banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Quintiliano - Declamationes Maiores - Declamatio Maior Undevicesima - 14

Brano visualizzato 902 volte
[14] ego vero me famae tuae, mulier, opposui, et inter matrem filiumque medius parricidium feci, unicum occidi, ne quid aliud loquerentur homines. alioquin si hoc capto, quod putas, quousque taceo, in quod tempus differo illam, quam me putas premere, vocem? ecce reatus, iudicium, pronunti<ati>o: ego tamen scire me nego. egregiam rationem malignitatis: locuturus adversus uxorem feci, ne mihi crederetur!

Fateor igitur: nihil ad certum indubitatumque perduxi. hoc est quin immo, propter quod ad mortem usque contendi. non explicant tormenta quaestionem, quae occidunt.

'Quid,' inquit, 'dixit?' felicem te, misera, si nescis! 'quid dixit?' ita non es contenta conscientia tua? non sufficit, quod non habuit ille, quod negaret, quod fateretur? poscis verba quaestionis, cogis, extorques? testor, tu facis, ne possis negare, quod dixero. 'quid dixit?' parasse se parentibus venenum? negas. proditionis agitasse sermones? negas. tyrannidis inisse consilium? negas, et quicquid dixero, negabis. o bonae conscientiae incauta simplicitas! ita non times, ne coactus loqui multa fingam, multa componam? si potes scire, mulier, an mentiar, scis, quid dixerit. 'quid dixit?' nihil. 'quid dixit?' omnia: maledixit saeculo, fecit temporibus invidiam, detestatus est patrem, conviciatus est matri. 'quid dixit?' plus quam interrogabam. vicisti, mulier, obstinationem meam; audi breve succinctumque responsum, quid dixerit: quod quaeris, quod putas.

Siamo spiacenti, per oggi hai superato il numero massimo di 15 brani.
Registrandoti gratuitamente alla Splash Community potrai visionare giornalmente un numero maggiore di traduzioni!

Siamo spiacenti, ancora non è presente una traduzione di questo brano!
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!