Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Quintiliano - Declamationes Maiores - Declamatio Maior Undecima - 2

Brano visualizzato 2211 volte
[2] facinus est, iudices, quemquam calamitatum suarum invidiam pati. sic ultionem meam debetis aspicere, tamquam et liberos suos pauper occiderit.

Nec me fallit, iudices, plerosque credere callidissimum pauperem nec mori velle, et hoc quod nudat iugulum, pectus opponit, artes esse pro vita. sed ego illum non credo mentiri, ego, qui scio, quid maluissem. numquam hoc adversus nos excogitasset nisi inpatientissimus pater et hanc poenae meae suppliciorumque novitatem de sua pietate commentus est. nihil magis de inimico efficere velis, quam quod ipse ferre non possis.

Habet hoc mali, iudices, principum innocentia, quod inimicos esse nobis, nisi postquam nocuerint, nescimus, et tunc omnibus patemus insidiis, quotiens nos odit inferior. homo, qui omnem adversus superiora rabiem de sui vilitate sumebat, qui genus libertatis putabat odisse maiores, nulli caritati, nullis inplicitus adfectibus, quod humilis, quod esset abiectus, in furorem se magnae conluctationis exer[c]uit: primus se meum dixit inimicum. o dii deaeque, cuius ego monstri artes pertuli, in cuius feritatis conluctatione duravi? inimicum habui neque occidere contentum et mori paratum.


Siamo spiacenti, per oggi hai superato il numero massimo di 5 brani.
Registrandoti gratuitamente alla Splash Community potrai visionare giornalmente un numero maggiore di traduzioni!

Siamo spiacenti, ancora non è presente una traduzione di questo brano!
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!
Modalità mobile