banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Quintiliano - Declamationes Maiores - Declamatio Maior Quarta Decima - 5

Brano visualizzato 992 volte
[5] Veneficii ago. seposita paulisper, iudices, noxiae potionis invidia, nonne vobis videtur implere sceleris fidem, quod abstulit fidem condicio personae? veneficium, iudices, tota vita meretricis est. parum se lenociniis, parum putant agere mendaciis, et, cum omnis ad expugnandas mentes cura conlata sit, <non> sufficit tamen, ut de sui caritate corpori credant: in hoc noctium dierumque sollicitudo consumitur, quemadmodum de libidinibus fiat adfectus, qua ratione transcurrentia cotidie desideria teneantur, ne cui prosit offensa, ne quem explicet pudor, ne quem satietas aliquando dimittat. en quam putetis ignorare, quibus vinciantur oculi, quae per incommoda desideria flagrantes mentes corrumpa<n>t primum, deinde consuma<n>t, cum sciat, quibus oscula, quibus artissimi rumpantur amplexus, quae pro laetitia dolorem, pro blanditiis gaudiisque tristitiam praecipiti velocitate substituant. infinitum est, quantum ex hoc medicamento deprehendi possit notitia peiorum; . . . nemo scit tantum remedium.

Temptat, iudices, mulier inpudentissima sceleris invidiam nomine potionis effugere, et venenum negat esse nisi tantum quod occidit. facinus est, iudices, evadere nocentes, quia iam facinus vita deplorat. quid refert, animo noceat aliquis an membris? eodem scelere porrigitur omne, quod non licet, unumquodque ex his, quoi datur, venenum est.

Siamo spiacenti, per oggi hai superato il numero massimo di 15 brani.
Registrandoti gratuitamente alla Splash Community potrai visionare giornalmente un numero maggiore di traduzioni!

Siamo spiacenti, ancora non è presente una traduzione di questo brano!
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!