banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Quintiliano - Declamationes Maiores - Declamatio Maior Quarta Decima - 8

Brano visualizzato 948 volte
[8] 'Eras,' inquit, 'et pauper.' volo, iudices, sic apud vos paulisper agere, tamquam in hoc me adfectu propinqui amicique castigent. non ego alicuius matrimonii corruptor invigilo, nec efferas cupiditates per inlicitos duco conplexus. inventas credo meretrices, ut esset aliquid, quod liceret amare pauperibus. nullam ego circa corpora ista consistere impotentiam puto; diliguntur inmodice sola, quae non licent. ut in furorem caritas aliqua convalescat, opus est difficultatibus. brevis de concessis et statim satietati vicinus adfectus est. non fovet, non nutrit ardorem concupiscendi, ubi frui licet, et quaecumque in mentibus circa permissa coalescunt, non sunt desiderii sed voluptatis. hoc ipsum tibi, mulier, obicio, quod nos in fabulas sermonesque misisti. solus debet amare meretricem, quem meretrix oderit. pauperi dedit odii potionem; quid illam putatis dedisse divitibus? si mehercules repente nobis contingerent opes, iterum nos in sui caritatem alia potione revocaret, et ista nunc seria, gravis vellet inpatientia priore retinere. meretrix pauperem amatorem propter se tantum non potest pati.

'Amanti,' inquit, 'dedi.' hoc si remedium est, detur scienti; prima pars sanitatis est, ut libenter accipiat. quin immo cur non potius datur amaturo? quanto melius, quanto providentius! et minore bibentis dolore constabit, ut adhuc labentem adgrediaris animum, ut coa[du]lescentis ardoris impetus in parvis extinguatur elementis: eo tempore das potionem, quo pariter duos patiar adfectus; aliam inpatientiam paras, et accipio odium, qui[a] iam amorem ferre non possum. non desino, sed esse aliud incipio, nec emendor in amore, sed transferor.

Siamo spiacenti, per oggi hai superato il numero massimo di 15 brani.
Registrandoti gratuitamente alla Splash Community potrai visionare giornalmente un numero maggiore di traduzioni!

Siamo spiacenti, ancora non è presente una traduzione di questo brano!
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!