banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Quintiliano - Declamationes Maiores - Declamatio Maior Quarta Decima - 6

Brano visualizzato 941 volte
[6] excusatius mehercule adhuc pro sexu tuo, pro condicione, mulier, esset, ut illa nosses gratia tui, desideriumque posses ingerere nolentibus; excogitasti, per quod maritos a coniugum caritate diducas, per quod iuvenum mentes abiungas ab aliis fortasse meretricibus. odii medicamentum numquam ideo tantum meretrix habuit, ut illo contra se uteretur.

Me quidem, iudices, si quis interroget, in comparatione veneficii, de quo queror, minus odisse debeas, quod occidit, et si qua ex ipsis quoque mortiferis mitiora sunt, quae statim tota velocitate grassantur, et dolorem inter exitum vitamque non detinent, ita crudelius quod sic ordinatur, ut corporis parcat invidiae et sit tantum animi venenum. quid ais? non est noxium virus, nisi quod occidit? quid ergo vocaremus illud, quo lumina sola raperentur, quo pars aliqua membrorum debilitate languesceret? tu te veneficam negas, quae potes potione facere, quantum offensae, quantum ira, quantum dolor? amabit, cui permiseris, execrabitur ille, quem iusseris; accipient a te desideria nostra ortum, finem, modum. sane et amor et odium naturales videa<n>tur affectus; veneficium sunt, cum iubentur. quid, quod non potest non habere vim veneni, quod contra voluntatem homini datur? vide[o], cur sibi medicina permittat corporum vitia membrorumque morbos infusis medicaminibus expellere, et sine animae spiritusque contagione quaecumque extrinsecus accidunt, potione vincuntur.

Oggi hai visualizzato 9.1 brani. Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 5.9 brani

Siamo spiacenti, ancora non è presente una traduzione di questo brano!
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!