars quota est Perseus mei?
Iam vacuus aether non potest odio tuae
sufficere nuptae quasque devincam feras
tellus timet concipere nec monstra invenit.
ferae negantur: Hercules monstri loco
iam coepit esse; quanta non fregi mala,
quot scelera nudus? quidquid immane obstitit,
solae manus stravere; nec iuvenis feras
timui nec infans. quidquid est iussum leve est,
nec ulla nobis segnis illuxit dies.
o quanta fudi monstra quae nullus mihi
rex imperavit! institit virtus mihi
Iunone peior. Sed quid inpavidum genus
fecisse prodest? non habent pacem dei:
purgata tellus omnis in caelo videt
quodcumque timuit: transtulit Iuno feras.
ambit peremptus cancer ardentem plagam
Libyaeque sidus fertur et messes alit;
annum fugacem tradit Astraeae leo,
at ille, iactans fervidam collo iubam,
austrum madentem siccat et nimbos rapit.
invasit omnis ecce iam caelum fera
meque antecessit: victor e terris meos
specto labores, astra portentis prius
ferisque Iuno tribuit, ut caelum mihi
faceret timendum -- sparserit mundum licet
caelumque terris peius ac peius Styge
irata faciat, dabitur Alcidae locus.
Si post feras, post bella, post Stygium canem
hauddum astra merui, Siculus Hesperium latus
tangat Pelorus, una iam tellus erit:
illinc fugabo maria; si iungi iubes,
committat undas Isthmos, et iuncto salo
nova ferantur Atticae puppes via.
mutetur orbis, vallibus currat novis
Hister novasque Tanais accipiat vias.
Da, da tuendos, Iuppiter, saltem deos:
illa licebit fulmen a parte auferas,
ego quam tuebor. sive glacialem polum,
seu me tueri fervidam partem iubes,
hac esse superos parte securos puta.
Cirrhaea Paean templa et aetheriam domum
serpente caeso meruit -- o quotiens iacet
Python in hydra! Bacchus et Perseus deis
iam se intulere -- sed quota est mundi plaga
oriens subactus aut quota est Gorgon fera?
quis astra natus laudibus meruit suis
ex te et noverca? quem tuli mundum peto.
Sed tu, comes laboris Herculei, Licha,
perfer triumphos, Euryti victos lares
stratumque regnum. vos pecus rapite ocius
qua templa tollens ora Cenaei Iovis
aestu timendum spectat Euboicum mare.

Scaena I. Chorus-Iole
Chorus. Par ille est superis cui pariter dies
et fortuna fuit; mortis habet vices
lente cum trahitur vita gementibus.
Quisquis sub pedibus fata rapacia
et puppem posuit fluminis ultimi,
non captiva dabit bracchia vinculis
nec pompae veniet nobile ferculum:
numquam est ille miser cui facile est mori.
Illum si medio decipiat ratis
ponto, cum Borean expulit Africus
aut Eurus Zephyrum, cum mare dividunt,
non puppis lacerae fragmina conligit,
ut litus medio speret in aequore:
vitam qui poterit reddere protinus,
solus non poterit naufragium pati.
Nos turpis macies et lacrimae tenent
et crinis patrio pulvere sordidus.
nos non flamma rapax, non fragor obruit:
felices sequeris, mors, miseros fugis.
Stamus, sed patriae messibus heu locus
et silvis dabitur, lapsaque sordidae
fient templa casae; iam gelidus Dolops
hac ducet pecudes qua tepet obrutus
stratae qui superest Oechaliae cinis.
illo Thessalicus pastor in oppido
indocta referens carmina fistula
cantu nostra canet tempora flebili;
et dum pauca deus saecula contrahet,
quaeretur patriae quis fuerit locus.
Felix incolui non steriles focos
nec ieiuna soli iugera Thessali:
ad Trachina vocor, saxa rigentia
et dumeta iugis horrida torridis,
vix gratum pecori montivago nemus.
At si quas melior sors famulas vocat,
illas aut volucer transferet Inachus
aut Dircaea colent moenia, qua fluit
Ismenos tenui flumine languidus--
hic mater tumidi nupserat Herculis?
quae cautes Scythiae, quis genuit lapis?
num Titana ferum te Rhodope tulit,
te praeruptus Athos, te fera Caspia,
quae virgata tibi praebuit ubera?
Falsa est de geminis fabula noctibus,
aether cum tenuit sidera longius
commisitque vices Lucifer Hespero
et Solem vetuit Delia tardior:
nullis vulneribus pervia membra sunt:
ferrum sentit hebes, lentior est chalybs;
in nudo gladius corpore frangitur
et saxum resilit, fataque neglegit
et mortem indomito pectore provocat.
Non illum poterant figere cuspides,
non arcus Scythica tensus harundine,
non quae tela gerit Sarmata frigidus
aut qui soliferae suppositus plagae
vicino Nabatae vulnera derigit
Parthus Gnosiacis certior ictibus.
Muros Oechaliae corpore propulit;
nil obstare valet; vincere quod parat
iam victum est -- quota pars vulnere concidit?
pro fato potuit vultus iniquior
et vidisse sat est Herculeas minas.
quis vastus Briareus, quis tumidus Gyges,
supra Thessalicum cum stetit aggerem
caeloque insereret vipereas manus,
hoc vultu riguit? commoda cladibus
magnis magna patent, nil superest mali:
iratum miserae vidimus Herculem.

Iole. At ego infelix non templa suis
conlapsa deis sparsosve focos,
natis mixtos arsisse patres
hominique deos, templa sepulcris:
nullum querimur commune malum.
alio nostras fortuna vocat
lacrimas, alias flere ruinas
mea fata iubent. quae prima querar?
quae summa gemam? pariter cunctas
deflere iuvat, nec plura dedit
pectora Tellus, ut digna sonent
verbera fatis.
Me vel Sipylum flebile saxum
fingite, superi, vel in Eridani
ponite ripis, ubi maesta sonat
Phaethontiadum silva sororum;
me vel Siculis addite saxis,
ubi fata gemam Thessala Siren,
vel in Edonas tollite silvas,
qualis natum Daulias ales
solet Ismaria flere sub umbra:
formam lacrimis aptate meis
resonetque malis aspera Trachin.
Cypria lacrimas Myrrha tuetur,
raptum coniunx Ceyca gemit,
sibi Tantalis est facta superstes;
fugit vultus Philomela suos
natumque sonat flebilis Atthis:
cur mea nondum capiunt volucres
bracchia plumas? felix, felix,
cum silva domus nostra feretur
patrioque sedens ales in agro
referam querulo murmure casus
volucremque Iolen fama loquetur.
Vidi, vidi miseranda mei
fata parentis, cum letifero
stipite pulsus tota iacuit
sparsus in aula pro, si tumulum
fata dedissent, quotiens, genitor, quaerendus eras!
potuine tuam spectare necem,
nondum teneras vestite genas
necdum forti sanguine, Toxeu?
Quid vestra queror fata, parentes,
quos in tutum mors aequa tulit?
mea me lacrimas fortuna rogat:
iam iam dominae captiva colus
fusosque legam. Pro, saeve decor
formaque mortem paritura mihi,
tibi cuncta domus concidit uni,
dum me genitor negat Alcidae
atque Herculeus socer esse timet.
Sed iam dominae tecta petantur.

Chorus. Quid regna tui clara parentis
proavosque tuos respicis amens?
fugiat vultus fortuna prior.
felix quisquis novit famulum
regemque pati vultusque suos
variare potest. Rapuit vires
pondusque mali casus animo
qui tulit aequo.

Scaena II. Nutrix-Deianira
Nutrix.O quam cruentus feminas stimulat furor,
cum patuit una paelici et nuptae domus!
Scylla et Charybdis Sicula contorquens freta
minus est timenda, nulla non melior fera est.
Namque ut reluxit paelicis captae decus
et fulsit Iole qualis innubis dies
purisve clarum noctibus sidus micat,
stetit furenti similis ac torvum intuens
Herculea coniunx; feta ut Armenia iacens
sub rupe tigris hoste conspecto exilit
aut iussa thyrsum quatere conceptum ferens
Maenas Lyaeum dubia quo gressus agat
haesit parumper; tum per Herculeos lares
lymphata rapitur, tota vix satis est domus:
incurrit, errat, sistit, in vultus dolor
processit omnis, pectori paene intimo
nihil est relictum; fletus insequitur minas.
nec unus habitus durat aut uno furit
contenta vultu: nunc inardescunt genae,
pallor ruborem pellit et formas dolor
errat per omnes; queritur implorat gemit.
Sonuere postes ecce praecipiti gradu,
secreta mentis ore confuso exerit.

Deianira. Quamcumque partem sedis aetheriae premis,
coniunx Tonantis, mitte in Alciden feram
quae mihi satis sit. si qua fecundum caput
palude tota vastior serpens movet,
ignara vinci, si quid excessit feras
immane dirum horribile, quo viso Hercules
avertat oculos, hoc specu immenso exeat.
Vel si ferae negantur, hanc animam, precor,
converte in aliquod -- quodlibet possum malum
hac mente fieri. commoda effigiem mihi
parem dolori: non capit pectus minas.
quid excutis telluris extremae sinus
orbemque versas? quid rogas Ditem mala?
omnes in isto pectore invenies feras
quas timuit; odiis accipe hoc telum tuis:
ego sum, noverca, perdere Alciden potens:
perfer manus quocumque; quid cessas, dea?
utere furente! quod iubes fieri nefas?
reperi, quid haeres? ipsa iam cesses licet,
haec ira satis est. Nut. Pectoris sani parum,
alumna, questus comprime et flammas doma;
frena dolorem. coniugem ostende Herculis.

Deianira. Iole meis captiva germanos dabit
natis Iovisque fiet ex famula nurus?
num flamma cursus pariter et torrens feret
et ursa pontum sicca caeruleum bibet?
non ibo inulta: gesseris caelum licet
totusque pacem debeat mundus tibi,
est aliquid hydra peius: iratae dolor
nuptae. quis ignis tantus in caelum furit
ardentis Aetnae? quidquid est victum tibi
hic vincet animus -- capta praeripiet toros?
adhuc timebam monstra, iam nullum est malum:
cessere pestes, in locum venit ferae
invisa paelex. summe pro rector deum
et clare Titan, Herculis tantum fui
coniunx timentis; vota quae superis tuli
cessere captae, paelici felix fui,
illi meas audistis, o superi, preces,
incolumis illi remeat -- o nulla dolor
contente poena, quaere supplicia horrida,
incogitata, infanda, Iunonem doce
quid odia valeant: nescit irasci satis.
Pro me gerebas bella, propter me vagas
Achelous undas sanguine infecit suo,
cum lenta serpens fieret, in taurum trucem
nunc flecteret serpente deposita minas,
et mille in hoste vinceres uno feras.
iam displicemus, capta praelata est mihi--
non praeferetur: qui dies thalami ultimus
nostri est futurus, hic erit vitae tuae.
Quid hoc? recedit animus et ponit minas;
iam cessat ira -- quid miser langues dolor?
perdis furorem, coniugis sanctae fidem
mihi reddis iterum. quid vetas flammas ali?
quid frangis ignes? hunc mihi serva impetum,
pares eamus -- non erit votis opus:
aderit noverca quae manus nostras regat
nec invocata. Nut. Quod paras demens scelus?
perimes maritum, cuius extremus dies
primusque laudes novit et caelo tenus
erecta terras fama suppositas habet?
iam tota in istos terra consurget lares
domusque soceri prima et Aetolum genus
sternetur omne, saxa iam dudum ac faces
in te ferentur, vindicem tellus suum
defendet omnis: una quot poenas dabis!
Effugere terras crede et humanum genus
te posse -- fulmen genitor Alcidae gerit:
iam iam minaces ire per caelum faces
specta et tonantem fulmine excusso diem.
mortem quoque ipsam, quam putes tutam, time:
dominatur illic patruus Alcidae tui.
quocumque perges, misera, cognatos deos
illi videbis. De. Maximum fieri scelus
et ipsa fateor, sed dolor fieri iubet.
Nut. Moriere. De. Moriar Herculis nempe incluti
coniunx nec ullus nocte discussa dies
viduam notabit nec meos paelex toros
captiva capiet. ante ab occasu dies
nascetur, Indos ante glacialis polus
Scythasve tepida Phoebus inficiet rota,
quam me relictam Thessalae inspiciant nurus.
meo iugales sanguine extinguam faces.
aut pereat aut me perimat; elisis feris
et coniugem addat, inter Herculeos licet
me quoque labores numeret: Alcidae toros
moritura certe corpore amplectar meo.
Ire, ire ad umbras Herculis nuptam libet,
sed non inultam: si quid ex nostro Hercule
concepit Iole, manibus evellam meis
ante et per ipsas paelicem invadam faces.
me nuptiali victimam feriat die
infestus, Iolen dum supra exanimem ruam:
felix iacet quicumque quos odit premit.
Nut. Quid ipsa flammas pascis et vastum foves
ultro dolorem? misera, quid cassum times?
dilexit Iolen: nempe cum staret parens
regisque natam peteret -- in famulae locum
regina cecidit: perdidit vires amor
multumque ab illa traxit infelix status.
illicita amantur, excidit quidquid licet.
De. Fortuna amorem peior inflammat magis:
amat vel ipsum quod caret patrio lare,
quod nudus auro crinis et gemma iacet,
ipsas misericors forsan aerumnas amat;
hoc usitatum est Herculi: captas amat.
Nut. Dilecta Priami nempe Dardanii soror
concessa famula est; adice quot nuptas prius,
quot virgines dilexit: erravit vagus.
Arcadia nempe virgo, Palladios choros
dum nectit, Auge, vim stupri passa excidit,
nullamque amoris Hercules retinet notam.
referam quid alias? nempe Thespiades vacant
brevique in illis arsit Alcides face.
hospes Timoli Lydiam fovit nurum
et amore captus ad leves sedit colos,
tenerum feroci stamen intorquens manu.
nempe illa cervix spolia deposuit ferae
crinemque mitra pressit et famulus stetit,
hirtam Sabaea marcidus myrrha comam:
ubique caluit, sed levi caluit face.
De. Haerere amantes post vagos ignes solent.
Nut. Famulamne et hostis praeferet gnatam tibi?
De. Ut laeta silvas forma vernantes habet,
quas nemore nudo primus investit tepor,
at cum solutos expulit Boreas Notos
et saeva totas bruma decussit comas,
deforme solis aspicis truncis nemus:
sic nostra longum forma percurrens iter
deperdit aliquid semper et fulget minus,
nec illa venus est: quidquid in nobis fuit
olim petitum cecidit et periit labans,
materque multum rapuit ex illo mihi.
aetas citato senior eripuit gradu
Vides ut altum famula non perdat decus?
cessere cultus penitus et paedor sedet;
tamen per ipsas fulget aerumnas decor
nihilque ab illa casus et fatum grave
nisi regna traxit. hic meum pectus timor,
altrix, lacessit, hic rapit somnos pavor.
Praeclara totis gentibus coniunx eram
thalamosque nostros invido voto nurus
optabat omnis, quae nimis quicquam deos
orabat ullos: nuribus Argolicis fui
mensura voti. quem Iovi socerum parem,
altrix, habebo? quis sub hoc mundo mihi
dabitur maritus? ipse qui Alcidae imperat,
facibus suis me iungat Eurystheus licet,
minus est. toris caruisse regnantis leve est:
alte illa cecidit quae viro caret Hercule.
Nut. Conciliat animos coniugum partus fere.
De. Hic ipse forsan dividet partus toros.
Nut. Famula illa trahitur interim donum tibi.
De. Hic quem per urbes ire praeclarum vides
et viva tergo spolia gestantem ferae,
qui regna miseris donat et celsis rapit
vasta gravatus horridam clava manum,
cuius triumphos ultimi Seres canunt
et quisquis alius orbe consaepto iacet,
levis est nec illum gloriae stimulat decor.
errat per orbem, non ut aequetur Iovi
nec ut per urbes magnus Argolicas eat:
quod amet requirit, virginum thalamos petit.
si qua est negata, rapitur; in populos furit,
nuptas ruinis quaerit et vitium impotens
virtus vocatur. cecidit Oechalia inclita
unusque Titan vidit atque unus dies
stantem et cadentem; causa bellandi est amor.
totiens timebit Herculi natam parens
quotiens negabit, hostis est quotiens socer
fieri recusat: si gener non est, ferit.
Post haec quid istas innocens servo manus,
donec furentem simulet ac saeva manu
intendat arcus meque natumque opprimat?
sic coniuges expellit Alcides suas,
haec sunt repudia; nec potest fieri nocens:
terris videri sceleribus causam suis
fecit novercam. quid stupes segnis, furor?
scelus occupandum est: perage, dum fervet manus.
Nut. Perimes maritum? De. Paelicis certe meae.
Nut. At Iove creatum. De. Nempe et Alcmena satum.
Nut. Ferrone? De. Ferro. Nut. Si nequis? De. Perimam dolo.
Nut. Quis iste furor est? De. Quem meus coniunx docet.
Nut. Quem nec noverca potuit, hunc perimes virum?
De. Caelestis ira quos premit, miseros facit:
humana nullos. Nut. Parce, miseranda, et time.
De. Contempsit omnes ille qui mortem prius;
libet ire in enses. Nut. Maior admisso tuus,
alumna, dolor est; culpa par odium exigat.
cur saeva modicis statuis? ut laesa es, dole.
De.Leve esse credis paelicem nuptae malum?
quidquid dolorem pascit, hoc nimium puta.
Nut.Amorne clari fugit Alcidae tibi?
De. Non fugit, altrix, remanet et penitus sedet
fixus medullis, crede; sed magnus dolor
iratus amor est. Nut. Artibus magicis fere
coniugia nuptae precibus admixtis ligant.
vernare iussi frigore in medio nemus
missumque fulmen stare; concussi fretum
cessante vento, turbidum explicui mare
et sicca tellus fontibus patuit novis.
habuere motum saxa, discussi fores
umbrasque Ditis, et mea iussi prece
manes locuntur, siluit infernus canis;
mare terra caelum et Tartarus servit mihi
nox media solem vidit et noctem dies:
nihilque leges ad meos cantus tenet:
flectemus illum, carmina invenient iter.
De. Quas Pontus herbas generat aut quas Thessala
sub rupe Pindus aluit inveniam malum
cui cedat ille? carmine in terras mago
descendat astris Luna desertis licet
et bruma messes videat et cantu fugax
stet deprehensum fulmen et versa vice
medius coactis ferveat stellis dies:
non flectet illum. Nut. Vicit et superos Amor.
De. Vincetur uni forsan et spolium dabit
Amorque summus fiet Alcidae labor.
Sed te per omne caelitum numen precor,
per hunc timorem: quidquid arcani apparo
penitus recondas et fide tacita premas.
Nut. Quid istud est quod esse secretum petis?
De.Non tela sunt, non arma, non ignis minax.
Nut. Praestare fateor posse me tacitam fidem,
si scelere careat: interim scelus est fides.
De. Circumspice agedum, ne quis arcana occupet,
partemque in omnem vultus inquirens eat.
Nut. En locus ab omni tutus arbitrio vacat.
De. Est in remoto regiae sedis loco
arcana tacitus nostra defendens specus.
non ille primos accipit soles locus,
non ille seros, cum ferens Titan diem
lassam rubenti mergit Oceano rotam.
illic amoris pignus Herculei latet.
altrix, fatebor: auctor est Nessus mali
quem gravida Nephele Thessalo genuit duci,
qua gelidus astris inserit Pindus caput
ultraque nubes Othrys eductus riget.
Namque ut subactus Herculis clava horridi
Achelous omnis facilis in species dari
tandem peractis omnibus patuit feris
unoque turpe subdidit cornu caput,
me coniugem dum victor Alcides habet,
repetebat Argos. forte per campos vagus
Evenos altum gurgitem in pontum ferens
iam paene summis turbidus ripis erat.
transire Nessus verticem solitus vadis
pretium poposcit; meque iam dorso ferens
qua iungit hominem spina deficiens equo,
frangebat ipsas fluminis tumidi minas.
Iam totus undis Nessus exierat ferox
medioque adhuc errabat Alcides vado,
vasto rapacem verticem scindens gradu;
at ille, ut esse vidit Alciden procul:
'tu praeda nobis' inquit 'et coniunx eris;
prohibetur undis', meque complexu ferens
gressum citabat. non tenent undae Herculem:
'infide vector' inquit, 'immixti licet
Ganges et Hister vallibus iunctis eant,
vincemus ambos, consequar telo fugam.'
praecessit arcus verba; tum longum ferens
harundo vulnus tenuit haerentem fugam
mortemque fixit. ille, iam quaerens diem,
tabem fluentis vulneris dextra excipit
traditque nobis ungulae insertam suae,
quam forte saeva sciderat avolsam manu.
tunc verba moriens addit: 'hoc' inquit 'magae
dixere amorem posse defigi malo;
hoc docta Mycale Thessalas docuit nurus,
unam inter omnis Luna quam sequitur magas
astris relictis. inlitas vestes dabis
hac' inquit 'ipsa tabe, si paelex tuos
invisa thalamos tulerit et coniunx levis
aliam parenti dederit altisono nurum.
hoc nulla lux conspiciat, hoc tenebrae tegant
tantum remotae: sic potens vires suas
sanguis tenebit.' verba deprendit quies
mortemque lassis intulit membris sopor.
Tu, quam meis admittit arcanis fides,
perge ut nitentem virus in vestem datum
mentem per artus adeat et tacitum intumas
intret medullas. Nut. Ocius iussa exsequar,
alumna, precibus tu deum invictum advoca,
qui certa tenera tela dimittit manu.
De. Te te precor, quem mundus et superi timent
et aequor et qui fulmen Aetnaeum quatit,
timende matri teliger saevae puer:
intende certa spiculum velox manu,
non ex sagittis levibus: e numero, precor,
graviore prome quod tuae nondum manus
misere in aliquem; non levi telo est opus,
ut amare possit Hercules. rigidas manus
intende et arcum cornibus iunctis para.
nunc, nunc sagittam prome qua quondam horridus
Iovem petisti, fulmine abiecto deus
cum fronte subita tumuit et rabidum mare
taurus puellae vector Assyriae scidit;
immitte amorem, vincat exempla omnia:
amare discat coniuges. si quas decor
Ioles inussit pectori Herculeo faces,
extingue totas, perbibat formam mei.
tu fulminantem saepe domuisti Iovem,
tu furva nigri sceptra gestantem poli,
turbae ducem maioris et dominum Stygis,
tuque, o noverca gravior irata deus,
cape hunc triumphum: solus evince Herculem.
Nut. Prolata vis est quaeque Palladia colu
lassavit omnem texta famularem manum.
nunc ingeratur virus et vestis bibat
Herculea pestem; precibus augebo malum.
In tempore ipso navus occurrit Lichas:
celanda vis est dira, ne pateant doli.
De. O quod superbae non habent umquam domus,
fidele semper regibus nomen Licha,
cape hos amictus, nostra quos nevit manus,
dum vagus in orbe fertur et victus mero
tenet feroci Lydiam gremio nurum,
dum poscit Iolen. sed iecur fors horridum
flectam merendo: merita vicerunt malos.
non ante coniunx induat vestes iube
quam ture flammas pascat et placet deos,
cana rigentem populo cinctus comam.
ipsa ad penates regios gressus feram
precibusque Amoris horridi matrem colam.
Vos, quas paternis extuli comites focis,
Calydoniae, lugete deflendam vicem.


Chorus
Flemus casus, Oenei, tuos
comitum primos turba per annos,
flemus dubios, miseranda, toros.
nos Acheloi tecum solitae
pulsare vadum, cum iam tumidas
vere peracto poneret undas
gracilisque gradu serperet aequo
nec praecipitem volveret amnem
flavus rupto fonte Lycormas;
nos Palladias ire per aras
et virgineos celebrare choros,
nos Cadmeis orgia ferre
tecum solitae condita cistis,
cum iam pulso sidere brumae
tertia soles evocat aestas
et spiciferae concessa deae
Attica mystas cludit Eleusin.
nunc quoque casum quemcumque times,
fidas comites accipe fatis:
nam rara fides ubi iam melior
fortuna ruit.
Tu quicumque es qui sceptra tenes,
licet omne tua vulgus in aula
centum pariter limina pulset:
cum tot populis stipatus eas,
in tot populis vix una fides.
tenet auratum limen Erinys,
et quom magnae patuere fores,
intrant fraudes cautique doli
ferrumque latens; cumque in populos
prodire paras, comes invidia est:
noctem quotiens summovet Eos,
regem totiens credite nasci.
Pauci reges, non regna colunt:
plures fulgor concitat aulae.
Cupit hic regi proximus ipsi
clarus totas ire per urbes
(urit miserum gloria pectus),
cupit hic gazis implere famem,
nec tamen omnis plaga gemmiferi
sufficit Histri nec tota sitim
Lydia vincit nec quae Zephyro
subdita tellus stupet aurato
flumine clarum radiare Tagum,
nec si totus serviat Hebrus
ruraque dives iungat Hydaspes
intraque suos currere fines
spectet toto flumine Gangen:
avidis, avidis natura parum est.
Colit hic reges regumque lares,
non ut presso vomere semper
numquam cesset curvus arator
vel mille secent arva coloni:
solas optat quas ponat opes.
colit hic reges, calcet ut omnes
perdatque aliquos nullumque levet:
tantum ut noceat cupit esse potens.
Quota pars moritur tempore fati!
quos felices Cynthia vidit,
vidit miseros enata dies,
rarum est felix idemque senex:
caespes Tyrio mollior ostro
solet inpavidos ducere somnos;
aurea rumpunt texta quietem
vigilesque trahit purpura noctes.
O si pateant pectora ditum!
quantos intus sublimis agit
fortuna metus! Bruttia Coro
pulsante fretum lenior unda est.
pectora pauper secura gerit:
tenet e patula pocula fago,
sed non trepida tenet illa manu:
carpit faciles vilesque cibos,
sed non strictos respicit enses;
aurea miscet pocula sanguis.
Coniunx modico nupta marito
non disposito clara monili
gestat pelagi dona rubentis,
nec gemmiferas detrahit aures
lapis Eoa lectus in unda,
nec Sidonio mollis aeno
repetita bibit lana rubores,
nec Maeonia distinguit acu
quae Phoebeis subditus euris
legit Eois Ser arboribus:
quaelibet herbae tinxere colus
quas indoctae nevere manus,
sed non dubios fovet illa toros.
sequitur dira lampade Erinys
quarum populi coluere diem.
nec sibi felix pauper habetur
Nisi felices cecidisse videt.
Quisquis medium defugit iter
stabili numquam tramite curret:
dum petit unum praebere diem
patrioque puer constitit axe
nec per solitum decurrit iter,
sed Phoebeis ignota petens
sidera flammis errante rota,
secum pariter perdidit orbem.
medium caeli dum sulcat iter,
tenuit placidas Daedalus oras
nullique dedit nomina ponto;
sed dum volucres vincere veras
Icarus audet patriasque puer
despicit alas Phoeboque volat
proxumus ipsi, dedit ignoto
nomina ponto: male pensantur
magna ruinis.
Felix alius magnusque sonet,
me nulla vocet turba potentem.
stringat tenuis litora puppis
nec magna meas aura phaselos
iubeat medium scindere pontum:
transit tutos Fortuna sinus
medioque rates quaerit in alto,
quarum feriunt sipara nubes.
Sed quid pavido territa vultu,
qualis Baccho saucia Thyias,
fertur rapido regina gradu?
quae te rursus fortuna rotat,
miseranda, refer licet ipsa neges,
vultus loquitur quodcumque tegis.

Scaena III. Deianira-Chorus
Deianira Vagus per artus errat excussos tremor,
erectus horret crinis, impulsis adhuc
stat terror animis et cor attonitum salit
pavidumque trepidis palpitat venis iecur.
ut fractus austro pontus etiamnum tumet,
quamvis quiescat languidis ventis dies,
ita mens adhuc vexatur excusso metu.
semel profecto premere felices deus
cum coepit, urget. hos habent magna exitus.
Chorus Quis tam impotens, miseranda, te casus rotat?
De. Ut missa palla est tabe Nessea inlita
thalamisque maerens intuli gressum meis,
nescioquid animus timuit et fraudem struit.
libet experiri. solibus virus ferum
flammisque Nessus sanguinem ostendi arcuit:
hic ipse fraudes esse praemonuit dolus.
et forte, nulla nube respersus iubar,
laxabat ardens fervidum Titan diem
(vix ora solvi patitur etiamnunc timor):
medios in ignes solis et claram facem,
quo tincta fuerat palla vestisque inlita,
abiectus horret villus et Phoebi coma
tepefactus arsit (vix queo monstrum eloqui).
nives ut Eurus solvit aut tepidus Notus,
quas vere primo lucidus perdit Mimas,
utque evolutos frangit Ionio salo
opposita fluctus Leucas et lassus tumor
in litore ipso spumat, aut caelestibus
aspersa tepidis tura laxantur focis,
sic languet omne vellus et perdit comas.
dumque ista miror, causa mirandi perit;
quin ipsa tellus spumeos motus agit
et quidquid illa tabe contactum est labat
tumensque tacita quassat caput
natum paventem cerno et ardenti pede
gressus ferentem. prome quid portes novi.

Scaena IV. Hyllus-Nutrix-Deianira-Chorus
Hyllus. I, profuge, quaere si quid ulterius patet
terris freto sideribus Oceano inferis:
ultra labores, mater, Alcidae fuge.
De. Nescioquod animus grande praesagit malum.
Hy. Plenae triumphi templa Iunonis pete:
haec tibi patent, delubra praeclusa omnia.
De. Effare quis me casus insontem premat.
Hy. Decus illud orbis atque praesidium unicum,
quem fata terris in locum dederant Iovis,
o mater, abiit: membra et Herculeos toros
urit lues nescioqua; qui domuit feras,
ille ille victor vincitur maeret dolet.
quid quaeris ultra? De. Miserias properant suas
audire miseri; fare, quo posita in statu
iam nostra domus est? o lares, miseri lares!
nunc vidua, nunc expulsa, nunc ferar obruta.
Hy. Non sola maeres Herculem: toto iacet
mundo gemendus; fata nec, mater, tua
privata credas: iam genus totum obstrepit.
hunc ecce luctum quem gemis cuncti gemunt;
commune terris omnibus pateris malum.
luctum occupasti: prima, non sola Herculem,
miseranda, maeres. De. Quam prope a leto tamen
ede, ede quaeso iaceat Alcides meus.
Hy. Mors refugit illum victa quae in regno suo
semel est nec audent fata tam vastum nefas
admittere. ipsa forsitan trepida colus
Clotho manu proiecit et fata Herculis
timet peragere. pro diem, infandum diem!
hocne ille summo magnus Alcides erit?
De. Ad fata et umbras atque peiorem polum
praecedere illum dicis? an possum prior
mortem occupare? fare, si nondum occidit.
Hy. Euboica tellus vertice immenso tumens
pulsatur omni latere: Phrixeum mare
scindit Caphereus, servit hoc Austro latus;
at qua nivosi patitur Aquilonis minas,
Euripus undas flectit instabilis vagas
septemque cursus volvit et totidem refert,
dum lassa Titan mergit Oceano iuga.
hic rupe celsa, nulla quam nubes ferit,
annosa fulgent templa Cenaei Iovis.
Ut stetit ad aras omne votivum pecus
totumque tauris gemuit auratis nemus,
spolium leonis sordidum tabo exuit
posuitque clavae pondus et pharetra gravis
laxavit umeros. veste tunc fulgens tua,
cana revinctus populo horrentem comam,
succendit aras: 'accipe has' inquit 'focis
non false messis genitor et largo sacer
splendescat ignis ture, quod Phoebum colens
dives Sabaeis colligit truncis Arabs.
pacata tellus' inquit 'et caelum et freta,
feris subactis omnibus victor redi:
depone fulmen' -- gemitus in medias preces
stupente et ipso cecidit; hinc caelum horrido
clamore complet: qualis impressa fugax
taurus bipenni volnus et telum ferens
delubra vasto trepida mugitu replet,
aut quale mundo fulmen emissum tonat,
sic ille gemitu sidera et pontum ferit,
et vasta Chalcis sonuit et voces Cyclas
excepit omnis; hinc petrae Capherides,
hinc omne voces reddit Herculeas nemus.
flentem videmus. vulgus antiquam putat
rabiem redisse; tunc fugam famuli petunt.
At ille voltus ignea torquens face
unum inter omnes sequitur et quaerit Lichan.
complexus aras ille tremibunda manu
mortem metu consumpsit et parvum sui
poenae reliquit. dumque tremibundum manu
tenuit cadaver: 'hac manu, hac' inquit 'ferar,
o fata, victus? Herculem vicit Lichas?
ecce alia clades: Hercules perimit Lichan.
facta inquinentur: fiat hic summus labor.'
in astra missus fertur et nubes vago
spargit cruore; talis in caelum exilit
harundo Getica iussa dimitti manu
aut quam Cydon excussit: inferius tamen
et tela fugient. truncus in pontum cadit,
in saxa cervix: unus ambobus iacet.
'Resistite' inquit, 'non furor mentem abstulit,
furore gravius istud atque ira malum est:
in me iuvat saevire.' vix pestem indicat
et saevit: artus ipse dilacerat suos
et membra vasta carpit avellens manu.
exuere amictus quaerit: hoc solum Herculem
non posse vidi; trahere conatus tamen
et membra traxit: corporis palla horridi
pars est et ipsa -- vestis immiscet cutem.
nec causa dirae cladis in medio patet,
sed causa tamen est; vixque sufficiens malo
nunc ore terram languidus prono premit,
nunc poscit undas -- unda non vincit malum;
fluctisona quaerit litora et pontum occupat:
famularis illum retinet errantem manus--
o sortem acerbam! fuimus Alcidae pares.
Nunc puppis illum litore Euboico refert
Austerque lenis pondus Herculeum rapit;
destituit animus membra, nox oculos premit.
De. Quid, anime, cessas? quid stupes? factum est scelus:
natum reposcit Iuppiter, Iuno aemulum;
reddendus orbi est -- quod potest reddi, exhibe:
eat per artus ensis exactus meos.
sic, sic agendum est -- tam levis poenas manus
tantas reposcit? perde fulminibus, socer,
nurum scelestam. nec levi telo manus
armetur: illud fulmen exiliat polo,
quo, nisi fuisset genitus Alcides tibi,
hydram cremasses: pestem ut insolitam feri
et ut noverca peius irata malum.
emitte telum quale in errantem prius
Phaethonta missum est: perdidi in solo Hercule
et ipsa populos. -- quid rogas telum deos?
iam parce socero: coniugem Alcidae necem
optare pudeat: haec erit voto manus,
a me petatur; occupa ferrum ocius --
cur deinde ferrum? quidquid ad mortem trahit
telum est abunde: rupe ab aetheria ferar.
haec, haec renatum prima quae noscit diem
Oeta eligatur; corpus hinc mitti placet.--
abrupta cautes scindat et partem mei
ferat omne saxum, pendeant lacerae manus
levis una mors est -- levis, at extendi potest:
totumque rubeat asperi montis latus.--
eligere nescis, anime, cui telo incubes!
utinam esset, utinam fixus in thalamis meis
Herculeus ensis: huic decet ferro inmori.--
una perire dextera nobis sat est?
coite, gentes, saxa et immensas faces
iaculetur orbis, nulla nunc cesset manus,
corripite tela, vindicem vestrum abstuli:
impune saevi sceptra iam reges gerent,
impune iam nascetur indomitum malum;
reddentur arae cernere assuetae hostiam
similem colenti: sceleribus feci viam;
ego vos tyrannis regibus monstris feris
saevisque rapto vindice opposui deis.--
cessas, Tonantis socia? non spargis facem
imitata fratrem et mittis ereptam Iovi
meque ipsa perdis? laus tibi erepta incluta est,
ingens triumphus: aemuli, Iuno, tui
mortem occupavi. Nutrix Quid domum impulsam trahis?
erroris istic omne quodcumque est nefas.
haut est nocens quicumque non sponte est nocens.
De. Quicumque fato ignoscit et parcit sibi,
errare meruit: morte damnari placet.
Nut. Nocens videri, qui mori quaerit, cupit.
De. Mors innocentes sola deceptos facit.
Nut. Titana fugies? De. Ipse me Titan fugit.
Nut. Vitam relinques? De. Miseram, ut Alciden sequar.
Nut. Superest et auras ille caelestes trahit.
De. Vinci Hercules cum potuit, hinc coepit mori.
Nut. Natum relinques fataque abrumpes tua?
De. Quamcumque natus sepelit haec vixit diu.
Nut.Virum sequeris. De. Praegredi castae solent.
Nut. Si te ipsa damnas, scelere te misera arguis.
De.Nemo nocens sibi ipse poenas inrogat.
Nut. Multis remissa est vita quorum error nocens,
non dextra fuerat. fata quis damnat sua?
De. Quicumque fata iniqua sortitus fuit.
Nut. Hic ipse Megaram nempe confixam suis
stravit sagittis atque natorum indolem
Lernaea figens tela furibunda manu;
ter parricida factus ignovit tamen
sibi, nam furoris fonte Cinyphio scelus
sub axe Libyco tersit et dextram abluit.
quo, misera, pergis? cur tuas damnas manus?
De. Damnat meas devictus Alcides manus:
placet scelus punire. Nut. Si novi Herculem,
aderit cruenti forsitan victor mali
dolorque fractus cedet Alcidae tuo.
De. Exedit artus virus, ut fama est, hydrae;
immensa pestis coniugis membra abstulit.
Nut. Serpentis illi virus enectae autumas
haut posse vinci, qui malum vivum tulit?
elisit hydram, dente cum fixo stetit
media palude victor effuso obrutus
artus veneno. sanguis hunc Nessi opprimet,
qui vicit ipsas horridi Nessi manus?
De. Frustra tenetur ille qui statuit mori:
proinde lucem fugere decretum est mihi.
vixit satis quicumque cum Alcide occidit.
Nut. Per has aniles ecce te supplex comas
atque ubera ista paene materna obsecro:
depone tumidas pectoris laesi minas
mortisque dirae expelle decretum horridum.
De. Quicumque misero forte dissuadet mori,
crudelis ille est: interim poena est mori,
sed saepe donum; pluribus venia obfuit.
Nut. Defende saltem dexteram, infelix, tuam
fraudisque facinus esse, non nuptae, sciat.
De.Defendar illic: inferi absolvent ream,
a me ipsa damnor; purget has Pluton manus.
stabo ante ripas, immemor Lethe, tuas
et umbra tristis coniugem excipiam meum.
Sed tu, nigrantis regna qui torques poli,
para laborem (scelera quae quisque ausus est,
hic vincit error: Iuno non ausa Herculem est
eripere terris), horridam poenam para.
Sisyphia cervix cesset et nostros lapis
impellat umeros; me vagus fugiat latex
meamque fallax unda deludat sitim;
merui manus praebere turbinibus tuis,
quaecumque regem Thessalum torques rota;
effodiat avidus hinc et hinc vultur fibras;
vacat una Danais: has ego explebo vices.
Laxate, manes; recipe me comitem tibi,
Phasiaca coniunx: peior haec, peior tuo
utroque dextra est scelere, seu mater nocens
seu dira soror es; adde me comitem tuis,
Threicia coniunx, sceleribus; natam tuam,
Althaea mater, recipe, nunc veram tui
agnosce prolem -- quid tamen tantum manus
vestrae abstulerunt? claudite Elysium mihi,
quaecumque fidae coniuges nemoris sacri
lucos tenetis; si qua respersit manus
viri cruore nec memor castae facis
stricto cruenta Belias ferro stetit,
in me suas agnoscat et laudet manus:
in hanc abire coniugum turbam libet--
sed et illa fugiet turba tam diras manus.
Invicte coniunx, innocens animus mihi,
scelesta manus est. pro nimis mens credula,
pro Nesse fallax atque semiferi doli!
auferre cupiens paelici eripui mihi.
recede, Titan, tuque quae blanda tenes
in luce miseros vita: cariturae Hercule
lux vilis ista est. exigat poenas sibi
reddamque vitam -- fata an extendo mea
mortemque, coniunx, ad tuas servo manus?
virtusne superest aliqua et armatae manus
intendere arcum tela missurum valent?
an arma cessant teque languenti manu
non audit arcus? si potes letum dare,
animosa coniunx dexteram expecto tuam.
mors differatur: frange ut insontem Lichan,
alias in urbes sparge et ignotum tibi
inmitte in orbem; perde ut Arcadiae nefas
et quidquid aliud cessit -- at ab illis tamen,
coniunx, redisti. Hyllus Parce iam, mater, precor,
ignosce fatis; error a culpa vacat.
De. Si vera pietas, Hylle, quaerenda est tibi,
iam perime matrem -- pavida quid tremuit manus?
quid ora flectis? haec erit pietas scelus.
ignave dubitas? Herculem eripui tibi:
haec, haec peremit dextra, cui debes patri
avum Tonantem. maius eripui decus,
quam luce tribui. si tibi ignotum est nefas,
a matre disce. seu tibi iugulo placet
mersisse ferrum sive maternum libet
invadere uterum, mater intrepidum tibi
praebebit animum. non erit tantum scelus
a te peractum: dextera sternar tua,
sed mente nostra. natus Alcidae times?
ita nulla peragas iussa, nec frangens mala
erres per orbem, si qua nascetur fera
referas parentem: dexteram intrepidam para.
patet ecce plenum pectus aerumnis: feri.--
scelus remitto, dexterae parcent tuae
Eumenides ipsae: verberum crepuit sonus.
quaenam ista torquens angue vibrato comam
temporibus atras squalidis pinnas quatit?
quid me flagranti, dira, persequeris face,
Megaera? poenas poscis Alcidae? dabo.
iamne inferorum, diva, sedere arbitri?
Sed ecce laxas carceris video fores.
quis iste saxum immane detritis gerit
iam senior umeris? ecce iam victus lapis
quaerit relabi. membra quis praebet rotae?
hic ecce pallens dira Tisiphone stetit,
causam reposcit; parce verberibus, precor,
Megaera, parce, sustine Stygias faces:
scelus est amoris. Sed quid hoc? tellus labat
et aula tectis crepuit excussis -- minax
unde iste coetus? totus in vultus meos
decurrit orbis, hinc et hinc populi fremunt
totusque poscit vindicem mundus suum.
iam parcite, urbes. quo fugam praeceps agam?
mors sola portus dabitur aerumnis meis.
testor nitentis flammeam Phoebi rotam
superosque testor: Herculem in terris adhuc
moritura linquo. Hy. Fugit attonita, ei mihi.
peracta iam pars matris est: statuit mori;
nunc nostra superest, mortis auferre impetum.
o misera pietas: si mori matrem vetas,
patri es scelestus; si mori pateris, tamen
in matre peccas -- urget hinc illinc scelus.
inhibenda tamen est: pergam et eripiam neci.


Chorus
Verum est quod cecinit sacer
Thressae sub Rhodopes iugis
aptans Pieriam chelyn
Orpheus, Calliopae genus,
aeternum fieri nihil.
Illius stetit ad modos
torrentis rapidi fragor,
oblitusque sequi fugam
amisit liquor impetum;
et dum fluminibus mora est,
defecisse putant Getae
Hebrum Bistones ultimi.
Advexit volucrem nemus
et silva residens venit;
aut si qua aera pervolat
auditis vaga cantibus
ales deficiens cadit.
Abrumpit scopulos Athos
Centauros obiter ferens
et iuxta Rhodopen stetit
laxata nive cantibus;
et quercum fugiens suam
ad vatem properat Dryas.
Ad cantus veniunt tuos
ipsis cum latebris ferae
iuxtaque inpavidum pecus
sedit Marmaricus leo
nec dammae trepidant lupos
et serpens latebras fugit
tunc oblita veneni.
Quin per Taenarias fores
manes cum tacitos adit
maerentem feriens chelyn,
cantu Tartara flebili
et tristes Erebi deos
vicit nec timuit Stygis
iuratos superis lacus.
Haesit non stabilis rota
victo languida turbine,
increvit Tityi iecur,
dum cantus volucres tenet;
audis tu quoque, navita:
inferni ratis aequoris
nullo remigio venit.
tunc primum Phrygius senex
undis stantibus immemor
excussit rabidam sitim
nec pomis adhibet manus,
Sic cum vinceret inferos
Orpheus carmine funditus,
et vinci lapis improbus
et vatem potuit sequi.
consumptos iterum deae
supplent Eurydices colus.
sed dum respicit immemor
nec credens sibi redditam
Orpheus Eurydicen sequi,
cantus praemia perdidit:
quae nata est iterum perit.
Tunc solamina cantibus
quaerens flebilibus modis
haec Orpheus cecinit Getis:
leges in superos datas
et qui tempora digerens
quattuor praecipitis deus
anni disposuit vices;
nulli non avidi colus
Parcas stamina nectere:
quod natum est properat mori.'
Vati credere Thracio
devictus iubet Hercules.
Iam, iam legibus obrutis
mundo cum veniet dies,
australis polus obruet
quidquid per Libyam iacet
et sparsus Garamas tenet;
arctous polus obruet
quidquid subiacet axibus
et siccus Boreas ferit.
amisso trepidus polo
Titan excutiet diem.
Caeli regia concidens
ortus atque obitus trahet
atque omnis pariter deos
perdet mors aliqua et chaos,
et mors fata novissima
in se constituet sibi.
Quis mundum capiet locus?
discedet via Tartari,
fractis ut pateat polis?
an quod dividit aethera
a terris spatium sat est
et mundi nimium malis?
Quis tantum capiet nefas
fati, quis, superi, locus
pontum Tartara sidera
regna unus capiet tria?
Sed quis non modicus fragor
aures attonitas movet?
est est Herculeus sonus.

Scaena V. Hercules-Chorus
Hercules Converte, Titan clare, anhelantes equos,
emitte noctem: pereat hic mundo dies
quo morior, atra nube inhorrescat polus;
obsta novercae. nunc, pater, caecum chaos
reddi decebat, hinc et hinc compagibus
ruptis uterque debuit frangi polus;
quid parcis astris? Herculem amittis, pater.
Nunc partem in omnem, Iuppiter, specta poli,
ne quis Gyges Thessalica iaculetur iuga
et fiat Othrys pondus Encelado leve.
laxabit atri carceris iam iam fores
Pluton superbus, vincula excutiet patri
caelumque reddet. ille qui pro fulmine
tuisque facibus natus in terris eram,
ad Styga revertor: surget Enceladus ferox
mittetque quo nunc premitur in superos onus.
regnum omne, genitor, aetheris dubium tibi
mors nostra faciet -- antequam spolium tui
caelum omne fiat, conde me tota, pater,
mundi ruina, frange quem perdis polum.
Cho. Non vana times, gnate Tonantis:
nunc Thessalicam Pelion Ossam
premet et Pindo congestus Athos
nemus aetheriis inseret astris;
vincet scopulos inde Typhoeus
et Tyrrhenam feret Inarimen;
feret Aetnaeos inde caminos
scindetque latus montis aperti
nondum Enceladus fulmine victus:
iam te caeli regna secuntur.
He. Ego qui relicta morte, contempta Styge,
per media Lethes stagna cum spolio redi
quo paene lapsis excidit Titan equis,
ego quem deorum regna senserunt tria,
morior nec ullus per meum stridet latus
transmissus ensis, haut meae telum necis
saxum est nec instar montis abrupti lapis
aut totus Othrys, non truci rictu gigas
Pindo cadaver obruit toto meum:
sine hoste vincor, quodque me torquet magis
(o misera virtus!) summus Alcidae dies
nullum malum prosternit; inpendo, ei mihi,
in nulla vitam facta. pro mundi arbiter
superique quondam dexterae testes meae,
pro cuncta tellus, Herculis vestri placet
mortem perire? dirus o nobis pudor,
o turpe fatum: femina Herculeae necis
auctor feretur! morior Alcides quibus
!Invicta si me cadere feminea manu
volvere fata perque tam turpes colus
mea mors cucurrit, cadere placuisset mihi
Iunonis odio: feminae caderem manu,
sed caelum habentis. si nimis superis fuit,
Scythico sub axe genita domuisset meas
vires Amazon -- feminae cuius manu
Iunonis hostis vincor! hinc gravior tui,
noverca, pudor est. quid diem hunc laetum vocas?
quid tale tellus genuit iratae tibi?
mortalis odia femina excessit tua.
adhuc furebas esse te Alcidae imparem:
victa es duobus -- pudeat irarum deos.
Utinam meo cruore satiasset suos
Nemeaea rictus pestis aut centum anguibus
vallatus hydram tabe pavissem mea,
utinam fuissem praeda Centauris datus
aut inter umbras vinctus aeterno miser
saxo sederem! spolia nunc traxi ultima
Fato stupente, nunc ab inferna Styge
lucem recepi, Ditis evici moras--
ubique mors me fugit, ut titulo inclitae
mortis carerem. pro ferae, victae ferae!
non me triformis sole conspecto canis
ad Styga revexit, non sub Hesperio polo
Hibera vicit turba pastoris feri,
non gemina serpens -- perdidi mortem, ei mihi,
totiens honestam: titulus extremus quis est!
Cho.Viden ut laudis conscia virtus
non Lethaeos horreat amnes?
pudet auctoris, non morte dolet:
cupit extremum finire diem
vasta tumidi mole gigantis
et montiferum Titana pati
rabidaeve necem debere ferae.
sed tua causa est, miserande, manus,
quod nulla fera est nullusque gigas:
iam quis dignus necis Herculeae
superest auctor nisi dextra tui?
He. Eheu quis intus scorpios, quis fervida
plaga revulsus cancer infixus meas
urit medullas? sanguinis quondam capax
tumidi vigor pulmonis arentes fibras
distendit, ardet felle siccato iecur
totumque lentus sanguinem avexit vapor.
primam cutem consumpsit, hinc aditum nefas
in membra fecit, abstulit pestis latus,
exedit artus penitus et totas malum
hausit medullas: ossibus vacuis sedet;
nec ossa durant ipsa, sed compagibus
discussa ruptis mole conlapsa fluunt.
defecit ingens corpus et pesti satis
Herculea non sunt membra -- pro, quantum est malum
quod esse vastum fateor, o dirum nefas
!En cernite, urbes, cernite ex illo Hercule
quid iam supersit. Herculem agnoscis, pater?
hisne ego lacertis colla Nemeaei mali
elisa pressi? tensus hac arcus manu
astris ab ipsis detulit Stymphalidas?
his ego citatam gressibus vici feram
radiante clarum fronte gestantem caput?
his fracta Calpe manibus emisit fretum?
his tot ferae, tot scelera, tot reges iacent?
his mundus umeris sedit? haec moles mei est,
haecne illa cervix? has ego opposui manus
caelo ruenti? quis mea custos manu
trahetur ultra Stygius? ubi vires prius
memet sepultae? quid patrem appello Iovem?
quid per Tonantem vindico caelum mihi?
iam, iam meus credetur Amphitryon pater.
Quaecumque pestis viscere in nostro lates,
procede -- quid me vulnere occulto petis?
quis te sub axe frigido pontus Scythes,
quae pigra Tethys genuit aut Maurum premens
Hibera Calpe litus? o dirum malum!
utrumne serpens squalidum crista caput
vibrans an aliquod et mihi ignotum malum?
numquid cruore es genita Lernaeae ferae
an te reliquit Stygius in terris canis?
omne es malum nullumque -- quis voltus tibi est?
concede saltem scire quo peream malo;
quaecumque pestis sive quaecumque es fera,
palam timere. quis tibi in medias locum
fecit medullas? ecce direpta cute
viscera manus detexit; ulterior tamen
inventa latebra est -- o malum simile Herculi
!Unde iste fletus? unde in has lacrimae genas?
invictus olim voltus et numquam malis
lacrimas suis praebere consuetus (pudet)
iam flere didicit. quis dies fletum Herculis,
quae terra vidit? siccus aerumnas tuli.
tibi illa virtus, quae tot elisit mala,
tibi cessit uni; prima et ante omnis mihi
fletum abstulisti: durior saxo horrido
et chalybe voltus et vaga Symplegade
victus minas infregit et lacrimam expulit.
flentem, gementem, summe pro rector poli,
me terra vidit, quodque me torquet magis,
noverca vidit. -- urit ecce iterum fibras,
incaluit ardor: unde nunc fulmen mihi?
Cho.Quid non possit superare dolor?
quondam Getico durior Haemo
nec Parrhasio lentior axe
saevo cessit membra dolori
fessumque movens per colla caput
latus alterno pondere flectit.
fletum virtus saepe resorbet:
sic arctoas laxare nives
quamvis tepido sidere Titan
non tamen audet vincitque nefas
solis adulti glaciale iubar.
He. Converte voltus ad meas clades, pater:
numquam ad tuas confugit Alcides manus,
non cum per artus hydra fecundum meos
caput explicaret; inter infernos lacus
possessus atra nocte cum Fato steti
nec invocavi; tot feras vici horridas,
reges, tyrannos, non tamen voltus meos
in astra torsi: semper haec nobis manus
votum spopondit; nulla propter me sacro
micuere caelo fulmina -- hic aliquid dies
optare iussit. primus audierit preces
idemque summus: unicum fulmen peto;
giganta crede (non minus caelum mihi
asserere potui -- dum patrem verum imputo,
caelo peperci). sive crudelis, pater,
sive es misericors, commoda nato manum
properante morte et occupa hanc laudem tibi.
vel si piget manusque detrectat nefas,
emitte Siculo vertice ardentes, pater,
Titanas, in me qui manu Pindum ferant
Ossaque qui me monte proiecto opprimant.
abrumpat Erebi claustra, me stricto petat
Bellona ferro; mitte Gradivum trucem,
armetur in me dirus: est frater quidem,
sed ex noverca. Tu quoque, Alcidae soror
tantum ex parente, cuspidem in fratrem tuum
iaculare, Pallas. Supplices tendo manus
ad te, noverca: sparge tu saltem, precor,
telum: perire feminae possum manu.
iam fracta, iam satiata quid pascis minas?
quid quaeris ultra? supplicem Alciden vides,
et nulla tellus, nulla me vidit fera
te deprecantem. nunc mihi irata satis
opus est noverca -- nunc tuus cessat dolor?
nunc odia ponis? parcis ubi votum est mori.
O terra et urbes, non facem quisquam Herculi,
non arma tradet? tela subtrahitis mihi?
ita nulla saevas terra concipiat feras
post me sepultum, nec meas umquam manus
imploret orbis, si qua nascentur mala
nascatur alius: undique infelix caput
mactate saxis, vincite aerumnas meas.
ingrate cessas orbis? excidimus tibi?
adhuc malis ferisque suppositus fores,
ni me tulisses. vindicem vestrum malis
eripite, populi: tempus hoc vobis datur
pensare merita -- mors erit pretium omnium.

Scaena VI. Hercules-Alcmene
Alcmene Quas misera terras mater Alcidae petam?
ubi natus, ubinam est? certa si visus notat,
reclinis ecce corde anhelante aestuat;
gemit: peractum est. membra complecti ultima,
o nate, liceat; spiritus fugiens meo
legatur ore: bracchia, amplexus cape.
ubi membra sunt? ubi illa quae mundum tulit
stelligera cervix? quis tibi exiguam tui
partem reliquit? He. Herculem spectas quidem,
mater, sed umbram et vile nescioquid mei.
agnosce, mater -- ora quid flectis retro
vultumque mergis? Herculem dici tuum
partum erubescis? Al. Quis feram mundus novam,
quae terra genuit? quodve tam dirum nefas
de te triumphat? victor Herculeus quis est?
He.Nuptae iacentem cernis Alciden dolis.
Al. Quis tantus est qui vincat Alciden dolus?
He.Quicumque, mater, feminae iratae sat est.
Al.Et unde in artus pestis aut ossa incidit?
He.Aditum venenis palla femineis dedit.
Al.Ubinam ista palla est? membra nudata intuor.
He.Consumpta mecum est. Al. Tantane inventa est lues?
He. Errare mediis crede visceribus meis,
o mater, hydram et mille cum Lerna feras.
quae tanta nubes flamma Sicanias secans,
quae Lemnos ardens, quae plaga igniferi poli
vetans flagranti currere in zona diem?
in ipsa me iactate, pro comites, freta
mediosque in amnes -- quis sat est Hister mihi?
non ipse terris maior Oceanus meos
franget vapores, omnis in nostris malis
deficiet umor, omnis arescet latex.
Quid, rector Erebi, me remittebas Iovi?
decuit tenere: redde me tenebris tuis,
talem subactis Herculem ostende inferis.
nil inde ducam, quid times iterum Herculem?
invade, mors, non trepida: iam possum mori.
Al.Compesce lacrimas saltem et aerumnas doma
malisque tantis Herculem indomitum refer
mortemque differ: quos soles vince inferos.
He. Si me catenis horridus vinctum suis
praeberet avidae Caucasus volucri dapem,
Scythia gemente flebilis gemitus mihi
non excidisset; si vagae Symplegades
utraque premerent rupe, redeuntis minas
ferrem ruinae; Pindus incumbat mihi
atque Haemus et qui Thracios fluctus Athos
frangit Iovisque fulmen excipiens Mimas:
non ipse si in me, mater, hic mundus ruat
superque nostros flagret incensus toros
Phoebeus axis, degener mentem Herculis
clamor domaret; mille decurrant ferae
pariterque lacerent, hinc feris clangoribus
aetheria me Stymphalis, hinc taurus minax
cervice tota pulset et quidquid fuit
solum quoque ingens; surgat hinc illinc nemus
artusque nostros dirus immittat Sinis:
sparsus silebo -- non ferae excutient mihi,
non arma gemitus, nil quod impelli potest.
Al.Non virus artus, nate, femineum coquit,
sed dura series operis et longus tibi
pavit cruentos forsitan morbos labor.
He. Ubi morbus, ubinam est? estne adhuc aliquid mali
in orbe mecum? veniat huc -- aliquis mihi
intendat arcus: nuda sufficiet manus.
procedat agedum * * * *
* * * Al.Ei mihi, sensus quoque
excussit illi nimius impulsos dolor.
Removete quaeso tela et infestas, precor,
rapite hinc sagittas: igne suffuso genae
scelus minantur. quas petam latebras anus?--
dolor iste furor est: Herculem solus domat.
cur deinde latebras aut fugam vecors petam?
obire forti meruit Alcmene manu:
vel scelere pereat, antequam letum mihi
ignavus aliquis mandat ac turpis manus
de me triumphat. -- ecce lassatus malis
sopore fessas alligat venas dolor
gravique anhelum pectus impulsu quatit.
favete, superi. si mihi gnatum inclutum
miserae negastis, vindicem saltem, precor,
servate terris. abeat excussus dolor
corpusque vires reparet Herculeum novas.

Scaena VII. Hyllus-Alcmene-Hercules-Philoctetes tacitus
Hyllus Pro lux acerba, pro capax scelerum dies!
nurus Tonantis occidit, natus iacet,
nepos supersum; scelere materno hic perit,
fraude illa capta est -- quis per annorum vices
totoque in aevo poterit aerumnas senex
referre tantas? unus eripuit dies
parentem utrumque; cetera ut sileam mala
parcamque fatis, Herculem amitto patrem.
Al. Compesce voces, inclutum Alcidae genus
miseraeque fato similis Alcmenae nepos:
longus dolorem forsitan vincet sopor.
Sed ecce, lassam deserit mentem quies
redditque morbo corpus et luctum mihi.
He. Quid hoc? rigenti cernitur Trachin iugo
an inter astra positus evasi genus
mortale tandem? quis mihi caelum parat?
te te, pater, iam video, placatam quoque
specto novercam. quis sonus nostras ferit
caelestis aures? Iuno me generum vocat.
video nitentem regiam clari aetheris
Phoebique tritam flammea zonam rota.
cubile video Noctis; hinc tenebras vocat.
Quid hoc? quis axem cludit et ab ipsis, pater,
deducit astris? ora Phoebeus modo
afflabat axis, tam prope a caelo fui --
Trachina video; quis mihi terras dedit?
Oete modo infra steterat ac totus fuit
suppositus orbis; tam bene excideras, dolor!
cogis fateri -- parce et hanc vocem occupa.
Haec, Hylle, dona matris? hoc munus parat?
utinam liceret stipite ingesto impiam
effringere animam quale Amazonium malum
circa nivalis Caucasi domui latus.
o cara Megara, tune cum furerem mihi
coniunx fuisti? stipitem atque arcus date,
dextra inquinetur, laudibus maculam imprimam,
summus legatur femina Herculeus labor.
Hy. Compesce diras, genitor, irarum minas;
habet, peractum est, quas petis poenas dedit:
sua perempta dextera mater iacet.
He.Cecidit dolose: manibus irati Herculis
occidere meruit; perdidit comitem Lichas.
saevire in ipsum corpus exanime impetus
atque ira cogit. cur minis nostris caret
ipsum cadaver? pabulum accipiant ferae.
Hy. Plus misera laeso doluit, hinc aliquid quoque
detrahere velles: occidit dextra sua,
tuo dolore; plura quam poscis tulit.
Sed non cruentae sceleribus nuptae iaces
nec fraude matris: Nessus hos struxit dolos
ictus sagittis qui tuis vitam expulit.
cruore tincta est palla semiferi, pater,
Nessusque nunc has exigit poenas sibi.
He. Bene est, peractum est, fata se nostra explicant;
lux ista summa est: quercus hanc sortem mihi
fatidica quondam dederat et Parnassio
Cirrhaea quatiens templa mugitu nemus:
'dextra perempti victor, Alcide, viri
olim iacebis; hic tibi emenso freta
terrasque et umbras finis extremus datur.'
nil querimur ultra: decuit hunc finem dari,
ne quis superstes Herculis victor foret.
Nunc mors legatur clara memoranda incluta,
me digna prorsus: nobilem hunc faciam diem.
caedatur omnis silva et Oetaeum nemus
succumbat: ingens Herculem accipiat rogus,
sed ante mortem. Tu, genus Poeantium,
hoc triste nobis, iuvenis, officium appara:
Herculea totum flamma succendat diem.
Ad te preces nunc, Hylle, supremas fero:
est clara captas inter, in voltu genus
regnumque referens, Euryto virgo edita
Iole: tuis hanc facibus et thalamis para.
victor cruentus abstuli patriam lares
nihilque miserae praeter Alciden dedi--
et ipse rapitur. penset aerumnas suas,
Iovis nepotem foveat et natum Herculis;
tibi illa pariat quidquid ex nobis habet.
Tuque ipsa planctus pone funereos, precor,
o clara genetrix: vivet Alcides tibi.
virtute nostra paelicem feci tuam
credi novercam, sive nascenti Herculi
nox illa certa est sive mortalis meus
pater est. licet sit falsa progenies mei,
materna culpa cesset et crimen Iovis,
merui parentem: contuli caelo decus,
natura me concepit in laudes Iovis.
quin ipse, quamquam Iuppiter, credi meus
pater esse gaudet; parce iam lacrimis, parens:
superba matres inter Argolicas eris.
quid tale Iuno genuit aetherium gerens
sceptrum et Tonanti nupta? mortali tamen
caelum tenens invidit, Alciden suum
dici esse voluit. Perage nunc, Titan, vices
solus relictus: ille qui vester comes
ubique fueram, Tartara et manes peto.
hanc tamen ad imos perferam laudem inclutam,
quod nulla pestis fudit Alciden palam
omnemque pestem vicit Alcides palam.


Chorus
Chorus O decus mundi, radiate Titan,
cuius ad primos Hecate vapores
lassa nocturnae levat ora bigae:
dic sub Aurora positis Sabaeis,
dic sub occasu positis Hiberis,
quique sub plaustro patiuntur ursae,
quique ferventi quatiuntur axe,
dic ad aeternos properare manes
Herculem et regnum canis inquieti,
unde non umquam remeabit ille.
sume quos nubes radios sequantur,
pallidus maestas speculare terras
et caput turpes nebulae pererrent.
Quando, pro Titan, ubi, quo sub axe
Herculem in terris alium sequeris?
quas manus orbis miser invocabit,
si qua sub Lerna numerosa pestis
sparget in centum rabiem dracones,
Arcadum si quis, populi vetusti,
fecerit silvas aper inquietas,
Thraciae si quis Rhodopes alumnus
durior terris Helices nivosae
sparget humano stabulum cruore?
quis dabit pacem populo timenti,
si quid irati superi per urbes
iusserint nasci? iacet omnibus par,
quem parem tellus genuit Tonanti.
Planctus immensas resonet per urbes
et comas nullo cohibente nodo
femina exertos feriat lacertos,
solaque obductis foribus deorum
templa securae pateant novercae.
Vadis ad Lethen Stygiumque litus,
unde te nullae referent carinae;
vadis ad manes miserandus, unde
Morte devicta tuleras triumphum;
umbra nudatis venies lacertis
languido vultu tenuique collo,
teque non solum feret illa puppis,
non tamen vilis eris inter umbras:
Aeacon iuxta geminosque Cretas
facta discernes feriens tyrannos.
Parcite, o dites, inhibete dextras:
laudis est purum tenuisse ferrum,
dumque regnabas, minimum procellis
in tuas urbes licuisse Fati.
Sed locum virtus habet inter astra.
sedis arctoae spatium tenebis
an gravis Titan ubi promit aestus?
an sub occasu tepido nitebis,
unde commisso resonare ponto
audies Calpen? loca quae sereni
deprimes caeli? quis erit recepto
tutus Alcide locus inter astra?
horrido tantum procul a leone
det pater sedes calidoque cancro,
ne tuo vultu tremefacta leges
astra conturbent trepidetque Titan.
Vere dum flores venient tepenti
et comam silvis hiemes recident,
et comam silvis revocabit aestas
pomaque autumno fugiente cedent
nulla te terris rapiet vetustas:
tu comes Phoebo, comes ibis astris.
ante nascetur seges in profundo
vel fretum dulci resonabit unda,
ante descendet glacialis ursae
sidus et ponto vetito fruetur,
quam tuas laudes populi quiescant.
Te, pater rerum, miseri precamur:
nulla nascatur fera, nulla pestis,
non duces saevos miseranda tellus
horreat, nulla dominetur aula
qui putet solum decus esse regni
semper intensum tenuisse ferrum;
si quid in terris iterum timetur,
vindicem terrae petimus relictae.
Heu quid hoc? mundus sonat ecce caecum.
maeret Alciden pater? an deorum
clamor, an vox est timidae novercae
Hercule et viso fugit astra Iuno?
passus an pondus titubavit Atlas?
an magis diri tremuere manes
Herculem et visum canis inferorum
fugit abruptis trepidus catenis?
fallimur: laeto venit ecce vultu
quem tulit Poeans umerisque tela
gestat et notas populis pharetras,
Herculis heres.

Scaena VIII. Chorus-Philoctetes
Cho.Effare casus, iuvenis, Herculeos precor
voltuve quonam tulerit Alcides necem.
Philoctetes Quo nemo vitam. Cho. Laetus adeone ultimos
invasit ignes? Ph. Esse iam flammas nihil
ostendit ille. quid sub hoc mundo Hercules
immune vinci liquit? en domita omnia.
Cho.Inter vapores quis fuit forti locus?
Ph. Quod unum in orbe vicerat nondum malum,
et flamma victa est; haec quoque accessit feris:
inter labores ignis Herculeos abit.
Cho.Edissere agedum, flamma quo victa est modo?
Ph. Ut omnis Oeten maesta corripuit manus,
huic fagus umbras perdit et toto iacet
succisa trunco, flectit hic pinum ferox
astris minantem et nube de media vocat:
ruitura cautem movit et silvam tulit
secum minorem. Chaonis quondam loquax
stat vasta late quercus et Phoebum vetat
ultraque totos porrigit ramos nemus;
gemit illa multo vulnere impresso minax
frangitque cuneos, resilit incussus chalybs
volnusque ferrum patitur et rigidum est parum.
commota tandem cum cadens latam sui
duxit ruinam, protinus radios locus
admisit omnis: sedibus pulsae suis
volucres pererrant nemore succiso diem
quaeruntque lassis garrulae pinnis domus.
iamque omnis arbor sonuit et sacrae quoque
sensere quercus horridam ferro manum
nullique priscum profuit luco nemus.
Aggeritur omnis silva et alternae trabes
in astra tollunt Herculi angustum rogum:
raptura flammas pinus et robur tenax
et brevior ilex. summa sed complet rogum
populea silva, frondis Herculeae nemus.
At ille, ut ingens nemore sub Nasamonio
aegro reclinis pectore immugit leo,
fertur -- quis illum credat ad flammas rapi?
voltus petentis astra, non ignes erat.
Ut pressit Oeten ac suis oculis rogum
lustravit omnem, fregit impositus trabes.
arcumque poscit. 'accipe haec' inquit, 'sate
Poeante, dona, et munus Alcidae cape.
has hydra sensit, his iacent Stymphalides
et quidquid aliud eminus vici manu
victrice. felix iuvenis has numquam irritas
mittes in hostem, sive de media voles
auferre volucres nube, descendent aves
et certa praedae tela de caelo fluent,
nec fallet umquam dexteram hic arcus tuam:
librare telum didicit et certam dare
fugam sagittis, ipsa non fallunt iter
emissa nervo tela; tu tantum, precor,
accommoda ignes et facem extremam mihi.
hic nodus' inquit, 'nulla quem cepit manus,
mecum per ignes flagret; hoc telum Herculem
tantum sequetur. hoc quoque acciperes' ait
'si ferre posses. adiuvet domini rogum.'
tum rigida secum spolia Nemeaei mali
arsura poscit; latuit in spolio rogus.
Ingemuit omnis turba nec lacrimas dolor
cuiquam remisit. mater in luctum furens
diduxit avidum pectus atque utero tenus
exerta vastos ubera in planctus ferit,
superosque et ipsum vocibus pulsans Iovem
implevit omnem voce feminea locum.
'Deforme letum, mater, Herculeum facis,
compesce lacrimas' inquit, 'introrsus dolor
femineus abeat; Iuno cur laetum diem
te flente ducat? paelicis gaudet suae
spectare lacrimas. comprime infirmum iecur,
mater: nefas est ubera atque uterum tibi
laniare, qui me genuit.' et dirum fremens,
qualis per urbes duxit Argolicas canem,
cum victor Erebi Dite contempto redit
tremente fato, talis incubuit rogo.
quis sic triumphans laetus in curru stetit
victor? quis illo gentibus vultu dedit
leges tyrannus? quanta pax habitum tulit!
haesere lacrimae, cecidit impulsus dolor
nobis quoque ipsis, nemo periturum ingemit:
iam flere pudor est; ipsa quam sexus iubet
maerere, siccis haesit Alcmene genis
stetitque nato paene iam similis parens.
Cho. Nullasne in astra misit ad superos preces
arsurus aut in vota respexit Iovem?
Ph. Iacuit sui securus et caelum intuens
quaesivit oculis, arce an ex aliqua pater
despiceret illum. tum manus tendens ait:
'quacumque parte prospicis natum, pater,
te te precor, cui nocte commissa dies
quievit unus, si meas laudes canit
utrumque Phoebi litus et Scythiae genus
et omnis ardens ora quam torret dies,
si pace tellus plena, si nullae gemunt
urbes nec aras impias quisquam inquinat,
si scelera desunt, spiritum admitte hunc, precor,
in astra. non me noctis infernae locus
nec maesta nigri regna conterrent Iovis,
sed ire ad illos umbra, quos vici, deos,
pater, erubesco. nube discussa diem
pande, ut deorum coetus ardentem Herculem
spectet; licet tu sidera et mundum neges
ultro, pater, cogere: si voces dolor
abstulerit ullas, pande tunc Stygios lacus
et redde fatis; approba natum prius:
ut dignus astris videar, hic faciet dies.
leve est quod actum est; Herculem hic, genitor, dies
inveniet aut damnabit.' Haec postquam edidit,
noverca cernat quo feram flammas modo.
flammas poposcit. 'hoc age, Alcidae comes,
non segnis' inquit 'corripe Oetaeam facem.
quid dextra tremuit? num manus pavida impium
scelus refugit? redde iam pharetras mihi,
ignave iners enervis -- en nostros manus
quae tendat arcus! quid sedet pallor genis?
animo faces invade quo Alciden vides
voltu iacere. respice arsurum, miser:
vocat ecce iam me genitor et pandit polos;
venio, pater' -- vultusque non idem fuit.
Tremente pinum dextera ardentem intuli.
refugit ignis et reluctantur faces
et membra vitant, sed recedentem Hercules
insequitur ignem. Caucasum aut Pindum aut Athon
ardere credas: nullus erumpit sonus,
tantum ingemiscit ignis. o durum iecur!
Typhon in illo positus immanis rogo
gemuisset ipse quique convulsam solo
imposuit umeris Ossan Enceladus ferox.
At ille medias inter exurgens faces,
semiustus ac laniatus, intrepidum tuens:
'nunc es parens Herculea: sic stare ad rogum
te, mater' inquit, 'sic decet fleri Herculem.'
inter vapores positus et flammae minas
immotus, inconcussus, in neutrum latus
correpta torquens membra adhortatur, monet,
gerit aliquid ardens. omnibus fortem addidit
animum ministris; urere ardentem putes.
Stupet omne vulgus, vix habent flammae fidem:
tam placida frons est, tanta maiestas viro.
nec properat uri; cumque iam forti datum
leto satis pensavit, igniferas trabes
hinc inde traxit, minima quas flamma occupat
totas in ignes vertit et quis plurimus
exundat ignis repetit intrepidus ferox.
tunc ora flammis implet: ast illi graves
luxere barbae; cumque iam vultum minax
appeteret ignis, lamberent flammae caput,
non pressit oculos. Sed quid hoc? maestam intuor
sinu gerentem reliquias magni Herculis,
crinemque iactans squalidum Alcmene gemit.

Scaena IX. Alcmene-Philoctetes
Alcmene Timete, superi, fata: tam parvus cinis
Herculeus, huc huc ille decrevit gigas!
o quanta, Titan, in nihil moles abit;
anilis, heu me, recipit Alciden sinus,
hic cumulus ille est: ecce vix totam Hercules
complevit urnam; quam leve est pondus mihi,
cui totus aether pondus incubuit leve
!Ad Tartara olim regnaque, o nate, ultima
rediturus ibas -- quando ab inferna Styge
remeabis iterum? non ut et spolium trahas
rursusque Theseus debeat lucem tibi--
sed quando solus? mundus impositus tuas
compescet umbras teque Tartareus canis
inhibere poterit? quando Taenarias fores
pulsabis? aut quas mater ad fauces agar
qua mors aditur? vadis ad manes iter
habiturus unum. quid diem questu tero?
quid misera duras vita? quid lucem hanc tenes?
quem parere rursus Herculem possum Iovi?
quis me parentem natus Alcmenen suam
tantus vocabit? o nimis felix, nimis,
Thebane coniunx, Tartari intrasti loca
florente nato teque venientem inferi
timuere forsan, quod pater tanti Herculis,
vel falsus, aderas. Quas petam terras anus,
invisa saevis regibus (si quis tamen
rex est relictus saevus)? ei miserae mihi!
quicumque caesos ingemunt nati patres,
a me petent supplicia, me cuncti obruent:
si quis minor Busiris aut si quis minor
Antaeus urbes fervidae terret plagae,
ego praeda ducar; si quis Ismarius greges
Thracis cruenti vindicat, carpent greges
mea membra diri; forsitan poenas petet
irata Iuno: totus exurget dolor;
secura victo tandem ab Alcide vacat,
paelex supersum -- quanta supplicia expetet
ne parere possim! fecit hic natus mihi
uterum timendum. Quae petam Alcmene loca?
quis me locus, quae regio, quae mundi plaga
defendet aut quas mater in latebras agar
ubique per te nota? si patriam petam
laresque miseros, Argos Eurystheus tenet;
marita Thebas regna et Ismenon petam
thalamosque nostros, in quibus quondam Iovem
dilecta vidi? pro nimis felix, nimis,
si fulminantem et ipsa sensissem Iovem!
utinam meis visceribus Alcides foret
exsectus infans! nunc datum est tempus, datum est
videre natum laude certantem Iovi,
ut hoc daretur, scire quid fatum mihi
eripere posset. quis memor vivit tui,
o nate, populus? omne iam ingratum est genus.
Petam Cleonas? Arcadum an populos petam
meritisque terram nobilem quaeram tuis?
hic dira serpens cecidit, hic ales fera,
hic sus cruentus, hic tua fractus manu
qui te sepulto possidet caelum leo:
si grata terra est, populus Alcmenen tuam
defendat omnis. Thracias gentes petam
Hebrique populos? haec quoque est meritis tuis
defensa tellus: stabula cum regno iacent.
hic pax cruento rege prostrato data est:
ubi enim negata est? Quod tibi infelix anus
quaeram sepulcrum? de tuis totus rogis
contendat orbis. reliquias magni Herculis
quis populus aut quae templa, quae gentes rogant?
quis, quis petit, quis poscit Alcmenes onus?
quae tibi sepulcra, nate, quis tumulus sat est?
hic totus orbis: fama erit titulus tibi.
Quid, anime, trepidas? Herculis cineres tenes;
complectere ossa: reliquiae auxilium dabunt,
erunt satis praesidia, terrebunt tuae
reges vel umbrae. Phil. Debitos nato quidem
compesce fletus, mater Alcidae incluti.
non est gemendus nec gravi urgendus prece,
virtute quisquis abstulit fatis iter:
aeterna virtus Herculem fleri vetat:
fortes vetant maerere, degeneres iubent.
Al. Sedabo questus vindice amisso parens
terrae atque pelagus quaque purpureus dies
utrumque clara spectat Oceanum rota?
quot misera in uno condidi natos parens!
regno carebam, regna sed poteram dare.
una inter omnes terra quas matres gerit
votis peperci, nil ego a superis peti,
incolume nato: quid dare Herculeus mihi
non poterat ardor, quod deus quisquam mihi
negare poterat? vota in hac fuerant manu:
quidquid negaret Iuppiter, daret Hercules.
quid tale genetrix ulla mortalis tulit?
deriguit aliqua mater, ut toto stetit
succisa fetu, bisque septenos gregem
deplanxit una: gregibus aequari meus
quot ille poterat! matribus miseris adhuc
exemplar ingens derat: Alcmene dabo.
cessate, matres, pertinax si quas dolor
adhuc iubet lugere, quas luctus gravis
in saxa vertit; cedite his cunctae malis.
Agedum senile pectus, o miserae manus,
pulsate -- et una funeri tanto sat est
grandaeva anus defecta, quod totus brevi
iam quaeret orbis? expedi in planctus tamen
defessa quamquam bracchia: invidiam ut deis
lugendo facias, advoca in planctus genus.
Flete, Alcmenae magnique Iovis
plangite natum, cui concepto
lux una perit noctesque duas
contulit Eos: ipsa quiddam
plus luce perit.
Totae pariter plangite gentes,
quarum saevos ille tyrannos
iussit Stygias penetrare domos
populisque madens ponere ferrum.
fletum meritis reddite tantis,
totus, totus personet orbis.
Fleat Alciden caerula Crete,
magno tellus cara Tonanti:
centum populi bracchia pulsent.
nunc Curetes, nunc Corybantes
arma Idaea quassate manu:
armis illum lugere decet.
nunc, nunc funus plangite verum:
iacet Alcides non minor ipso,
Creta, Tonante.
Flete Herculeos, Arcades, obitus,
nondum Phoebe nascente genus:
iuga Parthenii ~Nemeaeque sonent
feriatque gravis Maenala planctus:
magno Alcidae poscit gemitum
stratus vestris saetiger agris
alesque sequi iussa sagittas
totum pinnis furata diem.
Flete, Argolicae, flete, Cleonae:
hic terrentem moenia quondam
vestra leonem fregit nostri
dextera nati. Date, Bistoniae,
verbera, matres gelidusque sonet
planctibus Hebrus flete Alciden,
quod non stabulis nascitur infans
nec vestra greges viscera carpunt.
Fleat Antaeo libera tellus
et rapta fero plaga Geryonae:
mecum, miserae, plangite, gentes,
audiat ictus utraque Tethys.
Vos quoque, mundi turba citati,
flete Herculeos, numina, casus:
vestrum Alcides cervice meus
mundum, superi, caelumque tulit,
dum stelligeri vector Olympi
pondere liber spiravit Atlans.
Ubi nunc vestrae, Iuppiter, arces?
ubi promissi regia mundi?
nempe Alcides mortalis obit,
nempe sepultus totiens telis
facibusque tuis ille pepercit,
quotiens ignis spargendus erat.
in me saltem iaculare facem
Semelenque puta.
Iamne Elysias, o nate, domus,
iam litus habes,
ad quod populos natura vocat?
an post raptum
Styx atra canempraeclusit iter
teque in primo limine Ditis
fata morantur? quis nunc umbras,
nate, tumultus manesque tenet?
fugit abducta navita cumba
et Centauris Thessala motis
ferit attonitos ungula manes
anguesque suos hydra sub undas
territa mergit teque labores,
o nate, timent? Fallor, fallor
vesana furens, nec te manes
umbraeque timent,
non Argolico rapta leoni
fulva pellis contecta iuba
laevos operit dira lacertos
vallantque feri tempora dentes:
donum pharetrae cessere tuae
telaque mittet iam dextra minor.
vadis inermis, nate, per umbras,
ad quas semper mansurus eris.

Scaena X. Vox Herculis-Alcmene
Hercules Quid me tenentem regna siderei poli
caeloque tandem redditum planctu iubes
sentire fatum? parce: iam virtus mihi
in astra et ipsos fecit ad superos iter.
Al.Unde sonus trepidas aures ferit?
unde meas inhibet lacrimas fragor?
agnosco agnosco victum est chaos.
a Styge, nate, redis iterum mihi
fractaque non semel est mors horrida?
vicisti rursus noctis loca
puppis et infernae vada tristia?
pervius est Acheron iam languidus
et remeare licet soli tibi,
nec te fata tenent post funera?
an tibi praeclusit Pluton iter
et pavidus regni metuit sibi?
certe ego te vidi flagrantibus
impositum silvis, cum plurimus
in caelum fureret flammae metus:
arsisti certe, cur ultima
non tenuere tuas umbras loca?
quid timuere tui manes, precor?
umbra quoque es Diti nimis horrida?
He. Non me gementis stagna Cocyti tenent
nec puppis umbras furva transvexit meas;
iam parce, mater, questibus: manes semel
umbrasque vidi; quidquid in nobis tui
mortale fuerat, ignis evictum tulit:
paterna caelo, pars data est flammis tua.
proinde planctus pone, quos nato paret
genetrix inerti; luctus in turpes eat:
virtus in astra tendit, in mortem timor.
praesens ab astris, mater, Alcides cano:
poenas cruentus iam tibi Eurystheus dabit;
curru superbum vecta transcendes caput.
Me iam decet subire caelestem plagam:
inferna vici rursus Alcides loca.
Al. Mane parumper--cessit ex oculis, abit,
in astra fertur. fallor an vultus putat
vidisse natum? misera mens incredula est.
es numen et te mundus aeternum tenet:
credo triumphis. -- regna Thebarum petam
novumque templis additum numen canam.


Chorus
Numquam Stygias fertur ad umbras
inclita virtus: vivite fortes
nec Lethaeos saeva per amnes
vos fata trahent, sed cum summas
exiget horas consumpta dies,
iter ad superos gloria pandet.
Sed tu, domitor magne ferarum
orbisque simul pacator, ades:
nunc quoque nostras aspice terras,
et si qua novo belua vultu
quatiet populos terrore gravi,
tu fulminibus frange trisulcis:
fortius ipso genitore tuo
fulmina mitte.

Modalità mobile