banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Quintiliano - Declamationes Maiores - Declamatio Maior Sexta Decima - 4

Brano visualizzato 1025 volte
[4] Ego non invenio, cur horreat mater arcem, quid sibi velit quasi destinatas operire cervices. non odit me tyrannus, cuius non interest, an alium occidat. miserere, mater, si quis est magnorum meritorum pudor, querere, quod unum decet, impatientius ex <d>uobus amari semper absentem. cui tu fortunae, quibus necessitatibus inicis manum! me ad amicum meum admitterent alterius catenae tyranni, nunc mihi portas aperiret, subsidio navigium pirata praestaret. si mehercules ante morerer, ire deberes, mater, ad diem. misera, non intellegis, quanto te magis [plus] obligaverit amicus? plus debes homini, qui me tibi remisit, ex quo pati non potes, ut revertar.

Libet mehercules, iudices, libet misereri hominum, qui me laudant revertentem. amicus mihi credidit, ut redirem. ita nunc ego facio rem magnam, ego sum ille bonus amicus, ille mirabilis, ille narrandus? si qua dicentis fides est, facinus mihi videtur, quod scio me non esse periturum.

Sentit, iudices, et ipsa mater rem se facere turpissimam, si necessitate detinear; itaque mulier, quae adhuc de affectu cuncta fecerat, ad legem subito convertitur. pessima, iudices, causa matris est, in qua plurimum lex potest. liberi parentes in calamitate ne deserant;

Siamo spiacenti, per oggi hai superato il numero massimo di 15 brani.
Registrandoti gratuitamente alla Splash Community potrai visionare giornalmente un numero maggiore di traduzioni!

Siamo spiacenti, ancora non è presente una traduzione di questo brano!
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!