banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Quintiliano - Declamationes Maiores - Declamatio Maior Duodecima - 23

Brano visualizzato 947 volte
[23] nescimus te duplo melius navigasse quam speraveramus, nescimus singulis commeatibus bina itinera confecta, nescimus in una legatione ventos quater secundos? sat erat verbo negare quod verbo ponitur. remove hanc spem eludendae mendacio civitatis. quo damno probas tempestatem, quid amisisti? frumentum certe totum venit in portum, nec laborasse, tamquam nimium onustas, naves simulaveris; duplum adferre poterant. non vexata armamenta turbatosque funes aut scissos velorum sinus quereris; classis statim exiit et, quod magnum integrae signum est, cito redit. porro tempestas in unum agebat angulum? nihil potuerunt obliquata vela deflectere? non potes ultra procedere; citra applica. effuge raptores, effuge non dimissuros. si aliud fieri non potest, cum tempestate decide, naufragio in desertum litus inpinge. Quid devitata procella prodest, quid subducta nubium minis classis? in portu naufragium fecimus et frumentum ad ancoras perdidimus.

'Ego vero,' inquit, 'attuli, et quidem duplum.' o nos felices! rumpamus saturitate praecordia, pascamur in praeteritum et famem cruditate pensemus! frumentum attulisti? quid, quod medicina mortuorum sera est? quid, quod nemo aquas infundet in cinerem? quid, quod extincto populo etiam novendialis tarde venit? quid, quod iam ego frumentum non desidero? naufrago tabulam abstulisti, mortuo adplicas navem. duplum est? infunde in sepulcra et admetire tumulis! ibi sunt, qui mandaverunt. quid aliud effecisti adferendo frumentum, quam ut nos, quod adhuc fecimus, paeniteret? nunc me magis pudet, nunc cibos meos obiurgo; potui heri non comedisse.

Oggi hai visualizzato 6.0 brani. Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 9 brani

Siamo spiacenti, ancora non è presente una traduzione di questo brano!
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!