Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Seneca - Tragedie - Agamemnon

ACTUS I
Prologus. Thyestis umbra
Opaca linquens Ditis inferni loca,
adsum profundo Tartari emissus specu,
incertus utras oderim sedes magis:
fugio Thyestes inferos, superos fugo.
En horret animus et pavor membra excutit:
video paternos, immo fraternos lares.
hoc est vetustum Pelopiae limen domus;
hinc auspicari regium capiti decus
mos est Pelasgis, hoc sedent alti toro
quibus superba sceptra gestantur manu,
locus hic habendae curiae -- hic epulis locus.
Libet reverti. nonne vel tristes lacus
incolere satius? nonne custodem Stygis
trigemina nigris colla iactantem iubis?
ubi ille celeri corpus evinctus rotae
in se refertur, ubi per adversum irritus
redeunte totiens luditur saxo labor,
ubi tondet ales avida fecundum iecur,
et inter undas fervida exustus siti
aquas fugaces ore decepto appetit
poenas daturus caelitum dapibus graves?
Sed ille nostrae pars quota est culpae senex?
reputemus omnes quos ob infandas manus
quaesitor urna Gnosius versat reos:
vincam Thyestes sceleribus cunctos meis.
a fratre vincar? liberis plenus tribus
in me sepultis? viscera exedi mea.
Nec hactenus Fortuna maculavit patrem,
sed maius aliud ausa commisso scelus
gnatae nefandos petere concubitus iubet.
non pavidus hausi dicta, sed cepi nefas.
ergo ut per omnis liberos irem parens,
coacta fatis gnata fert utero gravi
me patre dignum. versa natura est retro:
avo parentem, pro nefas, patri virum,
gnatis nepotes miscui -- nocti diem.
Sed sera tandem respicit fessos malis
post fata demum sortis incertae fides:
rex ille regum, ductor Agamemnon ducum,
cuius secutae mille vexillum rates
Iliaca velis maria texerunt suis,
post decima Phoebi lustra devicto Ilio
adest -- daturus coniugi iugulum suae.
Iam iam natabit sanguine alterno domus:
enses secures tela, divisum gravi
ictu bipennis regium video caput;
iam scelera prope sunt, iam dolus caedes cruor --
parantur epulae. causa natalis tui,
Aegisthe, venit. quid pudor vultus gravat?
quid dextra dubio trepida consilio labat?
quid ipse temet consulis torques rogas,
an deceat hoc te? respice ad patrem: decet.
Sed cur repente noctis aestivae vices
hiberna longa spatia producunt mora,
aut quid cadentes detinet stellas polo?
Phoebum moramur. redde iam mundo diem.

ACTUS I
Prologus. Thyestis umbra
Opaca linquens Ditis inferni loca,
adsum profundo Tartari emissus specu,
incertus utras oderim sedes magis:
fugio Thyestes inferos, superos fugo.
En horret animus et pavor membra excutit:
video paternos, immo fraternos lares.
hoc est vetustum Pelopiae limen domus;
hinc auspicari regium capiti decus
mos est Pelasgis, hoc sedent alti toro
quibus superba sceptra gestantur manu,
locus hic habendae curiae -- hic epulis locus.
Libet reverti. nonne vel tristes lacus
incolere satius? nonne custodem Stygis
trigemina nigris colla iactantem iubis?
ubi ille celeri corpus evinctus rotae
in se refertur, ubi per adversum irritus
redeunte totiens luditur saxo labor,
ubi tondet ales avida fecundum iecur,
et inter undas fervida exustus siti
aquas fugaces ore decepto appetit
poenas daturus caelitum dapibus graves?
Sed ille nostrae pars quota est culpae senex?
reputemus omnes quos ob infandas manus
quaesitor urna Gnosius versat reos:
vincam Thyestes sceleribus cunctos meis.
a fratre vincar? liberis plenus tribus
in me sepultis? viscera exedi mea.
Nec hactenus Fortuna maculavit patrem,
sed maius aliud ausa commisso scelus
gnatae nefandos petere concubitus iubet.
non pavidus hausi dicta, sed cepi nefas.
ergo ut per omnis liberos irem parens,
coacta fatis gnata fert utero gravi
me patre dignum. versa natura est retro:
avo parentem, pro nefas, patri virum,
gnatis nepotes miscui -- nocti diem.
Sed sera tandem respicit fessos malis
post fata demum sortis incertae fides:
rex ille regum, ductor Agamemnon ducum,
cuius secutae mille vexillum rates
Iliaca velis maria texerunt suis,
post decima Phoebi lustra devicto Ilio
adest -- daturus coniugi iugulum suae.
Iam iam natabit sanguine alterno domus:
enses secures tela, divisum gravi
ictu bipennis regium video caput;
iam scelera prope sunt, iam dolus caedes cruor --
parantur epulae. causa natalis tui,
Aegisthe, venit. quid pudor vultus gravat?
quid dextra dubio trepida consilio labat?
quid ipse temet consulis torques rogas,
an deceat hoc te? respice ad patrem: decet.
Sed cur repente noctis aestivae vices
hiberna longa spatia producunt mora,
aut quid cadentes detinet stellas polo?
Phoebum moramur. redde iam mundo diem.

ACTUS II
Clytaemnestra-Nutrix
Clyt. Quid, segnis anime, tuta consilia expetis?
quid fluctuaris? clausa iam melior via est.
licuit pudicos coniugis quondam toros
et sceptra casta vidua tutari fide;
periere mores ius decus pietas fides
et qui redire cum perit nescit pudor;
da frena et omnem prona nequitiam incita:
per scelera semper sceleribus tutum est iter.
Tecum ipsa nunc evolve femineos dolos,
quod ulla coniunx perfida atque impos sui
amore caeco, quod novercales manus
ausae, quod ardens impia virgo face
Phasiaca fugiens regna Thessalica trabe:
ferrum, venena -- vel Mycenaeas domos
coniuncta socio profuge furtiva rate.
Quid timida loqueris furta et exilium et fugas?
soror ista fecit: te decet maius nefas.

Nut. Regina Danaum et inclitum Ledae genus,
quid tacita versas quidve consilii impotens
tumido feroces impetus animo geris?
licet ipsa sileas, totus in vultu est dolor.
proin quidquid est, da tempus ac spatium tibi:
quod ratio non quit, saepe sanavit mora

Clyt. Maiora cruciant quam ut moras possim pati;
flammae medullas et cor exurunt meum;
mixtus dolori subdidit stimulos timor;
invidia pulsat pectus, hinc animum iugo
premit cupido turpis et vinci vetat;
et inter istas mentis obsessae faces
fessus quidem et deiectus et pessumdatus
pudor rebellat. fluctibus variis agor,
ut, cum hinc profundum ventus, hinc aestus rapit,
incerta dubitat unda cui cedat malo.
proinde omisi regimen e manibus meis:
quocumque me ira, quo dolor, quo spes feret,
hoc ire pergam; fluctibus dedimus ratem.
ubi animus errat, optimum est casum sequi.

Nut. Caeca est temeritas quae petit casum ducem.

Clyt. Cui ultima est fortuna, quid dubiam timet?

Nut. Tuta est latetque culpa, si pateris, tua.

Clyt. Perlucet omne regiae vitium domus.
Nut. Piget prioris et novum crimen struis?

Clyt. Res est profecto stulta nequitiae modus.

Nut. Quod metuit auget qui scelus scelere obruit.

Clyt. Et ferrum et ignis saepe medicinae loco est.

Nut. Extrema primo nemo temptavit loco.

Clyt. Rapienda rebus in malis praeceps via est.

Nut. At te reflectat coniugi nomen sacrum.

Clyt. Decem per annos vidua respiciam virum?

Nut. Meminisse debes sobolis ex illo tuae.

Clyt. Equidem et iugales filiae memini faces
et generum Achillem: praestitit matri fidem.

Nut. Redemit illa classis immotae moras
et maria pigro fixa languore impulit.

Clyt. Pudet doletque: Tyndaris, caeli genus,
lustrale classi Doricae peperi caput!
revolvit animus virginis thalamos meae
quos ille dignos Pelopia fecit domo,
cum stetit ad aras ore sacrifico pater
quam nuptialis! horruit Calchas suae
responsa vocis et recedentes focos.
o scelera semper sceleribus vincens domus:
cruore ventos emimus, bellum nece!
sed vela pariter mille fecerunt rates?
non est soluta prospero classis deo;
eiecit Aulis impias portu rates.
Sic auspicatus bella non melius gerit:
amore captae captus, immotus prece
Zminthea tenuit spolia Phoebei senis,
ardore sacrae virginis iam tum furens.
non illum Achilles flexit indomitus minis,
non ille solus fata qui mundi videt
(in nos fidelis augur, in captas levis),
non populus aeger et relucentes rogi;
inter ruentis Graeciae stragem ultimam
sine hoste victus marcet ac Veneri vacat
reparatque amores; neve desertus foret
a paelice umquam barbara caelebs torus,
ablatam Achilli diligit Lyrnesida
nec rapere puduit e sinu avulsam viri --
en Paridis hostem! nunc novum vulnus gerens
amore Phrygiae vatis incensus furit,
et post tropaea Troica ac versum Ilium
captae maritus remeat et Priami gener.
Accingere, anime: bella non levia apparas.
scelus occupandum est; pigra, quem expectas diem?
Pelopia Phrygiae sceptra dum teneant nurus?
an te morantur virgines viduae domi
patrique Orestes similis? horum te mala
ventura moveant, turbo quis rerum imminet.
quid, misera, cessas? [en adest gnatis tuis
furens noverca] per tuum, si aliter nequit,
latus exigatur ensis et perimat duos;
misce cruorem, perde pereundo virum:
mors misera non est commori cum quo velis.

Nut. Regina, frena temet et siste impetus
et quanta temptes cogita: victor venit
Asiae ferocis, ultor Europae, trahit
captiva Pergama et diu victos Phrygas;
hunc fraude nunc conaris et furto aggredi?
quem non Achilles ense violavit fero,
quamvis procacem torvus armasset manum,
non melior Aiax morte decreta furens,
non sola Danais Hector et bello mora,
non tela Paridis certa, non Memnon niger,
non Xanthus armis corpora immixta aggerens
fluctusque Simois caede purpureos agens,
non nivea proles Cycnus aequorei dei,
non bellicoso Thressa cum Rheso phalanx,
non picta pharetras et securigera manu
peltata Amazon, hunc domi reducem paras
mactare et aras caede maculare impia?
Ultrix inultum Graecia hoc facinus feret?
equos et arma classibusque horrens fretum
propone et alto sanguine exundans solum
et tota captae fata Dardaniae domus
regesta Danais -- comprime adfectus truces
mentemque tibimet ipsa pacifica tuam.


Aegisthus-Clytaemnestra-Nutrix
Aeg. Quod tempus animo semper ac mente horrui
adest profecto, rebus extremum meis.
quid terga vertis, anime? quid primo impetu
deponis arma? crede perniciem tibi
et dira saevos fata moliri deos:
oppone cunctis vile suppliciis caput,
ferrumque et ignes pectore adverso excipe,
Aegisthe: non est poena sic nato mori.
Tu nos pericli socia, tu, Leda sata,
comitare tantum: sanguinem reddet tibi
ignavus iste ductor ac fortis pater.
sed quid trementis circuit pallor genas
iacensque vultu languido optutus stupet?

Clyt. Amor iugalis vincit ac flectit retro,
referimur illuc, unde non decuit prius
abire; sed nunc casta repetatur fides,
nam sera numquam est ad bonos mores via:
quem paenitet peccasse paene est innocens.

Aeg. Quo raperis amens? credis aut speras tibi
Agamemnonis fidele coniugium? ut nihil
subesset animo quod graves faceret metus,
tamen superba et impotens flatu nimis
Fortuna magno spiritus tumidos daret.
gravis ille sociis stante adhuc Troia fuit:
quid rere ad animum suapte natura trucem
Troiam addidisse? rex Mycenarum fuit,
veniet tyrannus: prospera animos efferunt.
Effusa circa paelicum quanto venit
turba apparatu! sola sed turba eminet
tenetque regem famula veridici dei.
feresne thalami victa consortem tui?
at illa nolet. ultimum est nuptae malum
palam maritam possidens paelex domum.
nec regna socium ferre nec taedae sciunt.

Clyt. Aegisthe, quid me rursus in praeceps agis
iramque flammis iam residentem incitas?
permisit aliquid victor in captam sibi:
nec coniugem hoc respicere nec dominam decet.
lex alia solio est, alia privato in toro.
quid, quod severas ferre me leges viro
non patitur animus turpis admissi memor?
Det ille veniam facile cui venia est opus.

Aeg. Ita est? pacisci mutuam veniam licet?
ignota tibi sunt iura regnorum aut nova?
nobis maligni iudices, aequi sibi,
id esse regni maximum pignus putant,
si quidquid aliis non licet solis licet.

Clyt. Ignovit Helenae: iuncta Menelao redit
quae Europam et Asiam paribus afflixit malis.

Aeg. Sed nulla Atriden Venere furtiva abstulit
nec cepit animum coniugi obstrictum suae.
iam crimen ille quaerit et causas parat.
nil esse crede turpe commissum tibi:
quid honesta prodest vita, flagitio vacans?
ubi dominus odit, fit nocens, non quaeritur.
Spartenne repetes spreta et Eurotan tuum
patriasque sedes profuga? non dant exitum
repudia regum: spe metus falsa levas.

Clyt. Delicta novit nemo nisi fidus mea.

Aeg. Non intrat umquam regium limen fides.

Clyt. Opibus merebor, ut fidem pretio obligem.

Aeg. Pretio parata vincitur pretio fides.

Clyt. Surgit residuus pristinae mentis pudor;
quid obstrepis? quid voce blandiloqua mala
consilia dictas? scilicet nubam tibi,
regum relicto rege, generosa exuli?

Aeg. Et cur Atrida videor inferior tibi,
gnatus Thyestae?

Clyt. Si parum est, adde et nepos.

Aeg. Auctore Phoebo gignor; haud generis pudet.

Clyt. Phoebum nefandae stirpis auctorem vocas,
quem nocte subita frena revocantem sua
caelo expulistis? quid deos probro addimus?
subripere doctus fraude geniales toros,
quem Venere tantum scimus inlicita virum,
facesse propere ac dedecus nostrae domus
asporta ab oculis: haec vacat regi ac viro.

Aeg. Exilia mihi sunt haud nova; assuevi malis.
si tu imperas, regina, non tantum domo
Argisve cedo: nil moror iussu tuo
aperire ferro pectus aerumnis grave.

Clyt. Siquidem hoc cruenta Tyndaris fieri sinam.
quae iuncta peccat debet et culpae fidem.
secede mecum potius, ut rerum statum
dubium ac minacem iuncta consilia explicent.


Chorus
Canite, o pubes inclita, Phoebum!
tibi festa caput
turba coronat, tibi virgineas,
laurum quatiens
de more comas innuba fudit
stirps Inachia.
Tu quoque nostros, Thespias hospes,
comitare choros,
quaeque Erasini gelidos fontes,
quaeque Eurotan,
quaeque virenti tacitum ripa
bibis Ismenon,
quam fatorum praescia Manto,
sata Tiresia,
Latonigenas monuit sacris
celebrare deos.
Arcus, victor, pace relata,
Phoebe, relaxa
umeroque graves levibus telis
pone pharetras
resonetque manu pulsa citata
vocale chelys:
nil acre velim magnumque modis
intonet altis,
sed quale soles leviore lyra
flectere carmen
simplex, lusus cum docta tuos
Musa recenset.
licet et chorda graviore sones,
quale canebas
cum Titanas fulmine victos
videre dei,
vel cum montes montibus altis
super impositi
struxere gradus trucibus monstris,
stetit imposita
Pelion Ossa, pinifer ambos
pressit Olympus.
Ades, o magni, soror et coniunx,
consors sceptri,
regia Iuno: tua te colimus
turba Mycenae,
tu sollicitum supplexque tui
numinis Argos
sola tueris, tu bella manu
pacemque geris;
tu nunc laurus Agamemnonias
accipe victrix.
Tibi multifora tibia buxo
sollemne canit,
tibi fila movent docta puellae
carmine molli,
tibi votivam matres Graiae
lampada iactant:
ad tua coniunx candida tauri
delubra cadet
nescia aratri, nullo collum
signata iugo.
Tuque, o magni gnata Tonantis,
incluta Pallas,
quae Dardanias cuspide turres
saepe petisti
te permixto matrona minor
maiorque choro
colit et reserat veniente dea
templa sacerdos:
tibi nexilibus turba coronis
redimita venit,
tibi grandaevi lassique senes
compote voto
reddunt grates libantque manu
vina trementi.
Et te Triviam nota memores
voce precamur:
tu maternam sistere Delon,
Lucina, iubes,
huc atque illuc prius errantem
Cyclada ventis;
nunc iam stabilis fixa terras
radice tenet,
respuit auras religatque rates
assueta sequi.
tu Tantalidos funera matris
victrix numeras:
stat nunc Sipyli vertice summo
flebile saxum
et adhuc lacrimas marmora fundunt
antiqua novas.
colit impense femina virque
numen geminum.
Tuque ante omnis, pater ac rector
fulmine pollens,
cuius nutu simul extremi
tremuere poli,
generis nostri, Iuppiter, auctor,
cape dona libens
abavusque tuam non degenerem
respice prolem.
Sed ecce, vasto concitus miles gradu
manifesta properat signa laetitiae ferens
(namque hasta summo lauream ferro gerit)
fidusque regi semper Eurybates adest.

ACTUS III
Eurybates-Clytaemnestra-Chorus
Eur. Delubra et aras caelitum et patrios lares
post longa fessus spatia, vix credens mihi,
supplex adoro. vota superis solvite:
telluris altum remeat Argolicae decus
tandem ad penates victor Agamemnon suos.

Clyt. Felix ad aures nuntius venit meas.
ubinam petitus per decem coniunx mihi
annos moratur? pelagus an terras premit?

Eur. Incolumis, auctus gloria, laude inclitus
reducem expetito litori impressit pedem.

Clyt. Sacris colamus prosperum tandem diem
et si propitios attamen lentos deos.
Tu pande vivat coniugis frater mei
et pande teneat quas soror sedes mea.

Eur. Meliora votis posco et obtestor deos:
nam certa fari sors maris dubii vetat.
ut sparsa tumidum classis excepit mare,
ratis videre socia non potuit ratem.
quin ipse Atrides aequore immenso vagus
graviora pelago damna quam bello tulit
remeatque victo similis, exiguas trahens
lacerasque victor classe de tanta rates.

Clyt. Effare, casus quis rates hausit meas?
Aut quae maris fortuna dispulerit duces.

Eur. Acerba fatu poscis, infaustum iubes
miscere laeto nuntium. refugit loqui
mens aegra tantis atque inhorrescit malis.

Clyt. Exprome: clades scire qui refugit suas
gravat timorem; dubia plus torquent mala.

Eur. Ut Pergamum omne Dorica cecidit face,
divisa praeda est, maria properantes petunt.
iamque ense fessum miles exonerat latus,
neglecta summas scuta per puppes iacent;
ad militares remus aptatur manus
omnisque nimium longa properanti mora est.
signum recursus regia ut fulsit rate
et clara laetum remigem monuit tuba,
aurata primas prora designat vias
aperitque cursus, mille quos puppes secent.
Hinc aura primo lenis impellit rates
adlapsa velis; unda vix actu levi
tranquilla Zephyri mollis afflatu tremit,
splendetque classe pelagus et pariter latet.
iuvat videre nuda Troiae litora,
iuvat relicti sola Sigei loca.
properat iuventus omnis adductos simul
lentare remos, adiuvat ventos manu
et valida nisu bracchia alterno movet.
sulcata vibrant aequora et latera increpant
dirimuntque canae caerulum spumae mare.
Ut aura plenos fortior tendit sinus,
posuere tonsas, credita est vento ratis
fususque transtris miles aut terras procul,
quantum recedunt vela, fugientes notat,
aut bella narrat: Hectoris fortis minas
currusque et empto redditum corpus rogo,
sparsum cruore regis Herceum Iovem.
tunc qui iacente reciprocus ludit salo
tumidumque pando transilit dorso mare
Tyrrhenus omni piscis exultat freto
agitatque gyros et comes lateri adnatat,
anteire naves laetus et rursus sequi;
nunc prima tangens rostra lascivit chorus,
millesimam nunc ambit et lustrat ratem.
iam litus omne tegitur et campi latent
et dubia pereunt montis Idaei iuga;
et vix (quod unum pervicax acies videt)
Iliacus atra fumus apparet nota.
Iam lassa Titan colla relevabat iugo,
in astra iam lux prona, iam praeceps dies:
exigua nubes sordido crescens globo
nitidum cadentis inquinat Phoebi iubar;
suspecta varius occidens fecit freta.
nox prima caelum sparserat stellis, iacent
deserta vento vela. tum murmur grave,
maiora minitans, collibus summis cadit
tractuque longo litus ac petrae gemunt;
agitata ventis unda venturis tumet:
cum subito luna conditur, stellae latent;
In astra pontus tollitur, caelum perit.
nec una nox est: densa tenebras obruit
caligo et omni luce subducta fretum
caelumque miscet. undique incumbunt simul
rapiuntque pelagus infimo eversum solo
adversus Euro Zephyrus et Boreae Notus.
sua quisque mittunt tela et infesti fretum
emoliuntur, turbo convolvit mare:
Strymonius altas Aquilo contorquet nives
Libycusque harenas Auster ac Syrtes agit,
[nec manet in Austro; fit gravis nimbis Notus]
imbre auget undas; Eurus orientem movet
Nabataea quatiens regna et Eoos sinus.
quid rabidus ora Corus Oceano exerens?
mundum revelli sedibus totum suis
ipsosque rupto crederes caelo deos
decidere et atrum rebus induci chaos.
vento resistit aestus et ventus retro
aestum revolvit; non capit sese mare:
undasque miscent imber et fluctus suas.
nec hoc levamen denique aerumnis datur,
videre saltem et nosse quo pereant malo:
premunt tenebrae lumina et dirae Stygis
inferna nox est. excidunt ignes tamen
et nube dirum fulmen elisa micat;
miserisque lucis tanta dulcedo est malae:
hoc lumen optant. Ipsa se classis premit
et prora prorae nocuit et lateri latus.
illam dehiscens pontus in praeceps rapit
hauritque et alto redditam revomit mari;
haec onere sidit, illa convulsum latus
submittit undis, fluctus hanc decimus tegit;
haec lacera et omni decore populato levis
fluitat nec illi vela nec tonsae manent
nec rectus altas malus antemnas ferens,
sed trunca toto puppis Ionio natat.
Nil ratio et usus audet: ars cessit malis;
tenet horror artus, omnis officio stupet
navita relicto, remus effugit manus.
in vota miseros ultimus cogit timor
eademque superos Troes et Danai rogant.
quid fata possunt! invidet Pyrrhus patri,
Aiaci Ulixes, Hectori Atrides minor,
Agamemno Priamo: quisquis ad Troiam iacet
felix vocatur, cadere qui meruit gradu,
quem fama servat, victa quem tellus tegit.
'Nil nobile ausos pontus atque undae ferent?
ignava fortes fata consument viros?
perdenda mors est? quisquis es, nondum malis
satiate tantis, caelitum, tandem tuum
numen serena: cladibus nostris daret
vel Troia lacrimas. odia si durant tua
placetque mitti Doricum exitio genus,
quid hos simul perire nobiscum iuvat,
quibus perimus? sistite infestum mare:
vehit ista Danaos classis? et Troas vehit!'
nec plura possunt: occupat vocem mare.
Ecce alia clades. fulmine irati Iovis
armata Pallas quidquid aut hasta minax
aut aegide et furore Gorgoneo potest,
hoc igne patrio temptat, et caelo novae
spirant procellae. solus invictus malis
luctatur Aiax. vela cogentem hunc sua
tento rudente flamma perstrinxit cadens.
libratur aliud fulmen: hoc toto impetu
certum reducta Pallas excussit manu,
imitata patrem. transit Aiacem et ratem
ratisque partem secum et Aiacem tulit.
nil ille motus, ardua ut cautes, salo
ambustus extat, dirimit insanum mare
fluctusque rumpit pectore et navem manu
complexus ignes traxit et caeco mari
conlucet Aiax; omne resplendet fretum.
Tandem occupata rupe furibundum intonat:
'superasse ~nunc pelagus atque ignes iuvat,
vicisse caelum Palladem fulmen mare.
non me fugavit bellici terror dei,
[et Hectorem una solus et Martem tuli]
Phoebea nec me tela pepulerunt gradu:
cum Phrygibus istos vicimus -- tene horream
aliena inerti tela iaculantem manu?
quid si ipse mittat?' plura cum auderet furens,
tridente rupem subruit pulsam pater
Neptunus imis exerens undis caput
solvitque montem; quem cadens secum tulit
terraque et igne victus et pelago iacet.
Nos alia maior naufragos pestis vocat.
est humilis unda, scrupeis mendax vadis,
ubi saxa rapidis clausa verticibus tegit
fallax Caphereus; aestuat scopulis fretum
fervetque semper fluctus alterna vice.
arx imminet praerupta quae spectat mare
utrimque geminum: Pelopis hinc oras tui
et Isthmon, arto qui recurvatus solo
Ionia iungi maria Phrixeis vetat,
hinc scelere Lemnon nobilem, hinc Anthedona
tardamque ratibus Aulida: hanc arcem occupat
Palamedis ille genitor et clarum manu
lumen nefanda vertice e summo efferens
in saxa ducit perfida classem face.
haerent acutis rupibus fixae rates;
has inopis undae brevia comminuunt vada,
pars vehitur huius prima, pars scopulo sedet;
hanc alia retro spatia relegentem ferit
et fracta frangit. iam timent terram rates
et maria malunt. cecidit in lucem furor:
postquam litatum est Ilio, Phoebus redit
et damna noctis tristis ostendit dies.

Clyt. Utrumne doleam laeter an reducem virum?
remeasse laetor, vulnus et regni grave
lugere cogor. redde iam Grais, pater
altisona quatiens regna, placatos deos.
nunc omne laeta fronde veletur caput,
sacrifica dulces tibia effundat modos
et nivea magnas victima ante aras cadat.
Sed ecce, turba tristis incomptae comas
Iliades adsunt, quas super celso gradu
effrena Phoebas entheas laurus quatit.


Chorus Iliadum
Heu quam dulce malum mortalibus additum
vitae dirus amor, cum pateat malis
effugium et miseros libera mors vocet,
portus aeterna placidus quiete.
nullus hunc terror nec impotentis
procella Fortunae movet aut iniqui
flamma Tonantis.
pax alta nullos civium coetus
timet aut minaces victoris iras,
non maria asperis insana Coris,
non acies feras pulvereamve nubem
motam barbaricis equitum catervis,
non urbe cum tota populos cadentis
hostica muros populante flamma
indomitumque bellum.
perrumpet omne servitium contemptor
levium deorum,
qui vultus Acherontis atri, qui Styga tristem
non tristis videt audetque vitae
ponere finem:
par ille regi, par superis erit.
o quam miserum est nescire mori!
Vidimus patriam ruentem nocte funesta,
cum Dardana tecta Dorici raperetis ignes.
non illa bello victa, non armis,
ut quondam Herculea cecidit pharetra;
quam non Pelei Thetidisque natus
carusque Pelidae nimium feroci
vicit, acceptis cum fulsit armis
fuditque Troas falsus Achilles,
aut cum ipse Pelides animos feroces
sustulit luctu
celeremque saltu Troades summis,
timuere muris; perdidit in malis
extremum decus fortiter vinci:
restitit annis Troia bis quinis
unius noctis peritura furto.
Vidimus simulata dona molis immensae
Danaumque munus fatale duximus
nostra creduli dextra tremuitque saepe
limine in primo sonipes cavernis
conditos reges bellumque gestans.
et licuit dolos versare ut ipsi
fraude sua caderent Pelasgi:
saepe commotae sonuere parmae
tacitumque murmur percussit aures,
ut fremuit male subdolo
parens Pyrrhus Ulixi.
Secura metus Troica pubes
sacros gaudet tangere funes.
hinc aequaevi gregis Astyanax,
hinc Haemonio desponsa rogo
ducunt turmas, haec femineas, ille viriles.
festae matres votiva ferunt munera divis,
festi patres adeunt aras;
unus tota est vultus in urbe;
et, quod numquam post Hectoreos vidimus ignes,
laeta est Hecabe.
Quid nunc primum, dolor infelix,
quidve extremum deflere paras?
moenia divum fabricata manu, diruta nostra?
an templa deos super usta suos?
non vacat istis lacrimare malis:
te, magne parens, flent Iliades.
vidi, vidi senis in iugulo
telum Pyrrhi vix exiguo
sanguine tingui.

ACTUS IV
Cassandra-Chorus Iliadum
Cass. Cohibete lacrimas omne quas tempus petet,
Troades, et ipsae vestra lamentabili
lugete gemitu funera: aerumnae meae
socium recusant. cladibus questus meis
removete: nostris ipsa sufficiam malis.

Cho. Lacrimas lacrimis miscere iuvat:
magis exurunt quos secretae
lacerant curae, iuvat in medium
deflere suos. Nec tu, quamvis
dura virago patiensque mali,
poteris tantas flere ruinas.
non quae verno mobile carmen
ramo cantat tristis aedon
Ityn in varios modulata sonos,
non quae tectis Bistonis ales
residens summis impia diri
furta mariti garrula narrat,
lugere tuam poterit digne
conquesta domum, licet ipse velit
clarus niveos inter olores
Histrum cycnus Tanainque colens
extrema loqui, licet alcyones
Ceyca suum fluctu leviter
plangente sonent, cum tranquillo
male confisae credunt iterum
pelago audaces fetusque suos
nido pavidae titubante fovent,
non si molles imitata viros
tristis laceret bracchia tecum
quae turritae turba parenti
pectora rauco concita buxo
ferit ut Phrygium lugeat Attin.
non est lacrimis, Cassandra, modus,
quia quae patimur vicere modum.
Sed cur sacratas deripis capiti infulas?
miseris colendos maxime superos putem.

Cass. Vicere nostra iam metus omnis mala.
equidem nec ulla caelites placo prece
nec, si velint saevire, quo noceant habent.
Fortuna vires ipsa consumpsit suas.
quae patria restat, quis pater, quae iam soror?
bibere tumuli sanguinem atque arae meum.
quid illa felix turba fraterni gregis?
exhausta nempe: regia miseri senes
vacua relicti, totque per thalamos vident
praeter Lacaenam ceteras viduas nurus.
tot illa regum mater et regimen Phrygum,
fecunda in ignes Hecuba fatorum novas
experta leges induit vultos feros:
circa ruinas rabida latravit suas,
Troiae superstes, Hectori, Priamo, sibi.

Cho. Silet repente Phoebas et pallor genas
creberque totum possidet corpus tremor;
stetere vittae, mollis horrescit coma,
anhela corda murmure incluso fremunt,
incerta nutant lumina et versi retro
torquentur oculi, rursus immoti rigent.
nunc levat in auras altior solito caput
graditurque celsa, nunc reluctantis parat
reserare fauces, verba nunc clauso male
custodit ore maenas impatiens dei.

Cass. Quid me furoris incitam stimulis novi,
quid mentis inopem, sacra Parnasi iuga,
rapitis? recede, Phoebe, iam non sum tua,
extingue flammas pectori infixas meo.
cui nunc vagor vesana? cui bacchor furens?
iam Troia cecidit -- falsa quid vates agor?
Ubi sum? fugit lux alma et obscurat genas
nox alta et aether abditus tenebris latet.
sed ecce gemino sole praefulget dies
geminumque duplices Argos attollit domus.
Idaea cerno nemora: fatalis sedet
inter potentes arbiter pastor deas.
timete, reges, moneo, furtivum genus:
agrestis iste alumnus evertet domum.
Quid ista vecors tela feminea manu
destricta praefert? quem petit dextra virum
Lacaena cultu, ferrum Amazonium gerens?
quae versat oculos alia nunc facies meos?
victor ferarum colla sublimis iacet
ignobili sub dente Marmaricus leo,
morsus cruentos passus audacis leae.
Quid me vocatis sospitem solam e meis,
umbrae meorum? te sequor, tota pater
Troia sepulte; frater, auxilium Phrygum
terrorque Danaum, non ego antiquum decus
video aut calentes ratibus exustis manus,
sed lacera membra et saucios vinclo gravi
illos lacertos. te sequor, nimium cito
congresse Achilli Troile; incertos geris,
Deiphobe, vultus, coniugis munus novae.
iuvat per ipsos ingredi Stygios lacus,
iuvat videre Tartari saevum canem
avidique regna Ditis! haec hodie ratis
Phlegethontis atri regias animas vehet,
victamque victricemque. vos, umbrae, precor,
iurata superis unda, te pariter precor:
reserate paulum terga nigrantis poli,
levis ut Mycenas turba prospiciat Phrygum.
spectate, miseri: fata se vertunt retro.
Instant sorores squalidae,
anguinea iactant verbera,
fert laeva semustas faces
turgentque pallentes genae
et vestis atri funeris
exesa cingit ilia
strepuntque nocturni metus
et ossa vasti corporis
corrupta longinquo situ
palude limosa iacent.
Et ecce, defessus senex
ad ora ludentes aquas
non captat oblitus sitim,
maestus futuro funere.
exultat et ponit gradus
pater decoros Dardanus.

Cho. Iam pervagatus ipse se fregit furor,
caditque flexo qualis ante aras genu
cervice taurus vulnus incertum gerens.
relevemus artus. -- En deos tandem suos
victrice lauru cinctus Agamemnon adit,
et festa coniunx obvios illi tulit
gressus reditque iuncta concordi gradu.


Agamemnon-Cassandra
Agam. Tandem revertor sospes ad patrios lares;
o cara salve terra! tibi tot barbarae
dedere gentes spolia, tibi felix diu
potentis Asiae domina summisit manus.
Quid ista vates corpus effusa ac tremens
dubia labat cervice? famuli, attollite,
refovete gelido latice. iam recipit diem
marcente visu. Suscita sensus tuos:
optatus ille portus aerumnis adest.
festus dies est.

Cass. Festus et Troiae fuit.

Agam. Veneremur aras

Cass. Cecidit ante aras pater.

Agam. Iovem precemur pariter

Cass. Herceum Iovem?

Agam. Credis videre te Ilium?

Cass. Et Priamum simul.

Agam. Hic Troia non est.

Cass. Ubi Helena est, Troiam puta.

Agam. Ne metue dominam famula.

Cass. Libertas adest.

Agam. Secura vive.

Cass. Mihi mori est securitas.

Agam. Nullum est periclum tibimet.

Cass. At magnum tibi.

Agam. Victor timere quid potest?

Cass. Quod non timet.

Agam. Hanc fida famuli turba, dum excutiat deum,
retinete ne quid impotens peccet furor.
At te, pater, qui saeva torques fulmina
pellisque nubes, sidera et terras regis,
ad quem triumphi spolia victores ferunt,
et te sororem cuncta pollentis viri,
Argolica Iuno, pecore votivo libens
Arabumque donis supplice et fibra colam.


Chorus
Argos nobilibus nobile civibus,
Argos iratae carum novercae,
semper ingentes alumnos,
educas, numerum deorum:
imparem aequasti:
tuus ille bis seno meruit labore
adlegi caelo,
magnus Alcides cui lege mundi
Iuppiter rupta geminavit horas
roscidae noctis iussitque Phoebum
tardius celeres agitare currus
et tuas lente remeare bigas,
candida Phoebe.
rettulit pedem nomen alternis
stella quae mutat seque mirata est
Hesperum dici.
Aurora movit ad solitas vices
caput et relabens imposuit seni
collum marito.
Sensit ortus, sensit occasus
Herculem nasci: violentus ille
nocte non una poterat creari.
tibi concitatus substitit mundus,
o puer subiture caelum.
Te sensit Nemeaeus arto
pressus lacerto fulmineus leo
cervaque Parrhasis,
sensit Arcadii populator agri
gemuitque taurus Dictaea linquens
horridus arva.
Morte fecundum domuit draconem
vetuitque collo pereunte nasci,
geminosque fratres pectore ex uno
tria monstra natos stipite incusso
fregit insultans duxitque ad ortus
Hesperium pecus,
Geryonae spolium triformis.
Egit Threicium gregem,
quem non Strymonii gramine fluminis
Hebrive ripis pavit tyrannus:
hospitum dirus stabulis cruorem
praebuit saevis tinxitque crudos
ultimus rictus sanguis aurigae.
Vidit Hippolyte ferox
pectore e medio rapi
spolium, et sagittis
nube percussaStymphalis alto
decidit caelo
arborque pomis fertilis aureis
extimuit manus insueta carpi
fugitque in auras leviore ramo.
Audivit sonitum crepitante lamna
frigidus custos nescius somni,
linqueret cum iam nemus omne fulvo
plenus Alcides vacuum metallo.
Tractus ad caelum canis inferorum
triplici catena tacuit nec ullo
latravit ore, lucis ignotae
metuens colorem. Te duce succidit
mendax Dardanidae domus
et sensit arcus iterum timendos;
te duce concidit totidem diebus
Troia quot annis.

ACTUS V
Cassandra
Cass. Res agitur intus magna, par annis decem.
eheu quid hoc est? anime, consurge et cape
pretium furoris: vicimus victi Phryges.
bene est, resurgis Troia; traxisti iacens
pares Mycenas, terga dat victor tuus!
Tam clara numquam providae mentis furor
ostendit oculis: video et intersum et fruor;
imago visus dubia non fallit meos:
spectemus! epulae regia instructae domo,
quales fuerunt ultimae Phrygibus dapes,
celebrantur: ostro lectus Iliaco nitet
merumque in auro veteris Assaraci trahunt.
et ipse picta veste sublimis iacet,
Priami superbas corpore exuvias gerens.
Detrahere cultus uxor hostiles iubet,
induere potius coniugis fidae manu
textos amictus -- horreo atque animo tremo:
regemne perimet exul et adulter virum?
venere fata. sanguinem extremae dapes
domini videbunt et cruor Baccho incidet.
Mortifera vinctum perfidae tradit neci
induta vestis: exitum manibus negant
caputque laxi et invii cludunt sinus.
haurit trementi semivir dextra latus,
nec penitus egit: vulnere in medio stupet.
At ille, ut altis hispidus silvis aper
cum casse vinctus temptat egressus tamen
artatque motu vincla et in cassum furit,
cupit fluentes undique et caecos sinus
dissicere et hostem quaerit implicitus suum.
Armat bipenni Tyndaris dextram furens,
qualisque ad aras colla taurorum prius
designat oculis antequam ferro petat,
sic huc et illuc impiam librat manum.
habet, peractum est. pendet exigua male
caput amputatum parte et hinc trunco cruor
exundat, illinc ora cum fremitu iacent.
Nondum recedunt: ille iam exanimem petit
laceratque corpus, illa fodientem adiuvat.
uterque tanto scelere respondet suis:
est hic Thyestae natus, haec Helenae soror.
Stat ecce Titan dubius emerito die,
suane currat an Thyestea via.


Electra-Orestes tacitus
Elec. Fuge, o paternae mortis auxilium unicum,
fuge et scelestas hostium evita manus.
eversa domus est funditus, regna occidunt.
Quis iste celeres concitus currus agit?
germane, vultus veste furabor tuos.
quid, anime demens, refugis? externos times?
domus timenda est. pone iam trepidos metus,
Oresta: amici fida praesidia intuor.


Strophius-Electra-Orestes tacitus
Stro. Phocide relicta Strophius Elea inclutus
palma revertor. causa veniendi fuit
gratari amico, cuius impulsum manu
cecidit decenni Marte concussum Ilium.
Quaenam ista lacrimis lugubrem vultum rigat
pavetque maesta? regium agnosco genus.
Electra, fletus causa quae laeta in domo est?

Elec. Pater peremptus scelere materno iacet,
comes paternae quaeritur natus neci,
Aegisthus arces Venere quaesitas tenet.

Stro. O nulla longi temporis felicitas!

Elec. Per te parentis memoriam obtestor mei,
per sceptra terris nota, per dubios deos:
recipe hunc Oresten ac pium furtum occule.

Stro. Etsi timendum caesus Agamemnon docet,
aggrediar et te, Oresta, furabor libens.
fidem secunda poscunt, adversa exigunt]
cape hoc decorum ludicri certaminis,
insigne frontis; laeva victricem tenens
frondem virenti protegat ramo caput,
et ista donum palma Pisaei Iovis
velamen eadem praestet atque omen tibi.
Tuque, o paternis assidens frenis comes,
condisce, Pylade, patris exemplo fidem.
Vos Graecia nunc teste veloces equi
infida cursu fugite praecipiti loca.

Elec. Excessit, abiit, currus effreno impetu
effugit aciem. tuta iam opperiar meos
hostes et ultro vulneri opponam caput.
Adest cruenta coniugis victrix sui,
et signa caedis veste maculata gerit.
manus recenti sanguine etiamnunc madent
vultusque prae se scelera truculenti ferunt.
concedam ad aras. -- Patere me vittis tuis,
Cassandra, iungi paria metuentem tibi.


Clytaemnestra-Electra-Aegisthus-Cassandra
Clyt. Hostis parentis, impium atque audax caput,
quo more coetus publicos virgo petis?

Elec. Adulterorum virgo deserui domum.

Clyt. Quis esse credat virginem

Elec. Gnatam tuam?

Clyt. Modestius cum matre.

Elec. Pietatem doces?

Clyt. Animos viriles corde tumefacto geris;
sed agere domita feminam disces malo.

Elec. Nisi forte fallor, feminas ferrum decet.

Clyt. Et esse demens te parem nobis putas?

Elec. Vobis? quis iste est alter Agamemnon tuus?
ut vidua loquere: vir caret vita tuus.

Clyt. Indomita posthac virginis verba impiae
regina frangam; citius interea mihi
edissere ubi sit gnatus, ubi frater tuus.

Elec. Extra Mycenas.

Clyt. Redde nunc gnatum mihi.

Elec. Et tu parentem redde.

Clyt. Quo latitat loco?

Elec. Tuto quietus, regna non metuens nova:
iustae parenti satis.

Clyt. At iratae parum.
morieris hodie.

Elec. Dummodo hac moriar manu.
recedo ab aris. sive te iugulo iuvat
mersisse ferrum, praebeo iugulum tibi;
seu more pecudum colla resecari placet,
intenta cervix vulnus expectat tuum.
scelus paratum est: caede respersam viri
atque obsoletam sanguine hoc dextram ablue.

Clyt. Consors pericli pariter ac regni mei,
Aegisthe, gradere. gnata genetricem impie
probris lacessit, occulit fratrem abditum.

Aeg. Furibunda virgo, vocis infandae sonum
et aure verba indigna materna opprime.

Elec. Etiam monebit sceleris infandi artifex,
per scelera natus, nomen ambiguum suis,
idem sororis gnatus et patris nepos?

Clyt. Aegisthe, cessas impium ferro caput
demetere? fratrem reddat aut animam statim.

Aeg. Abstrusa caeco carcere et saxo exigat
aevum; per omnes torta poenarum modos
referre quem nunc occulit forsan volet.
inops egens inclusa, paedore obruta,
vidua ante thalamos, exul, invisa omnibus
aethere negato sero subcumbet malis.

Elec. Concede mortem.

Aeg. Si recusares, darem.
Rudis est tyrannus morte qui poenam exigit.

Elec. Mortem aliquid ultra est?

Aeg. Vita, si cupias mori.
Abripite, famuli, monstrum et avectam procul
ultra Mycenas ultimo in regni angulo
vincite saeptam nocte tenebrosi specus,
ut inquietam virginem carcer domet.

Clyt. At ista poenas capite persolvet suo
captiva coniunx, regii paelex tori.
trahite, ut sequatur coniugem ereptum mihi.

Cass. Ne trahite, vestros ipsa praecedam gradus.
perferre prima nuntium Phrygibus meis
propero: repletum ratibus eversis mare,
captas Mycenas, mille ductorem ducum,
ut paria fata Troicis lueret malis,
perisse dono, feminae stupro, dolo.
nihil moramur, rapite, quin grates ago:
iam, iam iuvat vixisse post Troiam, iuvat.

Clyt. Furiosa, morere.

Cass. Veniet et vobis furor.

Modalità mobile