banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Quintiliano - Declamationes Maiores - Declamatio Maior Tertia Decima

Damni per iniuriam dati sit actio. Pauper et dives in agro vicini erant iunctis hortulis. habebat dives in horto flores, pauper apes. questus est dives flores suos decerpi ab apibus pauperis. denuntiavit, ut transferret. illo non transferente flores suos veneno sparsit. apes pauperis omnes perierunt. reus est dives damni iniuria dati.

[1] Credo ego, iudices, plerosque mirari, quod homo tenuis et iam ante quam quod habebam perdidi, pauper, ausus sim iudicio lacessere divitem utique vicinum eumque notae inpotentiae, expertae crudelitatis, in tantis fortunae viribus perniciosum inimicum, etiam si venena non habeat. Neque hoc ipse periculum ignoro expertus non levi documento, quanti steterit mihi, quod semel inperata non feci. sed neque illud, iudices, damnum tolerabile est pauperi, cum tam parvis etiam divites moveantur, et mihi, quamquam prope nihil iam relictum est, quod perderem, si tamen ista impune sustinenda sint, solacium erit iram potius quam contemptum pati. nec sane vitae causa iam superest, si ad ceteras humilitatis nostrae contumelias hoc quoque accedat, ut, si habemus aliquid, migrandum sit, si perdidimus, tacendum. unum oro, ne cui minor dignitate vestra videatur causa litis meae. ante omnia enim non debetis expectare, uti pauper magna perdiderim. sed quantulum est, quod abstulerit mihi dives, minus est, quod reliquit. et tamen quis indignatur apes formula vindicari, cum venenis etiam flosculi vindicentur? quae tamen, iudices, quamquam eversus et ab omni spe tuendae paupertatis exclusus, aequiore animo omnia tolerarem, si cuius mihi conscius culpae etiamsi iniustam poenam, meritam tamen iram tulissem. sed circumspicienti omnia nihil mihi obici potest a divite, nisi quod vicinus sum.

[2] Est mihi paternus, iudices, agellus, sane angustus et pauper, non vitibus consitus, non frumentis ferax, non pascuis laetus; ieiunae modo glebae atque humilis thymi, et non late pauperi casae circumiecta possessio. verum mihi vel hoc fuit gratissima, quod non fuit digna, quam dives concupisceret. in hoc ego vitae meae secreto remotus a tumultu civitatis ignobile aevum agere procul ab ambitu et omni maioris fortunae cupiditate constitui et, dum molesta lege naturae transiret aetas, vitam fallere. hoc mihi parvulum terrae et humilis tugurii rusticum culmen aequitas animi regna fecerat, satisque divitiarum erat nihil amplius velle. quid prodest? sic quoque me latentem invenit invidia. nec ab initio, iudices, vicinus divitis fui; pares circa me habitavere domini, et frequentibus villis concors vicinia parvos limites coluit. quod cives pascebat, nunc divitis unius hortus. postquam proximos quosque revellendo terminos ager locupletis latius inundavit, <postquam> aequatae solo villae et excisa pagor<um> sacra et cum coniugibus parvisque liberis respectantes patrium larem migraverunt veteres coloni et latae solitudinis indiscreta unitas facta est, [postquam] ad apes meas divitis fundus accessit.

Namque ego, iudices, dum fortius opus permisit aetas, terram manibus subegi, et difficultatem labore perdomui, et invito solo nonnihil tamen fecunditatis expressi. cito labitur dies, et proclivis in pronum fertur aetas; abiere vires, census meus, defectaque labore senectus, magna pars mortis, nihil mihi reliquit nisi diligentiam.

[3] circumspicienti, quod conveniret opus invalidae senectutis curae, succurrebat sequi pecora, fetuque placidi gregis paupertatem tueri, sed ex omni parte circumiectus divitis ager vix tenuem ad gressus meos semitam dabat. quid agimus? inquam, undique vallo divitiarum clusi sumus. hinc hortuli locupletis, hinc arva, inde vineta, hinc saltus; nullus terra[e] datur exitus. quaeramus animal, quod volet. nam quid apibus invenit natura praestantius? parcae, fideles, laboriosae. o animal simile pauperibus! et sane dabat occasionem mihi oportunitas hortuli mei; est namque positus ad ortus solis hiberni, apricus omnibus ventis. modicus fusus ex proximo fonte rivus trepidantibus inter radiantes calculos aquis utrimque ripa virente praeterfluit. satis consiti flores et viridis quamvis paucarum arborum coma nascentibus populis prima sedes, unde ego frequenter consertum novae iuventutis agmen ramo gravescente suscepi. nec me tanta capiebat voluptas, quod fluentia ceris mella conderem, quod ad sustinendas paupertatis impensas deferrem in urbem quod divites emerent, quam quod adversus omnia lassae taedia aetatis habebam senex, quod agerem: iuvabat aut lenta vimina vernis fetibus texere vel, ne aestivus ardor aut hiberna vis gravidam penetraret alvum, hiantis rimas tenaci linire fimo, aut fessis apibus ultro praebere mella aut fugiens examen aere terrere aut bella sedare pulveris iactu, tum, ne quid periculi saltem singulis esset, avidas longe fugare volucres et arcere parva <a>ditu animalia, reclusas interim scrutari apium domos, ne per vacuas alvos foeda pestis insidiosas texeret plagas.

[4] Dederam laboribus meis iustam senex missionem; habebam, quae pro me opus facerent. quo non penetras, livor improbe, quidve scabrae malignitati clausum est? invidit pauperi dives! cum evocasset me subito trepidum totoque fortunae suae strepitu circumstetisset, 'quid? tu,' inquit, 'non potes imperare apibus tuis intra privatum volent, ne hortorum meorum floribus insidant, ne in meo rorem legant? remove, transfer!' inpotentissime tyranne, quo? numquid tam latum possideo agellum, ut illum apes transvolare non possint? neque tamen tantum inerat pectori meo robur, ut non perturbarer denuntiatione notae inpotentiae. volui relinquere avitos lares et conscios natalium parietes et ipsam nutriculam casam iamque pauperem focum et fumosa tecta et consitas meis manibus arbusculas destinatus exul ~decreveram~. volui, iudices, decedere, volui, sed nullum potui invenire agellum, in quo non mihi vicinus dives esset.

Nec tamen licuit diu quaerere. forte serenus pura luce fulserat dies, et hilaris matutini solis tepor ad cotidiana opera laetius solito agmen effuderat. quin ipse spectator operis (praecipua namque haec mihi voluptas erat) processeram sperans fore, ut viderem, quemadmodum aliae libratae pinnis onera conferrent, aliae deposita sarcina in novas prorumperent praedas, et, quamquam angusto festinaretur aditu, turba tamen exeuntium non obstaret intrantibus, aliae militaribus castris pellerent vulgus ignavum, aliae longum permensae iter fatigatae anhelitum traherent, haec ad aestivum solem porrectas panderet pinnas. miserum me, ignoscite modo gemitibus meis:

[5] non flosculos perdidi, nec caduca folia proximo lapsura vento; [apisci K cum volarent] suffugium tenuitatis meae, solacium senectutis amisi. numquam me alias pauperem putavi. triste me excepit silentium et inanis alvei inchoata tantum opera et rudes cerae. vos, iudices, aestimate, quatenus recipiatis hunc adfectum meum: libenter bibissem, si invenissem, venenum.

Hoc mihi damnum non brumae glacialis penetrabilis <intulit> rigor; non suppressi longa siti flores induxerunt ieiunam miseris famem, non aviditas iniusta domini nihil mellis reservavit; non aliquis fessas morbus invasit, non damnatis sedibus suis avias fuga petiere silvas. apes pauper miser in opere perdidi. paravit homo nefarius ante omnia tantum veneni, quod posset et divitis hortis satis esse, et linivit flores maleficis sucis et in venenum mella convertit. Sparsit omnibus floribus mortem, et quanto plura interim corrupit quam quae apes abstulissent! illae studio cotidiani operis excitatae, ut primum aurora lucem vocavit, in adsueta miserae pascua volant, ut, ante quam noctis umorem radii solis ebiberent, matutinos legerent rores et caelestis aquas ad horreum ferre possent, nec sibi sed operi biberent.

[6] hic triste spectaculum et tantum non ipsi, qui fecerat, miserandum: illa ad primum feralis suci haustum insolito consternata gustu fugit, sed fugisse nihil prodest. illa longiores expetitura pastus in altum tollitur vitamque in aura relinquit. Haec primo statim flosculo inmoritur. illa rigescentibus morte pedibus exanimis, sicut haeserat, pendet. alia defecta nisu volandi adhuc per terram languide repit. si quas tamen usque ad sedem suam distulit mors lentior, sicut aegrae solent sub ipsis pendere portis, in globum nexas et mutuo amplexas mors sola divisit. quis figurare possit, quis dicere, quam multas mali formas, quam varia leti genera fecerint tot mortes! semel ut ipse tristem finiam expositionem, dicendum est: omnes perdidi. celebre illud alvearium et domino suo notius ad nihilum recidit.

Audete nunc lacessere divitem, quibus vitae causa superest, exerite libertatem fortibus verbis, si quid offenderit; et quod difficillimum fuit iam expertus est: venenum. quod si mihi fortuna vel ingenii vires vel suas dedisset, crimen istud non privatam taxationem formulae merebatur. venenum leges habere, emere, nosse denique vetant, inevitabilem pestem occulta fraude grassantem. male haeret ibi innocentia, ubi in potestate est secretum scelus. [velut] venenum, et quidem praesentaneum, inventum, compositum, datum est. quantulum interest, quis biberit! homo dedit; et homini dari potest. non adeo desunt odiorum causae, ut iam rara simultas sit, et, ut videatur aliquis nihil magis quam [m]alios odisse, libebit aliquando longius manum porrigere et indulgere animis. credite mihi, iudices: difficilius est venenum invenire quam inimicum.

[7] Sed me conscia mediocritatis infirmitas intra meas tantummodo continet querelas. nam damnum, id est, iudices, gravissimum pauper vulnus accepi. quod mihi diutius deflendum apud vos quam probandum est, nam coarguendi quidem criminibus quis labor est adversus confitentem? habent divites hoc quoque contra nos contumeliosum, quod non tanti videmur, ut negent. porro qui confessum defendit, non absolutionem sceleris petit, sed licentiam. longius ista, quam timui, quaestio pertinet; non de praeterito tantum litigamus; hoc agitur, ut, etiam si quid forte reparavero, iterum diviti liceat occidere.

In duas enim, quantum animadvertere potui, quaestiones dividit causam: an damnum sit, et an iniuria datum. negat esse damnum, quod animal liberum et volucre et vagum et extra imperia positum perdiderim. negat iniuria datum, quod in privato suo, quod eas, quae sibi nocerent, extinxerit, postremo, quod sparso tantum per flores veneno ipsae apes ultro ad mortem venerint. ut nihil esset, quod his possem respondere, aequum erat inter vicinos sic agi? sed excutiam singula, nec prius meis argumentis nitar, quam diversa reppulero, quoniam quidem quaeritur, an damnum sit perdere, quod lucrum est habere.

[8] Liberum est animal, puta; non dico fetus meis manibus exceptos et in tutam conditos sedem et, reservatis ad supplementa generis favis, examen vernaculum, quoniam quidem tyrannorum iura defendis, natos in privato meo. puta me vel inanis arboris trunco vel cavis inventos petris domum favos retulisse; multa nihilominus, quae libera fuerant, transeunt in ius occupantium sicut venatio et aucupatio. nam, ut cetera animalia hominum causa finxerit providentia, quod omnibus nascitur, industriae praemium est. quid autem non liberum natura genuit? taceo de servis, quos bellorum iniquitas in praedam victoribus dedit, isdem legibus, eadem forma, eadem necessitate natos; ex eodem caelo spiritum trahunt, nec natura illis sed fortuna dominum dedit. cur infrenatis equis victor insidet, cur iniusto cotidie iugo boum colla deterimus, cur in usum vestium saepe pecori lanae detrahuntur? taceo de sanguine et epulis per mortem paratis. si omnia, quae libera generantur, naturae reddemus, desinitis divites esse. si vero haec condicio est, ut quicquid ex his animalibus in usum hominis cessit, proprium sit habentis, profecto quicquid iure possidetur, iniuria aufertur, ut volucres ~mutae et alia, quae per rusticas villas quaeque ditibus cellis saginantur, in quibus tamen domini <non> ambigua possessio est, et vaccae et armenta et omne pecudum genus.

[9] 'Sed illa inpositus cohibet magister.' peiusne domino in his ius est, quibus custode non opus est? nam si hoc dici[ti]s, nihil esse nostrum, quod perire possit, ex nullius animalis damno haec edi formula potest. nam et errare pecudes solent et fugere mancipia. si hoc in ceteris non obstat, <apes> vagari tu nolles, in opus exire et ad cotidianum censum laboris assidui non detractare militiam? at non ipsae domum sua sponte revolant finemque laboris sui sole metiuntur, et omnis intra solitas domos turba conditur, noctemque modesto silentio trahunt? age porro, ut non sit earum certa possessio, dum volant, nempe cum remearunt, cum cludi, transferri, donari, venire possunt, in potestate sunt. quomodo autem potest sine damno meo perire, quod cotidie meum est?

'At extra imperia positum est.' mirum hercules, si negato commercio sermonis humani sunt in ceterorum animalium forma. tamen quam dominus dedit, incolunt sedem, lascivientem luxuria fugam tinnitu conpescimus. etiam, si diversis regibus coorta seditio ad bellum inflammavit iras, exiguo pulvere vel unius poena ducis residit omnis tumor. illa vero admiranda sedulitas, quod operi totus insumitur dies, in dominorum reditus ablata supplentur. age, si obsequi possent, quid amplius imperares?

Intellego his vanis ultra necessitatem esse responsum. si non sunt apes meae, ne id quidem, quod his efficitur, meum est; atqui nulla umquam inveniri potuit inpudentia, quae fructus mellis in dubium vocaret. hoc ergo fieri forte potest, ut quod nascitur, meum sit, quod generat, alienum?

[10] age, si mihi alvei furto abessent, utrum nulla daretur actio? an viminis modo vilisque texti pretium formula taxassem, et proinde agerem, quasi inanes perdidissem? nisi fallor, esset aestimatio et apum. an tandem quas subripere non liceret, liceat occidere? non est damnum, quod exutus sum, quod reditus perdidi, quod annuos fructus, praesidia paupertatis amisi? non est damnum id perdidisse, quod, ut proximo utar argumento, si habere voluero, emendum est? quid ergo tibi opus est maleficis sucis, cum liceret palam trucidare et plenas vel cremare igni vel aquis inmergere alvos? an est aliquod animal, quod non liceat nisi venenis occidere?

'Ut damnum sit,' inquit, 'iure tamen feci in privato meo.' per fidem vestram, iudices, succurrite exemplo; non sufficit his partibus unus rusticus pauper, obviam publice eundum est et obiciendae adversus nascentem licentiam consensu manus. credite mihi, maior lite quaestio est. hoc vobis hodie iudicandum est, ubi scelus facere non liceat. nam cur non hoc idem de homicidio respondeat, cur non de latrocinio? non enim iure ista sed modo differunt. aperitur ingens furori via, et obluctantia diu legum velut claustris scelera libera porta prorumpunt. si in privatum iura non veniant, et in manifestissima quoque noxa non de facto quaeritur, sed de loco, non aequa portione cum sceleribus terras divisimus; ubi enim non iam divitum privatum est?

[11] parum est proximos <solo> aequare terminos et possessiones suas velut quasdam gentes fluminibus montibusque distinguere. iam etiam devios saltus et silvas vasta solitudine horridas occupant, tot<ae> aquae intra paucorum umbram latent, e finibus suis populus excluditur, nec ullus procedentis finis est, nisi cum et in alterum divitem inciderit. adhuc tamen spolia transeuntium et abacti pecorum greges sub hoc titulo defendebantur; iam privati veneni transcriptio est? iterum ac saepius, iudices, admoneo, considerate, dis<pi>cite: aut nihil usquam contra ius licet aut in privato omnia.

'Etenim adversus inferentem damnum iusta ultio fuit.' dicam nunc, quam iniqua sit invicem iniuriae conpensatio quamque non solum legi adversa sed paci? barbarorum mos est populorum, quos procul omni iuris humani societate summotos proxime beluis natura efferavit. nos ideo magistratus legesque a maioribus nostris accepimus, ne sui quisque doloris iudex sit, et adsiduae scelerum causae [se] rebellant, si ultio crimen imitabitur. damnum accepisti? erat lex, forum, iudex, nisi si vos iure vindicari pudet. at mehercule, si ad arma mittimur, et instituitur perniciosa nocendi contentio, et in vicem legis ira succedit, premetur quidem obnoxia infirmitas, et paucorum dominio subiecta plebes triste servitium perferet; est tamen et pauperibus interim dolor, et, ut facilius nobis noceri potest, ita vobis latius. postremo, placeas licet tibi opum tuarum fiducia, dives; si mihi vivere non expedit, pares sumus.

[12] Quid ergo? si quid tibi damni attulissent apes meae, non mihi auferretur [r]actio, sed forsan aliqua daretur et tibi. nunc vero quid quereris? credo, depopulatos agros eversosque reditus; non enim debet leve esse damnum, quod dives ferre non possit. 'decerpebant,' inquit, 'flores meos.' ecquid intellegitis, iudices, quanto dolore dignum sit quod ego perdidi, si etiam hoc damnum est? 'flores aufere<bant>.' ita plane. alioquin tu illos in vetustatem reservabas, et durarent adhuc, nisi ad hortum tuum apes venissent. cuius rei inveniri potest brevior aetas? namque dum inmaturos exterior alligat cortex, nondum dixeris florem. paulatim deinde vividiore suco tumescit uterus et albentis accipit rimas, necdum tamen flos est. at cum se ruptis iam tunicis in patulum capita fuderunt et velut fissa in orbem, iam quae tenera eorum videtur maturitas et ingenitus occasus est, et iam sine ventis quoque soluta natura labitur gratia, nec quicquam est flos nisi novus. quare si dicerem: abstulere peritura, et, quae protinus humi iacuissent, in usus hominum conversa, inauditus tamen livor videretur etiam apibus invidere. nunc vero disserendum mihi est, quam momentosa sit huius animalis rapina? nescimus, qua pernicitate plerumque vix contactis floribus revolet discurratque per singulos velox experimento, quam etiam, ubi inmorantur, libratis pendeant alis? quis umquam quod ferentem apem viderat, ubi deesset, invenit?

[13] quantulum vero est, quod ex his manu consitis floribus legant! prata silvaeque vel maturae fructibus vites et fraglantes thymo colles, quantum coniectura suspicari potest, pabulum ministrant. non omnibus floribus carpunt utilia operi suo, sed in omnibus quaerunt. praesens quidem illa protinus redditur merces, quod omnibus, quibus insedere, odorem mellis inspirant et brevi contactu vim sui relinquunt. hoc tu damnum intellegis? hoc veneno vindicas, quod mehercule inhumane etiam fumo prohibuisses?

An non te se<du>lus vicinus colui, non frugum mearum primitias omni vere misi, non, si quis ceris novis candidior incidit favus, tuis reservatus est mensis, cum parvis mediocritate munusculis illa semper adiceretur commendatio: 'hoc tibi mittunt apes meae'? puto, relata est mihi gratia!

'Admonui,' inquit, 'et, ut transferres, denuntiavi.' idcirco contumacem merito punisti? non enim video, quid aliud patricinio tuo conferat haec denuntiatio supervacua; si non licuit tibi facere quod queror, iniusta; si licuit, iusta; aut sine ista, aut ne cum ista quidem valeat. pudoris vero quod velamentum est male audire culpa, defendi superbia! an tandem tuas pecudes quamvis diffusa stabula non capient, tibi omne armentis mugiet nemus, tu gregibus arva sulcabis, et ad excolendos agros procedet ignota etiam vilicis familia, tuis horreis populi annona pendebit, nec tamen invidebimus, nec quisquam tam<en> grave putabit sibi istud fortunae tuae pondus? nos si paucas apes intra angustias pauperis horti conposuimus, quae tamen vobis mella faciunt, id prorsus indigne ferendum est, et, quod numquam fando cognitum est, vicinus diviti pauper molestus est?

[14] adeo parum est plurimum possidere, ut, cum servis quoque vestris habere peculium liceat, invidiosum nobis putetis quicquid egestatis nomen excesserit? tam honestis in hac, ut putamus, aequissima libertate legibus vivimus, ut nobis habere medellam non liceat, vobis habere liceat venena?

Postremo quidem divitis patrocinio non putavi, iudices, respondendum, nisi rideri vestram maiestatem contumeliosa defensione non ferrem. 'ultro enim,' inquit, 'ad mortem venerunt apes tuae.' ita plane; alioquin tu venenum floribus dederas. impudentiaene, iudices, eius adsignem, si hoc nihi<l> apud vos obtinuerit, an stultitiae, si speravit? si venenum homini dedisset, diceret ipsum labiis admovisse pocula; si percussorem posuisset in saltu, ipsum in insidias ultro venisse clamaret; si telum obiectasset in tenebris, inlatum sua culpa contenderet. ego, iudices, quid dico? duo esse sola, quae omni in crimine spectanda sint, animum et eventum. quis animus divitis fuit, cum venenum sparsit? ut apes perirent. quis eventus? perierunt. in summa, iudices, quis dubitat, quin damnum ei sit imputandum, sine quo non accidisset?

[15] Intellego neque prudentiam vestram desiderare plura de causa neque vestram fidem ac religionem egere exhortatione vere iudicandi. quid moror igitur? tenet me dolor et adsuetae voluptatis desiderium. sunt quaedam in hac causa, quae sarcire poena non possit. maior forsitan materia videatur adfectus, si pauperes amare nisi parva non possumus, et necessario nobis pretiosa, quae sola sunt. animum meum extinctae unius horae momento tot animae movent . . . quod perierint de me bene meritae. quin ipsum leti genus addit indignationem: veneno perierunt! quis hoc ulla satis persequi possit invidia? apes veneno! haec illis gratia refertur, quod fructibus nostris invigilant, quod cotidiana statione laboris adsidui ne damno quidem summoventur? nam ut cetera animalia videtur mihi natura usibus nostris genuisse, haec etiam deliciis, cum eo quod in illis, quae vel scindendo solo vel maturando itineri comparamus, multus ante reditus insumitur labor, et, cum perdomanda, cum alenda sint, nihil tamen possunt sine homine, et tantum coacta prosunt. apes <opus> faciunt iniussae, ac sine ullo rationis humanae ministerio totus fructus ultro venit. Adice quod cetera aut satis incurrunt aut vitibus nocent, primaque, ut fama est, hostiae causa pecudi fuit laesa fruges. harum ita innoxius per prata silvasque discurrit labor, ut tantum factum opus appareat.

[16] Qua satis digna prosequar laude? dicam animal quodammodo parvum hominis exemplar? hoc humana excogitare non potuit sollertia. etiam ratio nostra, quae sub terris lucrum invenit, quae maria inquisitione sua sideribus inmiscuit, hoc tamen efficere, consequi, imitari non potuit. venena potius invenimus. iam primum futurae laudabilis vitae digna principia: non illas libido progenerat, domitrixque omnium animalium Venus, utque homines in excusationem sui fabulis tradiderunt, etiam deorum potens, has regnis suis excepit. abest inimica virtutium voluptas castis sine labe corporibus: solae omnium non edunt fetus sed faciunt. ipsae paulatim, sicut stipatae sunt per mella, vivescunt, et, ut oportet, animal laboriosum ex opere nascitur. inde ut adolevit iuventus, et ad similes labores aetas roborata convaluit, relinquitur liber parentibus locus, et, ne coacta in angustum multitudo nova turba laboret, quasi habita verecundiae ratione cedit populus minor, suspensumque proximis ramis examen humanas manus expectat; acceptas cum fide colit sedes. et, cum ingenia nostra, quae nos scilicet ambitiosi nostri aestimatores proxima divinis credimus, ad percipiendas disciplinas multo labore desudent, nulla apes nisi artifex nascitur. quid credas aliud quam divinae partem mentis his animis inesse? quid praecipuum referas?

[17] non, ut cetera animalia per pastus vaga, incertum quieti capiunt cubile noctis arbitrio semper habitatura<e>, sed tutae sedes continent; urbes tectis, turba populos imitantur. non ut ferae volucres, non praesentis modo cibi memores in diem vivunt; duraturus hiemi reponitur victus, et repletis vere cellis tutus annus est. etiam cum ad humanos usus opera subducta sunt, reparare amissa contendunt, et labor damno incenditur, et numquam deficit animus ante quam locus. quid, quod inter animalia, quae non verba coniungunt, non vincla rationis invicem nectunt, tantus operis consensus est, tanta difficillimae rei laboris concordia? non humano vitio in proximos quaeque usus lucrum ducit; in publicum vivitur, et communes opes congeruntur in medium, nec fas est delibare gustu prius quam plena horrea securos spondeant menses. quis porro tantus ardor operis quaeve officiorum partitio, ut aliae congerant onera, aliae accipiant, aliae linant! quae severitas in castiganda inertia! multa dictu visuque miranda: praevidere tempestates nec dubio se caelo tradere nec ultra viciniam nubilo tendere. iam si levis iniquior aura rapuit, ad dirigendos in destinata cursus modico lapilli pondere librare pinnas. illa maiorum pectorum: motis pro rege castris procurrere et inire bella mortemque honestam pro duce oppetere. adice quod, si quas aut aetas longior aut morbus oppressit, efferuntur prius corpora, posteriorque operum quam funerum cura est.

[18] quid inligare cruribus flores, quid ore sucos in publicum ferre? me tamen ipsius operis praecipua admiratio subit: non eas temere nec fortuito figuram et sedes modo reponendis cibis quaesisse credas; rudis cera componitur, accedit usibus inenarrabilis decor. nam primum tenacibus vinculis fundamenta suspendunt, tum ab exordio in omnem partem opus aequaliter crescit, nec quicquam ex inchoatis parum est quod non sua portione perfectum. ~sit iam~ nec alia parte opus esset. <ipsi enim sibi invicem anguli haerent, et ita mutuo vinciuntur atque inligantur, ut, quod voles, id medium sit.> gemina frons ceris imponitur, et, cum foraminibus tantum spatium detur, quantum ad generanda examina <na>tura[m] apum capiat, his textis, ne universi mellis effluat pondus, intersaepta onera cluduntur. quis non stupeat hoc fieri posse sine manibus, nulla interveniente doctrina hanc artem nasci? quid non divinum habent, nisi quod moriuntur!

[19] An vero auctorem vini Liberum colimus, primitiae frugum Cereri referuntur, inventrix oleae Minerva <ve>neratur, mella genuisse minus est et in temperanda gustus voluptate tantum effecisse, quantum ne ipsa quidem rerum natura per se potuit? ad plurimarum incursus valetudinum remedium est praesentissima medicina nam quod ad cibos quidem pertinet, divites viderint. his animalibus aliquis insidiari potuit, et insidiari qua re mella facerent, haec pestiferis sucis, exquisita per fraudem morte confecit, et, quod sit indignissimum, quo facilius deciperet, fortasse venena melle permiscuit? quae tam inhumana crudelitas, quis tam inauditus livor! nihil est enim, quod utaris patrocinio tuo, dives: paucorum damno foliorum doluisse te simulas? dum meas apes occidere vis, flores tuos inutiles fecisti.