banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Quintiliano - Declamationes Maiores - Declamatio Maior Duodevicesima - 6

Brano visualizzato 976 volte
[6] miseremini temporum, ne alienae innocentiae interpretationem de suis quisque moribus trahat. incestum posse fieri pater hoc solo vult probare, quod filium potuit occidere.

'Rumor,' inquit, 'fuit.' est hercules, cui contra rerum naturam, contra parentes liberosque credatur! 'rumor fuit.' hoc ergo sic audiemus, tamquam si diceres: 'conscius detulit servus, nuntiavit ancilla, inprovisus adstiti, dum non timeor, adveni'? rogo, iudices, utrum credibilius putatis incestum de matre an de rumore mendacium? rem inpudentissimam populus loquendo fecerat, nisi pater credidisset.

Pessimum, iudices, humanarum mentium malum est, quod semper avidius nefanda finguntur, nec umquam se maius operae pretium putant maligni facere sermones, quam cum incredibilia quasi deprehensa narrantur. Necesse est contentiosius loquaris quod probare non possis, et adfirmationem sumit ex homine quicquid non habet ex veritate. est tamen hoc iniquissimum de loquacitate populi, quod plerumque accendit contentio non credentium fama<m>: materiam miraris rumoris, de qua nemo nec sibi credit, quam qui narrat, adsignat alii. rumor res sine teste, sine indice, res ex incertis inprobissima, maligna, fallax et similis silentio tuo.

Siamo spiacenti, per oggi hai superato il numero massimo di 15 brani.
Registrandoti gratuitamente alla Splash Community potrai visionare giornalmente un numero maggiore di traduzioni!

Siamo spiacenti, ancora non è presente una traduzione di questo brano!
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!