banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Quintiliano - Declamationes Maiores - Declamatio Maior Duodecima - 20

Brano visualizzato 1513 volte
[20] prosit mihi quod apud negotiatores solet: in antecessus dedi. triplum, quadruplum, quantum poposceris accipe, et illa pecunia frumentum licet vicinis adferas. si nobis nihil de commeatu nostro partiris, nos vicinae civitati vendemus; liceat servire, ubi frumentum est. non exigua res est: pro vita, pro sepultura, pro innocentia licemur. non potest hic commeatus tam care emi quam expectari.

'Sed nisi vendidissem,' inquit, 'fame laboranti civitati, timui, ne raperet.' et ita utique occupare voluisti, ut nobis iniuriam tu potissimum faceres? multum mehercules vos fallit opinio, iudices, si ullam causam ita evidentem deferri posse in forum putatis, cui nulla ne mendacii quidem velamenta contingant. opinione sua defenditur, et, quae res minime coargui potest, utitur se teste. ne nos periremus, non timuisti, ne repetiti commeatus post diem nostrae mortis applicarentur, non timuisti. nostris certe malis quamquam nihil poterat accidere inopinatum, tamen inter metus tempestatium et ancipites incerti maris casus, confiteor, ne frumentum salva classe perderemus, non timuimus. non dico: 'ut maxima vis parata sit, ut more inmanis latrocinii turba raptorum litus premat, vel repugna vel fuge vel roga, incensurum naves depressurumque minitare. potius quam totum frumentum utique populo pereat, partire vel gratis, dum nobis aliquid, quo respiremus, adferas.' illud quo certe nihil asperius accideret, rapi patere; faciat fortuna quod voluerit, legatus a praecepto non recedat.

Siamo spiacenti, per oggi hai superato il numero massimo di 15 brani.
Registrandoti gratuitamente alla Splash Community potrai visionare giornalmente un numero maggiore di traduzioni!

Siamo spiacenti, ancora non è presente una traduzione di questo brano!
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!