banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Quintiliano - Declamationes Maiores - Declamatio Maior Quarta Decima - 11

Brano visualizzato 1655 volte
[11] ecce iam, mulier, odi; quid tamen adhuc facere illud in vitalibus putas? paulatim se necesse est per totum diffundat animum et, quamvis primo statim haustu illud expugnet, in quod datur, brevi tempore in nominis sui potentiam omnes reliquos stringit adfectus. medicamenti, cui tantum contra animum [primum] licet, prima fortassis vis erit odium, exitus iste, ut venenum sit.

Respondere, iudices, illis libet, qui me paulo ante dicunt in amore fuisse miserabilem. quanto crudeliora, quanto graviora patior, qui dicor explicitus! modestior, cum amarem, et quietior; fuerat sane pallor in facie, sed ipsa quoque comis, optanda tristitia. inveniebam conloquia merebarque sermones; nunc me omnes fugiunt, aversantur, oderunt. tum frequenter a lupanari deducebat pudor, abigebat occursus; nunc publice detinet quod queror, adsisto, convicior.

Siamo spiacenti, per oggi hai superato il numero massimo di 15 brani.
Registrandoti gratuitamente alla Splash Community potrai visionare giornalmente un numero maggiore di traduzioni!

Siamo spiacenti, ancora non è presente una traduzione di questo brano!
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!