banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Quintiliano - Declamationes Maiores - Declamatio Maior Undecima - 9

Brano visualizzato 890 volte
[9] 'Me,' inquit, 'occidite.' non habet liberos, inimice, non habet, quisquis hoc te velle miratur. saeve, crudelis, ego tibi permittam mori? et quid iam mihi melius optem? vides quantum feceris nefas: idem pro liberis meis offerre non potui. tu vero parvulos tuos tene, ut in isto potius moriantur amplexu. tu nunc quoque non evades, non effugies: quacumque te duxerit orbitas, sequar; effundam, si quod paraveris venenum, subtraham omne ferrum, incidam quoscumque strinxeris nexus, ab omni revocabo praecipitio. etiam occisis liberis tuis non idem patieris, inimice, nisi vixeris.

Nec vereor, iudices, ne putetis utriusque nostrum orbitatem simili esse ratione tractandam. admoventur es ecce contra lacrimas meas liberi, quos nemo nosset. patris innocentis occisi sunt parvuli, quos nunc circa templa ferretis, circa quos se celebraret vestra laetitia. facinus est, iudices, minorem esse transactarum mortium miserationem.

Non invenio, quemadmodum liberis prodesse debeat odium patris; perierunt etiam illi, quorum nec pater debebat occidi.

Me miserum, quod sic quoque multa habiturus es, quibus ego, qui vindicabor, invideam: osculaberis ante perituros, alloqueris, accipies suprema mandata et moriturum te continuo promittes. exonerabis gemitus tuos, cum meorum sepulcra numerabis, siccabit oculos, quod meam nunc quoque respicies vacuam domum. me miserum! pauperis tantum solacium futurum est, quod pares sumus.

Siamo spiacenti, per oggi hai superato il numero massimo di 15 brani.
Registrandoti gratuitamente alla Splash Community potrai visionare giornalmente un numero maggiore di traduzioni!

Siamo spiacenti, ancora non è presente una traduzione di questo brano!
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!