banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Quintiliano - Declamationes Maiores - Declamatio Maior Duodecima - 16

Brano visualizzato 1114 volte
[16] Puta me nihil in praesentia dicere nisi hoc unum: tardius quam potueras venisti. nondum tibi obicio duplicata tempora nec remensum totiens mare nec graves ancoras, nondum tantam moram, quanta legationi satis esset. si innocentes essemus, populum septem diebus perdidisses. angustos humani spiritus terminos fames fecit. morimur, deficimus; festina misericors, omnes excipe auras; etiamsi tota secundis flatibus vela tetenderint venti, tamen remis adiuva. salutem publicam vehis, spiritum populi tui reportas, omnium nostrum in ista classe navigant animae. iuramus per tuum reditum, effusi per gradus templorum vota suscipimus, tendimus manus; nam, quas feriamus hostias, non habemus. quid spem publicam ad ancoras alligas? non stat interim dies, et plenis velis mors venit. festina, merita tua non conditores aequaverint, non ipsi dii plus praestiterint. tibi nos, tibi liberos nostros, tibi quicquid homini iocundum est, tibi debemus quicquid vicinae civitati praestitisti. non dico illa, quae poteram: 'puta caerulus imber in naves ruit, classis inter fluctus latet, nec inter canentes collisarum aquarum spumas vela dinoscimus; egerit ex fundo harenas mare, micant ignes, intonat caelum, scissis rudentibus tempestas sibilat, denique sidus hibernum conditur, tu tamen persevera: frumentum vehis.' nihil horum necesse est feliciter naviganti. festina; quererer, si naves commeatu tardasses. dum velocitatis ratio haberetur, mallem accipere dimidium.

Siamo spiacenti, per oggi hai superato il numero massimo di 15 brani.
Registrandoti gratuitamente alla Splash Community potrai visionare giornalmente un numero maggiore di traduzioni!

Siamo spiacenti, ancora non è presente una traduzione di questo brano!
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!