banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Quintiliano - Declamationes Maiores - Declamatio Maior Septima Decima

Filium ter abdicare voluit pater, victus. invenit quodam tempore in secreta domus parte medicamentum terentem. interrogavit, quid esset, cui parasset. ille dixit venenum et se mori <velle>. iussit pater bibere. ille effudit medicamentum. accusatur a patre parricidii.

[1] . . . lassatusque per diversos miserae mentis aestus et eundem dolorem, dum me ab utroque animi genere semper quod inpulerit, abducat, et in<ter> pertinaciam desperationemque neutram mihi liceat perferre patientia, hoc primum a notissima clementia vestra peto, ne miremini, quod inter tam varia tristissimaque fata consilio diductus sum; nec pro malis meis quicquam melius invenire potui, quam ut morerer, nec pro innocentia, quam ut viverem. novo igitur, iudices, inauditoque genere discriminis utriusque animi reus qua satis calamitates meas comploratione, quo deflebo gemitu? filium mori volentem paene occidit, quod intervenerat pater. vidistis adhuc illa secreti nostri contentione rixantem: quidquid citra suprema, citra exitum est, contumaciam vocat, tamquam absolutionem aspicit vitam. quis post hoc quaerat ac dubitet, quo me affectu iusserit virus haurire? qui parricidium vocat, quod non biberim, permissurus fuit, si bibere voluissem.

Quaeso itaque, iudices, delationis hodiernae penitus velitis perspicere causas. obicere putatis parricidium patrem? pro se negat. uritur sine dubio, torquetur; vitam ex hoc tamen non potest ferre, quod mori filium iussit nec coegit, et scit facinus fuisse in inperio, si innocentia est, quod recusavi. suae quod crudelitatis est, vel ab invidia se criminibus meis defendit, excusat, et, ne vocem illam tamquam peractum facinus oderitis, substituit pro malo patre miserum.

[2] hic est, iudices, deprehensae impietatis aestus: nemo umquam volet innocentem filium videri, quem voluerit occidere.

Illud quoque, iudices, a gravitate publica peto, ne quis me mori voluisse non credat. contumaciter adhuc, prioris constantiae meae more, defendor; alia est mihi ratio, cum vici. fortior sum reus quam absolutus, et tunc tantum par esse non possum calamitatibus meis, cum me constare coepit nihil aliud esse quam miserum. bene, quod rursus vocavit in forum, iussit integritatis agere causam! fecit, ut mihi videar perdidisse mortem: si paenitet patrem, quod me bibere iussit venenum, ego ferre non possum, quod effudi.

Licet igitur inmitissimus senex confundere publicos conetur adfectus querelarum fronte mutata, non sumus novi vobis accusator et reus, nec nos modo pietatis eversae recens adseruit inmanitas; parricidam me olim vocat. ita est enim, iudices, ita est: iam pridem omnium nefandorum solis nominibus accusor; sic mihi illa prima patris maledixit asperitas. hic est ille, quem desinere iam iusseratis, qui semper ad vos recurrit et vincitur. fallitur, quisquis ullam de moribus senis lassitudinem vel patientiam sperat: patri, qui abdicare non potuit, minus est filius nocens <reus> quam absolutus.

[3] O pertinacissimum accusatorum genus, victi parentes! dum auctoritatem nominis vestri fortius imperiosis adseritis adfectibus, et, ne pudorem paenitentiamque fateamini, contumacia vindicatis errorem, calamitatibus meis accessit, ut ter absolverer. namque ut erat in supervacuo odio mei senex prima lite deprensus, ferre non potuit, quod reddebar invito, et, quia a iudicibus non inpetraverat, ut abdicaret, apud se tenuit, ne desineret hoc velle. credidit tamen aliquid profecturum querelarum errore repetito, et speravit, iuxta contentionem suam ut lassesceret aliquando pro me iusta miseratio. quid facerem igitur, quo verterem iam fatigatam innocentiam? nec exire me decebat ex domo, ne viderer quicquid vos non credideratis, agnoscere, nec expectare poteram, cum mihi rursus aliam seriem malorum minaretur, quod me iam coeperat pater contentione, qua vobis irascebatur, odisse. tandem infelix miseritus mei, miseritus patris, cum de praeteritis prospicerem iurgia tam longa quam vitam, captavi, fateor, hominis ~occursum~ quem mihi videbar exasperare praesentia, exorare, dum morior, et tamquam novissimi ambitus genus excogitavi, ut me in honorem sui reverentiamque pereuntem sic odisse desineret, quomodo parcere solet ira cedenti. non habet alium quam mortis exitum filius, qui nec reconciliari potest nec abdicari.

[4] Erat in domo nostra locus, in quem secedebam semper reus, in quem revertebar absolutus, querelis meis lacrimisque iam conscius [in quem se ferant]. in hunc, non tamquam custodiae patris inponerem, (nam quid posset inveniri, quo non me captantis aliquid deprehendere cura sequeretur?) sed sicut solent, qui mori volunt pudore, non ira, ab omnibus, quae videbantur avocatura, secessi. nam nec placuerat exitus genus querulum, tumultuosum aut quod faceret invidiam. sed quid mihi tecum est, integritatis nimia simplicitas? non putat se posse deprehendi, quisquis venenum parat ipse poturus. totus oculis animoque conversus haerebam miser in opere moriendi, nec dissimulo, cum quadam cunctatione, cum mora, sicuti bonae conscientiae lenta mors, nec praecipiti per suprema trepidatione festinant, quos hoc solum, quod sui miserentur, occidit. abiit per tacitas conquestiones mens in obitus contemplatione posita, et hausurus potionem, qua renuntiarem rebus humanis, totam apud se reputabat animus innocentiam suam, cum pater secretum, quod per inpatientiam pereuntis impleveram, quantum credo, lacrimis meis gemituque perductus, intravit. non potest videri, iudices, suspicatus aliquid de parricidio: quid tererem, cui pararem, nesciebat, qui interrogavit.

[5] Nuntio vobis, sanctissimi viri, nihil a morientibus fingi; nihil vita laborante simplicius. ad subitum interventum patris non tamquam deprehensus obstipui, facinus me tacente non pallor, non est confessa trepidatio, nec, sicut accidere nocentibus solet, illa obvia semper errantium patrociniorum verba variavi, cum me repente interrogatione subita avocavit, abduxit, quaesivit, quid tererem, cui pararem. sed ego sine cunctatione, sine tarditate respondi; et me mori velle eadem veritate et confessus sum venenum esse, quod terebatur. date, iudices, patrem, qui filium mori nolit et credit; quis habeat, iudices, dicenti fidem? venenum filii, quod invenerat pater, non ille potius effudit; stetit quin immo intrepidus, adrogans iuxta orbitatem, quam videbat, et mihi mortem, quam promiseram, quam minabar, ingessit. 'bibe,' inquit. quis post hoc, iudices, expectat, ut continuo paream iubenti? ita demum mihi non est aliud relictum, si patri par<a>vi.

[6] Audite nunc, dii pariter atque homines, quid post tres abdicationes et querelas totiens iudicum gravitate percussas velut attonitus, amens nuntiet saeculo pater: parricida saevus, parricida crudelis non bibi venenum! hoc est totum facinus meum: vivo, respondeo, non fugio iudicem, non cedo criminibus. iam non miror, quid sit, circa quod inpatientia deceptae crudelitatis exaestuet: plus quam orbitatis gaudium <erat>, quod modo perdidit senex: speraverat, ut occidere me posset meo veneno. sed quatenus invenisse se putat, quod crederetis, et, <ut> contentionibus subinde damnatis auctoritatem de novo dolore circumdaret, inusitata commentus est, quae sola mihi superest ratio vivendi, facinus ea simplicitate, ea fide denego, qua confessus sum de veneno.

Parricidii agis. abstulisti quidem mihi partem, ut exclamarem hoc loco: 'fieri non potest'. scio, quantum defensioni meae difficultatis adiecerit, quod iam pridem in domo nostra humanorum pignorum ratio non constat; sed pronuntiatum liquet, utri ex nobis facilior sit inpietas, uter iuxta alterius languorem, suprema ~non fecerit: tu unicum cotidie proturbare conaris e domo, velles inopiam meam, velles aspicere squalorem. ego osculor illas expellentis manus, ego abicientis genua teneo, et ad patrem, qui me tam notabiliter odit, non habeo, cur velim redire, si non amo[r].

[7] Praevaleret nominis tui fortassis auctoritas, si contentio nostra coepisset a veneno. consumpsisti quicquid est, quod parentes ab omnium scelerum suspicione defendit. non habet pater, unde parricidium de filio credat, nisi quem posset occidere. me quidem, pater, et infelicis huius persuasionis simplicitatem si quis interroget, nec a te parricidium fieri posse credo nisi meo veneno, facinus tamen in omnibus incredibile pignoribus nullis difficilius quam liberis puto. vos adhuc in suprema nostra praecipitat auctoritas, qui filium occidere vocatis plerumque gravitatem, sicut abdicationis emendationem, sicut reliqua supplicia nostra rationis fronte protegitis, cunctosque praerigidae mentis adfectus vocabulo molliore lenitis. nos nec felices facinus istud possumus concipere nec miseri. non perveniunt ad nefas istud nec necessitates, omnis citra desperationem dolor, ira languescit. et quanto, dii deaeque, difficilius, si paretur sine conscio, sine ministro, totumque facinus et animum filii poscat et manus! memento, cuius obicias immanitatis horrorem; patrem occidere velle hinc tantum accipit vires, ut mori possis deprehensus.

'Ut sciatis,' inquit, 'verum esse quod obicio, et abdicare volui.' non potest, pater, efficere pertinacia querendi genus probationis. tu, cum dicis 'filius me voluit occidere,' videris tibi facere prioribus iudicibus invidiam, exclamare: 'vos faciles, vos misericordes, hunc mihi redditis?'

[8] sed iniquissimum est, ut abdicatio, quae nec in sui valuit effectum, fidem maiori crimini praestet. non sum reus inexplorati pudoris, nec ante acta vitae meae sub hodierna primum lite tractantur. felicior innocentia est citra suspiciones, certior post reatum, et quantum infamiae praestant obiecta dum nutant, tantundem auctoritatis absoluta restituunt. an scilicet superatus est gratia pater, et apud senes et apud parentes auctoritate praevalui? viderint, qui calamitatibus suis sic blandiuntur, ut sibi adfuisse credant misericordiam, favorem; filius a patre delatus numquam poterit superior esse nisi causa. sane tamen feramus, ut prima abdicatione non egesseris totum dolorem, multa tibi de criminibus meis verecundia querendi, multa paternae pietatis abstulerit infirmitas; quid non implet repetita delatio? reversus es in forum iam ad iudices iratos. quanto terrore cuncta perculit pudor ille iam victi et redeuntis in damnatam conluctationem! acrior semper ex verecundia dolor. sed et iudicum cura quanto malignior circa redditum reum! quam multis placet illa de dissimilitudine pronuntiationis auctoritas, et severior videtur diversa sententia!

[9] Tertia vero abdicatio, dii inmortales, quem adparatum, quem movit ambitum! ego miror, quod mihi licuit audiri, quod me non statim primus querelarum tumultus oppressit. quid post ista novi, pater, obici potest? inter leges, inter iura consenui, non habeo in moribus meis, quod non melius iudices sciant. scilicet capit natura rerum, ut futurus parricida non praemiserit notas, nullis ante sit maximi sceleris inmanitas tumultuata flagitiis, et quandoque culleo, serpentibus expianda feritas sub placida mente primam pertulerit aetatem? aliud est miserorum genus, quod clementia, quod succurrendi favore dimittitur: absolverunt me qui sciebant non profuturum mihi, quod non abdicarer.

Proclames igitur licet: 'subinde detuli, saepe questus sum, ter abdicare volui!' hoc tamen res ista debet efficere, ut tibi non oporteat credi, quicquid aliud obieceris. Non enim sequitur, pater, ut me tuis criminibus accuses, quod nocentem tuis moribus probes. filium parricidam non facit severitas vestra, non saevitia, non terror; ad tam grande facinus non ira opus est, sed moribus, non dolore, sed mente. omnes iniuriae levius exasperant, levius offendunt; innocentis fili ultio est mori.

[10] Quod si manifestum est nihil tunc in moribus meis fuisse, quod posset esse suspectum, aestimemus, unde postea traxerim parricidii causas. vos hoc loco libet interrogare, iudices: quis magis debet innocentiam amare? vici patrem, omni nunc sollicitudine, omni labore custodiam illam gratiam, illum ambitum meum, quo remuneror advocatos, quo persolvo iudicibus, illud propter quod audeo domum reverti, propter quod non timeo casus, non subita pro patre, non maligna fata. fidem non capit, ut me tres absolutiones et innocentem probaverint et effecerint parricidam.

Praeterea, pater, quam infirmum me, quam trepidum reddit ipsa victoria! an scilicet ignoro, quod me reversum circumstat totius domus maligna cura, quod vivo inter homines, quibus apud te gratiam parat, si de nobis aliqua mentiantur, fingant? videlicet hoc nos in facinus praecipitat, inpellit, quod aliquid speramus de testamento tuo. quid? ego non sentio, quod, sim licet remissus in domum, a caritate tamen exclusus, abiectus sum? rogo, qua fiducia facinus paro totiens delatus et paterna conquestione praedi<c>tus? quod vis patrocinium sperem pro parricidio meo? defendi non possem, si bibisses tu venenum. finge me parricidii voluntatem. finge habere causas; unde occasionem, unde fiduciam? ego nec mori possum, nisi ut deprehendar.

[11] venenum paro, qui ministrum, qui non invenio conscium? despicior a liber<t>is, contemnor a servulis, evitant sermonem meum, conloquia fugiunt, et caritatem tui simulant odio mei. an videlicet spero posse fieri, ut ipse porrigam? est enim mihi ad convictus tuos facilis accessus. Venenum mehercule putabis quicquid dederint hae manus. et virus praesentaneum paro, quod statim, quod subito corripiat? at quemadmodum mihi supersit ulla defensio? an lentum et quod tarda peste consumat? scilicet ut non statim exclames, ut te meum virus bibisse non credas? rogo, cui paravi venenum, quod dare non possum nisi mihi?

'Ita,' inquit, 'parricidii argumentum est et hoc ipsum, quod habuisti venenum.' omnibus, iudices, quibus ad scelerum conatus adiuvatur deteriorum cotidie fecunda mortalitas, non hanc solam potentiam natura concessit, in quam malis mentibus et nocentium ducuntur ingeniis, sed illis usus ex animo est, totumque, quod faciunt, de conscientia possidentis accipiunt. quid enim, si latronem gladio tantum probes? sic munimus et somnos. excute peregrinantium sinus, haerent tela sollicitis. non vetant ista leges parare, prospicere, nec instrumenta prohibent, sed aestimant usus. finge me velut in media prosperitate vitae proclamare: 'venenum paravi, ad quod incerti casus, ad quod languor, dolor, ad quod confugeret improvisa debilitas.'

[12] Miramini, quod hoc fecerim homo, qui circa me fortunam, qui discrimina humana lassavi? cui nescio quid adhuc paret totiens victa delatio? debuit habere in sua potestate mortem, quem iam pater poterat occidere.

'Non est,' inquit, 'credibile, ut mori volueris absolutus, qui reus noluisti.' poteram quidem dicere: pater, vixi, dum spero fas esse, ut incipias aliquando misereri, ut te squalor meus frangat, mitigent lacrimae, pallor exoret; sed ignosce innocentiae, tunc me decuit pertinax, rigida defensio. vixi, ne me videretur expulisse de saeculo profundorum scelerum deprehensa trepidatio, ne super cadaver meum proclamare posses: 'certe merito timui, merito praedixi; venenum qui <bibit>, vivendi non habebat audaciam', ne supremis meis conviciareris, ne quid posses obicere iam non negaturo. verum tibi de impatientia mea fatendum est: eadem mente nolui mori, cum abdicares, qua non bibi, cum iuberes.

Sed fruere iterum, fruere saepius confessione tam misera, et, quia oculos spectaculo non licuit implere, satientur aures: volui mori. adice, si videtur, hanc malis nostris contumeliam, ut interroges quare; abdicare me subinde voluisti. quid ais, rerum natura, pietas? ita <non> iustiores causas habet <haec> inpatientia quam corporum damna, quam facultatium tristis eversio? in suprema praecipitat me pater. ita non haec una vox complectitur omnes calamitates? non videmini nunc vobis universos audire miseros? possimus fortassis aliorum accidentium sperare finem; non habent proximorum odia regressum. quaecumque nexus accepere naturae, et quae sanguine visceribusque constricta sunt, non laxantur diducta, sed pereunt, et quae de primo tenore nascendi vix in contrarium victa deflectunt diuque pravitatis suae rigore durata, mox in pristinum cursum remissa non redeunt, sed quo totum pondus omnesque vires inclinata traxerunt, vigore, quo sibi permissa crevissent, in ipsius vitii robur adolescunt.

[13] in hoc est tota difficultas, ut incipiat non amare filium pater. hoc cum frontem confessionis accipit, reliqua praecipiti furore decurrunt, et redituris caritatibus obstat quicquid obstiterat ab odiis. semel sibi parentes liberique mutantur, semel auferuntur. felices, qui habent in conscientia sua, quod debeant emendare, corrigere! illa demum potest ira desinere, quae coaluit ex vitiis liberorum. ego quid facio, cui non luxuria, non est mutanda petulantia, cuius abdicatio non de meis, sed de patris moribus venit? frustra mihi exhortationes, frustra blandientur vana solacia. hominis, quem pater odisse non desinit, unus exitus est, ut se oderit.

Et quantulum habet de toto dolore nostro ille, quo venitur ad iudicem, dies! ego, cum dico: pater me odit, illud exclamo: omnes sine me sunt festi dies, omnis laetitia sine filio; non adloquitur maestum, non adsidet ille languenti. gratissimus, quisquis de nobis tristius aliquid attulerit, quisquis maledixerit, conviciatus fuerit absenti. ego si hoc possum ferre, merui. alia sunt adversa, quae de continuatione sui patientiam parant, quae durant adsiduitate firmantque mentem; quod te pater oderit, cotidie novum est. minus fortassis urant invicem simultates et mutuis detestationibus invisa respirent; odium is tantum filius perferre poterit, qui et ipse oderit patrem.

[14] Vos nunc, iudices, universos quin immo mortales infelicissimus iuvenis interrogo: quid me facere vultis? explicuit nos sine dubio de criminibus exitus, quod absolutus sum; tamen non hoc effecit, ne mori velim, sed ut mihi liceat et vivere. victus sum enim mehercules, victus sum, iudices, absolutionibus meis, et, quae certissima est animae laborantis infirmitas, misera felicitate defeci. quem mihi vultum domum reverso, quem suadetis animum? non decet gaudium me[um]: exaspero hilaritate, offendo tristitia. capto sermonem; invisus sum, tamquam adroganter insultem doloris causa dicor, si propius aspiciar, videor, si recedo, contemnere. quousque vincemus? nesciunt prorsus abdicationibus mederi, qui non statim cedunt, qui conscientiae suae rigore nituntur. non vincitur pater, non sum absolutus: cum domum veni, nemo me diligit, nemo reveretur. iam ad nos de penatibus illis non pertinent nisi secreta, nisi latebrae. non exuo, non depono sordes, et mihi cotidie senex tamquam accusaturus occurrit. attendo, quid faciam, quid loquar, qualis aspiciar, et, quod malignissimum est sollicitudinis genus, me ipse custodio. satiasti me, vita, satiasti, et cum felicibus quoque veniat ex nimia prosperitatis continuatione fastidium, quod taedium paras lassitudine miserorum! consumpta est in lacrimis, in precibus aetas, exacti sordibus dies, anxietate noctes. quid mihi contra tam indigna, tam gravia promittit integritas? abdicari debet, quem nocentem pater odit, mori, quem innocentem.

[15] 'Sed, ut credamus,' inquit, 'voluisse te mori, cur potissimum veneno?' possis quidem, pater, hanc de omni supremorum genere litem facere morientibus, et, quia rerum natura varias fatorum vias indulsit animae, in nullo non exitu simili ratione reprehendas, quicquid electum est. sic super strictum nudatumque mucronem proclamares: 'cur non veneno?' sed nihil est delicatius exitu, quem non supplicia, non metus, sed collecta de calamitatibus commendat infirmitas. mihi tamen praecipue cum hoc mortis instrumento propria concordia est: non spargit cruorem, nec trucem cadaveris relinquit aspectum; placida est, quieta est. ingratissime senex, ego et hoc sic moriendo prospexeram, ne me occidisse alius videretur.

Te nunc adprehendo, te interrogo, pater: ita parricida sum ego, qui venenum adfero in domum tuam inparatum, rude, terendum, cui tam multa restant, ante quam dari possit? ita parricida sum, qui iuxta te quaero secretum, qui de potione tibi incerta, quam nemo detulit, tam simpliciter, tam facile respondi? secedo in medios penates, nullos ab introitu praepono custodes, non evito transitus, non excludo venturos. rogo, utrum haec omnia sunt occidere volentis an mori? venenum, quod tibi pararetur, invenisses absconsum, reconditum; multum circa illud palloris attoniti, concisa verba, trepida suspiria et me negantem. parricida deprehensus effudisset venenum, ne fateretur.

[16] 'Cur ergo,' inquit, 'si tibi paraveras, non bibisti?' breviter, pater, et secundum naturam condicionis humanae respondeo nihil aliud esse in potestate miserorum, quam ut mori velint. ego cum dico 'mori volo', non hoc dico 'moriturus sum'; de animo meo respondeo, non promitto de fato. miraris! quod, quamvis iam teneam venenum, multum tamen adhuc casibus incertisque superest? accepere perfossis plerumque visceribus vitam tamen ab ipsa desperatione redeuntem; strictos circa colla laqueos aut nexus aut ipsius corporis ruina decepit; rotatos per abrupta mollis iactus explicuit. tam consentaneum est, ne moriatur qui velit, quam quod morimur inviti. sed malo, sicut coepi, simplici tecum ratione consistere. nihil aeque, pater, impetu constat, quam mori velle, nec quicquam res humanae inpatientius habent pereuntis adfectu. hunc si retinere velis, sufficit, ut moreris, et rationem quoque homini mortis eripiet, si quis abstulerit ardorem. frangit animum quisquis intervenit; abducit, avocat, quisquis adloquitur. ambiunt[ur] cuncta moriendi spatia pro vita. ideo nos mehercules crediderim <in> eiusmodi exitum eligere secretum. minimum est, quod confundat hominem infirmitate morientem, et exiguis causis opus est, ut displiceat obitus, quem misero suasit integritas. quid, si interveniat aliquis, qui gaudeat, qui vindicari se putet, si testis adhibeat oculos, quibus invidendum sit? statim mehercules adrogans vita s<t>imulabitur, statim contumax dolor cum deprehensa morte dissentiet.

[17] Nescis, quantum mihi haesitationis paraveris, cum interroges, dum respondere cogis ~setis quem et~ reddere, iterum litigare, defendi. me vero tunc pariter omnes tenuistis, adfectus, indignatio, pietas, reverentia, dolor. ego propter patrem mori possum, coram patre non possum. adice nunc, quod et dixisti: 'bibe!' si mehercules saucium palpitantemque iussisses adigere ferrum, premerem clausis vulneribus animam; <si> stringere aptatos ad colla nexus, conarer abrupto desilire laqueo; si non iniceres manum ad praecipitia properanti, flecterem in plana cursum. Merito prorsus, anime, secretum solitudinemque captaveras. intervenit pater, actum est, perit ille susceptae mortis ardor et utroque nos resolvit adfectu: mori non debeo, si vetuerit, non potero, si iusserit. 'bibe', inquit. nondum quidem potioni virus aptatum est, sed me ideo deprehendisti, quia adhuc terebatur. multa tamen mihi, pater, ante facienda sunt: volo prius convocare servulos, contrahere libertos, complorare, conqueri, mandare, defendi. 'bibe.' mihi vero tunc adiecisse visus es: 'teneris, haeres, eamus ad iudicem!' 'bibe.' sic hoc iubes, tamquam negem venenum. interrogare vos velut in illa secreti nostri praesentia libet: quem mihi post hanc vocem animum datis? dicit hoc accusator, dicit hoc victus, dicit secreto, dicit sic, ut possit negare, si bibero. 'bibe.' ego quidem volo, et hoc cum maxime paro, sed totum hunc animum, senex, tua aviditate mutasti, 'bibe.'

[18] quid restat, quam ut recusantis ora diducas, ut infundas per oppositas manus? mihi vero tunc excidit, quid vel<l>em, quid pararem. vidi truces loquentis oculos, vultus parricidali ardore suffusos. iuberi mihi videbar, ut biberem tuum venenum. nescisti, pater, pertinaciam meam servare, nescisti. filium propter te mori volentem deprehendisti; vis occidere? veta; invade poculum, ne hauriam; bibam. exclama: 'temerari, quid facis? iam desino irasci, iam revertor in gratiam!' properabo, ut hoc secum aures ferant, ut inpatientia tua fruantur oculi. tibi inputes, quod me retorsisti, quod ablata sunt sacramenta pereundi; innocenti facilius est mori, si rogetur, ut vivat. fidem deorum, in quam me contumaciam, pater, in quem tunc inpulisti contentionis ardorem, cum diceres 'bibe'! nec vivere mihi libuit nec mori, ereptus sum miser animo meo, et inprovisa voce percussus steti sine affectu, sine [ne]cogitatione attonitus, amens et me paene aliter occidi. nihil est profecto inprovisorum dolore torrentius, et fractae malorum contentione mentes ad inexpectata caligant. non querelas post hoc invenio, non verba, non lacrimas. ad nullius rei conatum sufficit mori alterius animo et suo veneno.

[19] Licet igitur nova me reatus mole convenias, non paenitet tamen flexisse, non paenitet, illum spiritum rigoremque pereundi; tamquam parricida moriebar. pater, qui queritur, quod non bibi, iam nunc diceret: 'deprehensus erat, negare non poterat.' essem nunc ter abdicatus, et me contenderet ad iudices meos redire non ausum. bene quod sic effudi, tamquam rursus vita placuisset; venenum, quod videretur deprehensum, nemo ideo bibisse crederetur, quia sibi paraverat. dic nunc: 'non fui passurus, si bibere voluisses.' deinde hoc sic probas, ut me hodieque coneris occidere? non eras passurus? quando, per fidem, inicis manus? potuit eadem, potuit peragi brevitate, qua iusseras. non eras passurus? deinde non timuisti, ne mihi animum pereundi vel hoc faceret, quod putabam me iuberi? facinus est, si morior, ut postea quaeratur, an volueris occidere. tu licet invidiam vocis illius alterius mentis simulatione defendas, occisuri tamen fuit ipsum experimentum, nec interest rigoris, quaedam patiaris an temptes. numquam movebit patrem filius hoc, quod moritur, quem non movit hoc, quod paratus est mori.

Quid nunc faciam, iudices, pertinacissimo rigori? in quod me conponam patientiae genus? videtis hominem, quem nullus animi mei status mutat, quem constantia nostra, quem offendit infirmitas. vivere volo; proturbat, expellit. mori conor; interpellat, exagitat. iam fortassis aliquid, si nobis hodieque clementia vestra succurrerit, paravit, invenit. qui finis, quis exitus incredibilium malorum? de filio absoluto fecit, ut mori mallet, de moriente, ut viveret.

[20] Vos vero, sanctissimi viri, quo iam ambitu, quibus possim convenire precibus? ille vester infelix, ille vester absolutus flere vetitus est, non habet gratiam suam totiens genua complecti et ad fatigatam misericordiam novi discriminis pondus attulimus. o mors semper imperata miseris, negata cupientibus, quando succurres? me infelicem, perdidi venenum! sed quatenus aliquid, pater, expectationi tuae repromisi, nolo desperes. fruere quin immo ante suprema, ante exitum meum hac voce: vicisti. nescio quidem, quod rursus eligam obitus genus, an placeat reparare virus infelix, sed praedico, testor: quaecumque sederit ratio leti, miserere, ne iubeas, miserere, ne cogas. facilius me occid[er]ent gemitus tui, lacrimae tuae. et, ne mihi pute[ti]s illam secreti nostri excidisse vocem, venenum quidem te iubente bibere non potui, quandoque tamen hoc occidet, quod bibere iussisti.