banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Quintiliano - Declamationes Maiores - Declamatio Maior Undecima - 11

Brano visualizzato 1086 volte
[11] nihil est crudelius calamitate, quam gaudia reducunt. quotiens redierit ille laetus vobis in supplicia mea dies, lugubres mihi ferte vestes, renovate, servuli, planctus, parate solacia, propinqui. nulli liberi inpatientius desiderantur, quam qui propter patrem videntur occisi

Sed verum, iudices, fatendum est: timeo mehercules, ne par solaciis meis non sim, ne me iste, quo pro liberis irascor, affectus in media ultione destituat. sed adiuvate, miseremini, propinqui, adiuvate, amici, et, si forte defecero, tu ultionem meam, popule, consumma. timeo mehercules ne, cum carnifex propius accesserit, subito proclamem: 'iam malo patrem!' sed si quis est pudor, oculi, differte lacrimas, abite, gemitus; horridum, trucem debeo praebere et miserum. deprehendam, omnium mortalium callidissime, hunc, quem simulas, quem nunc imitaris adfectum. Tunc sciemus, quo animo rogaveris, ut potius ipse morereris. sed si bene novi capax omnium malorum scelerumque pectus, inimice, vives et libenter et fortiter et quasi vindicatus.

Siamo spiacenti, per oggi hai superato il numero massimo di 15 brani.
Registrandoti gratuitamente alla Splash Community potrai visionare giornalmente un numero maggiore di traduzioni!

Siamo spiacenti, ancora non è presente una traduzione di questo brano!
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!