banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Quintiliano - Declamationes Maiores - Declamatio Maior Duodecima - 25

Brano visualizzato 947 volte
[25] 'Illum,' respondet, 'diem dedimus.' tu tamen, si interpellatus tempestatibus serius venisses, excusares mare et ambiguos flatus, et tibi bonam causam habere videreris, cum diceres: 'ante non potui.' et nos hoc cogitavimus, his casibus ampliavimus tempus. nos illum tibi diem dedimus, sed quid attinet? citius emisti, quam speravimus, supra votum nostrum navigasti; ad proximum litus mature classis adplicata est. ego tibi possum satis irasci? felicitatem nostram perdidisti. ergo, quantum in te, tempus consumptum est, dies excessit; peius pati nihil possumus, sed pessima diu patimur. inputas nobis propitios ventos et secundum mare et civitatis opulentae liberalitatem, quae tantum frumenti vendidit, quantum duobus populis satis esset. quantumlibet velocitate tua glorieris, computa, si placet, quando primum conterminos portus onusta classe deprehenderis; quam tarde a vicina civitate venisti!

At etiam, si dis placet, animo defenditur et quam causam vexandae civitatis habuerit, quaerit. istud ego interrogare debueram. non ubique, iudices, morandum est: alioquin, si quid requirere vellem, multa occurrissent. solent enim negotiatores praeter haec aperta pretia privatum aliquid ac proprium stipulari, utique cum alienam rem vendunt. potest fieri, ut primo lucrari voluerit pretium, serius deinde subvenerit reddendae rationis dicendaeque causae cogitatio. veniit fortasse frumentum lucro, redemptum est patrocinio. potest fieri, ut aliquam gratiam speraverit a civitate servata; occulta quaedam in civitate sua odia, quae plerumque ex inanibus causis oboriuntur, habuerit.

Siamo spiacenti, per oggi hai superato il numero massimo di 15 brani.
Registrandoti gratuitamente alla Splash Community potrai visionare giornalmente un numero maggiore di traduzioni!

Siamo spiacenti, ancora non è presente una traduzione di questo brano!
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!