banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Quintiliano - Declamationes Maiores - Declamatio Maior Quinta Decima

Meretrix amatori suo pauperi dedit odii potionem. accusat illam pauper veneficii.

[1] Etsi, iudices, ita a natura conparatum est, ne sit ullus iustior dolor quam beneficii sui perdidisse rationem, nihilque gravius adficiat conscientiam bonorum, quam quotienscumque nulla merita ceciderunt, non efficiet tamen nefandum praesentis reatus indignumque discrimen, ut misera puella non gratuletur sibi, quod illam pauper accusare iam potest. timuerat infelix, ne remedio suo sic repugnaret pauper, ut magis amaret, ne iuvenis in omni genere animi contentiosus ac pertinax potionem illam dolore coactae sanitatis expelleret. bene, quod et terribilis et minax est pauper, quod poenam nostram, quod sanguinem petit! non expectes, ut statim gratias agat, qui sanatur invitus. nobis tamen, iudices, hodiernam pauperis mentem non prima fronte tractantibus miserrimus iuvenis nondum videtur explicitus, et, si bene prioris ardoris inpatientiam novi, quod cum maxime facit, ira, non odium est. alioquin, si profecisset remedium, et, a pristino furore iam liber, animo intellectum sanitatis admitteret, omnem adhuc puellae vitaret occursum, non sibi crederet ultionem et ipsum quoque iudicii timeret adire conplexum. deprehensa est, puto, novissime potionis supervacua persuasio: amat, iudices, amat, qui queritur, quod non ametur.

[2] Quid agam hoc, iudices, loco? sub quo temperamento defensionem periclitantis adgrediar? timeo, ne, si coepero simplicissimae puellae laudare mores, referre probitatem, amare rursus pauper incipiat. sive enim, iudices, malignitas est persuasionis humanae formam vacantem vocare meretricem, seu miserae nomen istud inposuit aliquis amator, cui cum corporis bonis fortuna non dederat, unde severi matrimonii castitati sufficeret, laboravit necessitatium suarum custodire probitatem. nullius umquam per hanc matrimonii turbata concordia est, nemo questus est pro filio pater, nemo exhaustas facultates in avidissimos sinus paenitentiae dolore deflevit. temptet licet ingratissimus iuvenis invidiam miserae facere prioris adfectus, non poterat obicere meretrici et quod amarit et quod amare desierit. ne quem igitur accusator hac prima fortunae suae conploratione decipiat, tamquam meretricis caritate consumptus sit. securi estote pro innocentia nostra, talis incidit, talis adamavit, nec habuit, quod perderet in tam inmodico ardore nisi mentem. vidistis enim notissimum tota civitate miserum. cum lupanari noctibus diebus deserviens et, quamvis indulgentissimae puellae simplicitate frueretur, modo tamen maledictis opprobriisque vulgi, modo crebra rivalium contentione pulsatus, abigi tamen conpescique non posset, movit mitissimam puellam hic infelicis adfectus. laboranti primo sui voluit facultate succurrere, sed quicquid indulserat, fovebat ardorem, quaeque in hac impatientia prona persuasio est, quia nihil praestanti meretrix tam saepe contingeret, amator sibi videbatur.

[3] postquam nihil miseratio, nihil proficiebat humanitas, temptavit asperitate discutere: poposcit, exclusit. non defuerunt misero preces; adhibita sunt ex ipsa iuvenis condicione consilia, sed ista vincebat, et vires amoris impedimenta perdebant, donec intellegeret hominem, qui explicari ratione non poterat, necessitate servandum. puto, iudices, frustra male audit inmodico pauper ardore: meretrix magis amavit hominem, a quo noluit amari.

Consumptis igitur optimae feminarum cunctis indulgentiae severitatisque consiliis, dum apud omnes de pauperis sui amore conqueritur, incidit remedium, quo iam dicebatur alius amator explicitus. quae prima igitur medicamenti pariter ac dantis integritas est, non negatura porrexit. adiuvit deinde quod dederat, imperavit sibi, ne quas admitteret amplius preces, ne querelis adsistentis, ne lacrimis moveretur exclusi[t]. vultis scire, iudices, ubi sit medicamenti, quod obicitur, totus effectus? quisquis odium dedit, omnia post hoc facit, ne debeat amari. quanto, iuvenis, hoc melius! in forum aliquando venisti, incipis agere serium, gravem, iam leges, iam iura loqueris, conviciaris maledicisque meretricibus. hunc tu animum modo inter libidines ac scorta perdebas macie notabilis, pallore deformis solaque inpatientiae tuae fabula notus. perieras, infelix, nisi bibisses venenum.

[4] Veneficii agit. credam mehercules, iudices, ad subscriptionis huius immanitatem expectasse publicae severitatis aures, quodnam saeculo nefas nuntiaret hic gemitus, quae prosiliret orbitas de novercalibus questura commissis, quem pestiferis heredum medicaminibus enectum tristis conploraret adfinitas. non pudet ergo, quod vacatis lupanarium querelis et ad vos deferuntur amantium rixae? videtis hunc accusatoria fronte terribilem; oscula poscit, destitutos queritur amplexus. vultis vos abire potius in vestra secreta, ibi gaudia querelasque mutua conversatione consumere? non agnoscunt leges ac iura miseros; hic audiuntur seriae calamitates. non est ultione dignus, de quo potest efficere meretrix, ut queratur.

Ecquando umquam, iudices, audistis de veneficio vivum querentem? facinus hoc semper ex mortibus accepit invidiam. si latrocinium probes cruore, vulneribus, si sacrilegium spoliis numinum praedaque templorum, ita, veneficium si arguas, oportet ostendas putre livoribus cadaver, inter efferentium manus fluens tabe corpus. ut iam istud obicere possit et vita, debet aliquid esse passa, quod invidiam mortis imitetur. veneficium voca quod caecitate grassatur, quod in aliqua deprehenditur debilitate membrorum. profer agedum corporis notas, in quas se <partes> noxiae potionis vagus fervor effuderit, ubi depastis, enectis visceribus saevitura consederit. aspicio par laboribus corpus retinere sua ministeria, sufficientem animum seriis actibus, accusatoria firmitate robustum.

[5] crede, iuvenis, hominibus, qui te modo noveramus, nunc acrior, erectior: rediit in sensus vigor, in membra sanguis, viribus velut novae iuventutis exulta[n]s. bibisse te medicamentum probare non posses, nisi meretrix fateretur.

Quodsi permittitis, iudices, ut, quicquid contra consuetudinem datur, ad huius vocabuli referatur infamiam, <in> veneficium male audiendo vertetur sanitas, statimque merebitur sceleris invidiam quicquid profuerit invito. illud tantum noxium virus vocavere leges, quod non admitteret interpretationis incertum. iniquissimum est venenum videri, quod in potestate bibentis est an sit remedium.

Sentit, iudices, iuvenis crimen, quod detulit, nec nomine nec effectu scriptionem legis implere; itaque ex vocabulo mulieris quaerit invidiam. 'meretricem,' inquit, 'accuso.' nescis, mihi crede, iuvenis, sceleris, quod detulisti, qualem mihi debeas probationem. rei expecto mehercules ut sit ante omnia minax vultus, feralis habitus; horreant squalore crines, rigeat super nefandas cogitationes efferata tristitia. facinus, quod dicitur inquietare superos, sidera diris agitare carminibus, tumulos, busta scrutari et amputatis cadaveribus ipsas in scelus armare mortis, fieri non potest, ut auctorem suum non statim primo prodat aspectu. vides veneficae non horridos vultus placidamque faciem; si cogitationes, si consilia pertractes, sola cura de forma, omnis in hoc conlata meditatio, ut sollicitet aspectu, sermone detineat.

[6] audio subinde exactas mero noctes, ~tua mulier~ convivia, perditas amantium rixas. meretricis unum veneficium est, ne desinat amari.

Numquid inique, iudices, in tanti sceleris subscriptione deposco, ne nominibus reos velitis aestimare, sed moribus? venefica tua quid prius umquam, quid simile commisit? cuius per hanc expugnatus animus? quis queritur iuvenis, quis senex, quis dives, quis pauper alius? in te ergo solo venefica, in te tantum aliud ista quam meretrix? vultis integritatem puellae breviter probem? hanc, quam nunc pauper detestatur, accusat, amare mallet.

Omnia, iudices, facinora, ni fallor, causas vel de cupiditate vel de simultatibus trahunt. quod odium de amatore meretrici, quae praeda de paupere?

'Odium,' inquit, 'accepi.' ecquid, iudices, satis eam contra infamiam veneni vel solum medicamenti nomen absolveret? nec invenio, cur debeat idem videri, quod non potest idem vocari. agedum, iuvenis, potionis inple huius inmanitatem, dic: 'odium accepi contra coniugem, contra liberos meos, ut a sacris avocarer adfectibus, ut pignora sancta despicerem.' illud odium in meretrice facinus est, quo utitur in sui caritatem. ita vel hoc solum sufficit excusationi, quod illa contra se tantum dedit.

[7] 'Odium,' inquit, 'accepi.' nunc te hic reposco, iuvenis, invidiam, quam fortunae nostrae paulo ante faciebas. dic: 'meretrix dedit, prostituta porrexit'; o quam timueram, ne <a>diceres 'amatorium sui'! consurge agedum, iuvenis, et totis corporis animique viribus inple susceptae accusationis horrorem. est quod audiente tota civitate proclames: 'miseremini mei, adiuvate, succurrite! bibi medicamentum crudele, saevum: desii pauper amare meretricem! iamiam non inquietis noctibus vagus vilissimi cuiusque perditos patior ictus, nec exclusus ante lupanarium fores posterum diem pervigil amator expecto. possum navigare, colere terras, sufficio militiae, redditus mihi est animus, quo fierem maritus, quo senectuti liberisque prospicerem.' quantum, dii deaeque, remedium condicione bibentis valuit! fecerat te ~potius istam felicem si divitem puella.~

Ita vel hoc non solum, iudices, innocentissimae puellae pro defensione sufficeret, quod nihil fecit causa sua? amatorem dimisit, explicuit illa, quae captare dicitur, ut ametur, quae sollicitat, quae corrumpit adfectus. ingrate, quanta de te potu[er]it gloria frui! non quidem confers pretia, non stipes, sed adsides, sequeris, haeres, praestas comitatum, favorem, laudas ubique, miraris. hinc ergo causa[m] meretricibus, quod illas etiam pauperes ament, quod facile contingant, quod laboribus exorentur adeuntium: faciet hic amator, ut divites ament. in crimen maximum captas transferre beneficium: ut aliquis amare desinat, non nisi ab amante praestatur.

[8] Quid ais, iuvenis? ita bibisti potionem, quae finem cupiditatibus daret, premeret ardorem, desideria restingueret? abi, recede, dum puellae publico generis humani nomine gratias agimus, quod hoc fieri posse monstravit. furor ille, qui, si credimus, numina quoque detracta sideribus misit in terras, qui de sacris venerandisque pigneribus monstra commentus est, ardor, qui miscuit hominum ferarumque concubitus, ferrum, ignis, claustra laxabat, per interiecta late maria fugiebat, vetatur, perit. accipite, quod magis debeatis stupere, mirari: remedium amoris mulier invenit. desinite nunc incestum timere, mortales, nulla pietas horreat nefandae cupiditatis instinctum. quicquid non parentium irae, castigationes, non serii propinqui, non paupertas, non necessitas poterat efficere, haustus brevis, facilis, unus extorquet. o si quis odium posset omnium bibere vitiorum! felix profecto mortalitas, si reliquos lapsus incommodosque mentis errores fas esset infusa potione compescere. facinus est, quod maximum remedium gratiam sui vocabulo perdit auctoris. miraremur hominem, qui illud contra meretricem dedisset.

Tibi tamen ultra omnes inmodica cupiditate flagranti, tibi praecipue succurrendum, iuvenis. cuius homo condicionis adamaveras! divitiis opus est, ne simus in amore miseri, et inpotentissimi mali difficultates illi fortasse non sentiant, quos contra fastidia ceterosque contemptus explicat felicitas magna perdendi.

[9] felix profecto, qui modo facultates in lupanari effudit; tu perdis animum. ille fastum opibus exorat, tu lacrimis rogas, pallore blandiris, et, quod ad pessimum spectat eventum, miserabilis sis oportet, ut amator esse videaris. finge te nullum huius adfectus sentire cruciatum; sed amare te, pauper, saltem non pudet? homo, cui non vacaret agere longa languoris, aegrumque non deceret totarum noctium quies, excusari non possis, si tantum perdideris dies. cuius census ex manibus, ex laboribus substantia, quem cotidie poscit ultro rationem in dies <cibus> dimensus, amentiam pateris: ~adversus felicium oscula tantum amplexusque meditaris, et, unde tibi calamitatis huius non potest nec venia contingere, de voluptate miser es. expectandum videlicet, quando te famis, inopia castiget? sed inter ista coepisti; quid iam facere potest ratio, consilium? odio sanandus est, quem non explicat, quod pauper adamavit. nun<c> tamen intellegere possumus te non sola fuisse paupertate miserum; non opes tantum tibi, non facultates defuerunt: non erant, quantum video, propinqui, non amici. alioquin illi te potius nostra potione sanassent, vel, si ignorassent huius graminis vires, vinculis nexibusque tenuissent. quid? blandis adfatibus inpotentissimum eludis adfectum? datum est remedium dolori, qui saepe egit in laqueos, in praecipitia compulit, qui cruciatus laborantis animae vulneribus emisit. quantum amori in homine liceat, illi magis sciunt, qui <non> amantur.

[10] Iunge nunc cum fortuna tua condicionem mulieris adamatae. incideras quidem, miser, in puellam minime superbam minimeque difficilem; quaestum tamen non possumus circumire meretricis. quam multa pro illis exigit sexus, aetas! poscit semper necessitas, petit corporum cultus, poscit tristissima stationis inpatientia. totos infelix dies lupanarium foribus inpendes, ut quando prostituta pauperi vacet, et contentione numerantium dilatus, exclusus otium meretricis expectas. negatur tibi complexus: indignatione persequeris; contingit vero: felicitate corrumperis. spem gaudia parant, adversa contentionem; ex utraque fortuna desideria coalescunt. nobis crede, qui vidimus: quis tibi, <i>uveni<s>, fuit corporis habitus, quis pallor, quam miserabilis, quam pudenda tristitia! quotiens tu venenum bibere voluisti!

Non est igitur, iuvenis, quod tibi queraris illam mitissimam partem humanae mentis ablatam; non caritatem, sed inpatientiam, non voluptatem, sed tormenta, non amorem, sed quod adamaveras, perdidisti. amoris, si sapientiae sequamur auctores, antiquissimum numen, et cui se naturae debet aeternitas, sed ille mitis et serius, honestis cupiditatibus et viribus sacrae caritatis exultans, ut qui cuncta priscae noctis operta caligine diduxerit primum, deinde miscuerit. hic vero, cui perditis visceribus adhaeremus inquieti, lascivientis adhuc aetatis instinctu tumultuosus ac petulans, telis, funereis facibus armatus.

[11] praestat igitur ille mortalibus liberos ac duratura coniugia pietate, hic incesta, libidines, adulteria, meretrices. referam nunc fabulosas inmodici furoris prodigiosasque novitates, conceptum nescientibus oculis ignoti hominis affectum, formam suis in se luminibus ardentem, virgines patrum senectute flagrantes, mortalium ferarumque coitus usque in monstruosa fecunditatis onera perlatos? ex omnibus tamen, quae nobis patientibus extorquet affectus, hoc saevissimum patimur, quod nemo vult in amore sanari.

'Ego tamen,' inquit, 'amare mallem.' hoc est ergo, propter quod opus odio fuit. nihil agebant castigationes et preces consilia perdebant. odio debet amator explicari, quem sanat adamata. interrogare te hoc loco libet: numquid accusare posses, si, quod fecit medicamento puella, fecisset animo? licuit te reposcere, quantum numerare non poteras, fastidire, contemnere. iam indignaris, quod te maluit remedio quam dolore sanari? mulier, cui ad dimittendum amorem sufficiebat, ut odisset, ipsa pro te commenta est, ut illam tu potius odisses. finge te tamen aliqua remedii tui sentire tormenta; adrogantissime miserorum, tu autem sperabas ardoris inmodici felicem statim sanitatem? quid, si queratur aeger abstinentiae dolore sanatus? excussa sunt plerumque languentium vitia verberibus, redempta debilitate vit[i]a, ignibus, vulneribus interdum profutura grassata sunt, et quae fuissent mala sanitatis, in gratiam remediorum de maioris periculi comparatione redierunt.

[12] vix mehercule contingere potest, ut hilares ab hac inpatientia laetique discedant, quos pudor, quos satietas, quos paenitentiae ratio dimittit, nec sine aliquo morsu resilitur a malis, quae voluptate tenuerunt. ~iterum materia amoris est desinere nec queri. opus fuit pari diversitate, viribus, quantis adamasti, ut resipisceres, neque frequenter in media sanitate subsisteres. quale tibi remedium debuerit adhiberi, vel ex hodierno senti, iuvenis, adfectu: pro homine, qui post odium queritur, quod non amet, parum fuit, si amare desineret. audi, igitur, ingratissime, quatenus ad publicas aures secreta vestra proferre voluisti. 'dedi. quid enim,' inquit, 'facerem, quae remedia tam multa perdideram? ferre misera non poteram, quod te iam coeperunt omnes ridere meretrices.' repete agedum illarum conloquia noctium, quibus te frequenter alterius et fortasse divitis amatoris iniuria receptum inter oscula amplexusque monui: 'quid, miser, cum fortuna, quid cum mea condicione rixaris? parce necessitatibus meis, duo pauperes sumus.' sed et tu quotiens in sinus meos lacrimis fletuque resolutus exclamasti: 'sentio furorem, sed imperare oculis, sed animum regere non possum! quam libenter te, mulier, odissem!'

Non est igitur, ingratissime mortalium, quod beneficium nostrum nomine potionis infames.

[13] remedium bibisti, sed illud odium tuum est. quid? quod furis, conviciaris, exclamas, non est haustus illius adfectus; et am<at>or talis fuisti. aliud sunt, aliud illi, quos in voluptates superfluentium facultatium mittit secura felicitas. inprobius pauperes amant. sic tumultuabaris admissus, sic moras, sic inpedimenta ferre non poteras. maledicebas populo, conviciabaris intrantibus. cuius umquam felicius commutata fortuna est, si tunc omnes oderas, nunc unam, pauper, odisti? quin potius, iuvenis, admittis consilii rationem? quid agis, infelix, cur redditam modo sanitatem rigore nimiae contentionis exasperas? praedico, testor, consumis odium; nondum totam mentem vis perfusa possedit, adhuc circa te duo maximi rixantur adfectus. adiuva potius, adiuva potionem. contradic agedum quicquid est illud, quod tumultuatur, exaestuat, totumque sanitas componat hominem. tunc te sciemus amare desisse, cum desieris odisse.

[14] Et innocentiam quidem puellae satis, ut spero, defendimus; magnitudo periculi ~vocet~ preces. consurge agedum, miserrima feminarum, reliquam defensionis tuae partem tuere lacrimis. accusator, quid speras, quid expectas? ad genua tua non mittimus eam. toto licet infelicem terrore convenias, non exosculabitur manus; mortem, suprema denunties, te non rogabit. frustra tibi aliquid de periculo nostra metuque promittis, nescit puella, non habet odii remedium. sane tamen viribus potionis effectum sit, ut accusaveris innocentem; sufficit ultioni vidisse pallentem, satis est audisse gemitus. memineris hanc esse, quam tu non, iuvenis, odisti. quid ais? etiamne perferes illud pronuntiationis anceps, illud humanae salutis incertum? numerabis ergo sententias, et, si damnaveris, exultabis, nefande, gaudebis? puto, non adamasti. an et sequeris, dum carnifex trahit, intereris, dum hos oculos occisura contingit manus, dum haec amplexibus tuis nota cervix ad supremos nudatur ictus? non exilies, non pectus oppones, non fidem hominum deorumque clamabis? aspicies percussam imper<turbatus super> palpitantia membra consistens? potes hoc videre, potes hoc ferre? sanatus es.

Quodsi quid tristius iudicii huius attulerit eventus, di ~ripite pereuntium beneficiorum semper ultores, di, quos iste crudelis in amplexibus puellae frequenter maerore, lacrimis aut finem amoris rogavit aut mortem, date nobis iustam de ingrato iuvene vindictam. non inprecamur debilitates, naufragia, morbos: pauper sit et amet quamcumque meretricem et amare non desinat!