banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Quintiliano - Declamationes Maiores - Declamatio Maior Duodevicesima - 2

Brano visualizzato 1005 volte
[2] ignoscite, iudices, inpatientiae, quae contra callidissimam dissimulationem libertate doloris exaestuat; incestum probaretur silentio patris, si taceret et mater.

Equidem, iudices, tam contrarios adfectus senis satis admirari, satis stupere non possum: in rumore tam suspicax, post tormenta <tam> patiens, modo ad fabulas vulgaresque sermones pronus ac facilis, in orbitate, in parricidio, <in> reatus quoque dolore conticuit. quo repente conversus est, in quam modestiam desperationemque defecit? torsit tamquam dicturum, tacet, tamquam dixerit. fidem igitur vestram, iudices, ne cui praestet magnae severitatis auctoritatem non posse defendi, neve ideo suspicari nefanda malitis, quia se silentio parricida miratur. parcere nunc illum cuiquam tacendo creditis? loqui se cum maxime putat, et, si bene artes et profundae mentis consilia perspicio, respondere sibi videtur plus quam mater interrogat. fallitur, quisquis hunc esse credit inexplicabilis doloris aestum et inter silentii confessionisque causas miserum pudorem; alium exitum non habet, quam ut respondere nolle videatur, quisquis filium occidit et probare non potest, propter quod debuerit occidi.

Siamo spiacenti, per oggi hai superato il numero massimo di 15 brani.
Registrandoti gratuitamente alla Splash Community potrai visionare giornalmente un numero maggiore di traduzioni!

Siamo spiacenti, ancora non è presente una traduzione di questo brano!
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!