banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Quintiliano - Declamationes Maiores - Declamatio Maior Duodecima - 27

Brano visualizzato 1307 volte
[27] etiam si qua alienis membris inprimunt dentem, mutuo tamen laniatu abstinent, nec est ulla supra terras adeo rabiosa belua, cui non imago sua sancta sit. nos, quibus divina providentia mitiores cibos concessit, quibus sociare populos, mutuo gaudere comitatu, sidera oculis animisque cernere datum est, busta nos fecimus: nigros sanie dentes pallidis cadaveribus inpressimus, et inter horrorem ac famem restrictis labris morsa abrupimus. cadavera rogis devoluta sunt, et ad funera tamquam ad naves concurrimus. deficit aliquis extremo iam spiritu pendens; tamen durat, quia prius moriturum alterum putat. invicem expectant, et, si spei figuratione tardius cadit, morsibus pugna<nt>. non in omnibus mortes expectantur: pater liberos esurit, et oppressa decimo mense mater sibi parit: redit in uterum laceratus infans. cludunt domos, ne quis funus eripiat; solae sunt divitiae mortium. velut infaustae aves supra expirantes stamus. secreta miseri petunt, in solitudinem fugiunt, et, ubi nulla spes vitae superest, mortis suas abscondunt; iam morituri ad feras confugiunt!

Siamo spiacenti, per oggi hai superato il numero massimo di 15 brani.
Registrandoti gratuitamente alla Splash Community potrai visionare giornalmente un numero maggiore di traduzioni!

Siamo spiacenti, ancora non è presente una traduzione di questo brano!
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!