banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Quintiliano - Declamationes Maiores - Declamatio Maior Undevicesima - 3

Brano visualizzato 989 volte
[3] dii inmortales, quantus qualisque circa iuvenem rumor ingemuit! omnium maledictis succlamatus, omnium denotatione damnatus est, donec et ipse consensum circa se publici doloris agnosceret. inde rarus in publico, et tamquam patris occursus, tamquam civitatis ora vitaret. non est leve concipere verbis, in quantam civitatis execrationem, in quantam culpam iuvenis inciderit: dictus est occidere posse patrem, dictus est dignus, quem posset etiam pater occidere. quid facerem, iudices, infelicissimus senex? iamiam non evitabat fama nec patrem, iam meis auribus nemo parcebat. interrogare non audebam, dissimulare non poteram. fallitur, quisquis me putat quicquam fecisse consilio: impetus ac temporis ipsius nescio quis ardor explicuit. praeparari filio tormenta non possunt.

Est in miseris penatibus pars remota, seposita, profunda tenebris, tristis accessu, omnibus apta flagitiis, et in qua audeat facere facinus et pater. illo, fateor, dum me variae cogitationes per totius domus spatia circumagunt, quantum intellegere licuit, inprovisus adveni. et ille quidem ad conspectum meum tamquam deprehensus obstipuit refugitque trepidus, puto, ne quaererem causam. inrumpo festinanter, avide, sine liberto, sine servulo, sicut me deprehenderat temporis illius fatum, manibus, ictibus et quaecumque ex obviis dolor in telorum transtulerat usus, ultra vires senectutis adgressus; ignes ex proximo raptos, verbera, quae casus obtulerat, non diviso dolore, non per partes nec per intervalla suspenso, sed semel, sed pariter invado, pars secreti fuit, ut ipse torquerem.

Siamo spiacenti, per oggi hai superato il numero massimo di 15 brani.
Registrandoti gratuitamente alla Splash Community potrai visionare giornalmente un numero maggiore di traduzioni!

Siamo spiacenti, ancora non è presente una traduzione di questo brano!
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!