banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Quintiliano - Declamationes Maiores - Declamatio Maior Sexta Decima - 3

Brano visualizzato 951 volte
[3] nec tamen vanitate, nec discursu putetis extractos; magnas et inexplicabilis navigandi fuisse causas vel hinc potestis aestimare, quod nos non detinuit haec mater.

Utrumne igitur, iudices, sumere de nobis etiam nunc voluit experimentum ipsa amicitia, et parum fortuna credit hominibus adhuc tantum feliciter amantibus, an haec est magnae semper opinionis invidia, nec ulli umquam tam plena confessione laudantur, ut illos non ipsa quoque . . . ~ad~ litoribus appulsi sumus. homines, quorum omnis casus fama custodiebat, ~consumimus~ terrore, qui parentibus statim caecitas est. hinc illud evenit, quod <non> sumus pariter alligati: sic magis adversus solutum carcer inventus est. pudet, iudices, fateri: iam in hoc victus, iam inferior recessi; ex duobus magis amatur, quem tyrannus paratus est alligare.

Quantum tibi, amice, debeo! non potuit nos dividere nisi mater. ubi primum caecitas nuntiata est, tuus hic affectus fuit, quod hoc credidit tyrannus. quid ille non fecit! ut rex desideravit vicarium corpus, amplexus est catenas; sponderi sibi voluit hominem rediturum per maria, per matrem; repromisit de incertis tamquam de animo suo. quis hominum pro se tam multa fecisset? praestitit, inquam, amicus, praestitit rem, quam videbatur ideo tyrannus indulsisse, ne fieret, et hominem, qui in rebus humanis hunc esse nolebat affectum, decipimus, dum temptamur.

Siamo spiacenti, per oggi hai superato il numero massimo di 15 brani.
Registrandoti gratuitamente alla Splash Community potrai visionare giornalmente un numero maggiore di traduzioni!

Siamo spiacenti, ancora non è presente una traduzione di questo brano!
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!