banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Quintiliano - Declamationes Maiores - Declamatio Maior Quarta Decima - 3

Brano visualizzato 911 volte
[3] ideoque meretrice tantum, et, quae certissima est in voluptate frugalitas, una fui semper eademque contentus. at ista seria, gravis, quae nunc amari recusat, o quam voluit amari! quibus artibus, qua calliditate miseram simplicitatem meam sollicitavit primum, deinde tenuit, donec quantulamcumque substantiam in huius sinus credulus iam iamque securus amator egererem! iam frustra captavit videri miserari condicionem, in quam nos ipsa detraxit. breviter totum nocentissimae mulieris accipite facinus: pauperem me fecit, deinde ferre non potuit.

Sive enim, iudices, ~pro communium~ quae ad corrumpendas expugnandasque mentes excogitant ingenia meretricum, placuit experimentum, et in me temptatum est, quantum quis amare, quantum quis posset odisse, seu mulier omnibus exposita mortalibus vanitatem fastidio mei despectuque captavit, et fama inde quaesita est, ut a solis videretur amari debere divitibus, non eram profecto, qui paulo ante; patiebar iam tunc haustus affectus. quod scortorum foribus haerebam, quod, si istis creditis, pallore deformis, macie <notabilis> paupertatem in lupanarium obsequia transtuleram, inde veniebant, unde nunc quod excandesco, quod fremo.

Siamo spiacenti, per oggi hai superato il numero massimo di 15 brani.
Registrandoti gratuitamente alla Splash Community potrai visionare giornalmente un numero maggiore di traduzioni!

Siamo spiacenti, ancora non è presente una traduzione di questo brano!
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!