banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Quintiliano - Declamationes Maiores - Declamatio Maior Quarta Decima - 1

Brano visualizzato 1207 volte
[1] Sentio, iudices, hanc quoque calamitatibus meis accessisse novitatem, ut vobis nondum videar odisse, nec me praeterit plurimum perire de nocentissimae potionis invidia, dum me putatis adhuc inpatientia priore miserum. quaeso tamen vel hinc totam delati sceleris probationem gravitas vestra prospiciat, quod dolori meo querelaeque non creditur; nec amo, qui accusare possum, nec odi, qui amare mallem. quid est aliud quod bibi quam venenum?

Licet igitur nocentissima feminarum rideat quod accuso, et in manifestissimi sceleris confessione per ludibrium malorum evadere temptet meorum, sed quod hodie me torquet ac lacerat, quod a taeterrimae mulieris caritate discessi, sed quod remedii mei patior dolorem, fidem iustitiae, fidem severitatis humanae! ne meretrici prosit, vel quod praevaricatione videor explicatus! pro me forsitan fuerit, ut amare desinerem; contra me inventum est, ut invitus odissem.

Siamo spiacenti, per oggi hai superato il numero massimo di 15 brani.
Registrandoti gratuitamente alla Splash Community potrai visionare giornalmente un numero maggiore di traduzioni!

Siamo spiacenti, ancora non è presente una traduzione di questo brano!
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!