banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Quintiliano - Declamationes Maiores - Declamatio Maior Undecima - 1

Brano visualizzato 985 volte
[1] Expectaveram quidem, ut de inimici mei supplicio non quaereretur, nec me decipi posse credideram in ultione, quam mihi debebat civitas tam liberi doloris, sed quatenus eo malorum novitate perveni, ut in vindicta primum mei consulere leges ac iura velletis, quaeso, ne quis prodesse pauperi velit, quod nec defendi potest nisi genere poenae. plus meretur pati homo, qui, si ipsi creditis, debet occidi. hoc est quin immo, iudices, quod super omnes calamitates meas ferre non possum: videtur sibi satis vixisse pauper, postquam occidit liberos meos. operae pretium putat coram impatientia mea felicem consummare patrem, et gaudiorum suorum satietati hoc quoque adicit, ut orbitatem meam liberis suis relinquat. fidem vestram iudices, ne pereat, quod ultioni meae contigit bonus pater! actum erat de solaciis meis, si liberos suos pauper mallet occidi. Illud plane, iudices, etiam in hac pauperis impudentia miror: liberos meos pudore deceptae civitatis occidit, deinde me crudelem vocat, parvulos suos ostendit, allegat, tamquam non ego potius querar hoc de quoquam patre fieri, nec intellegit, quantum debeat ad impatientiam nostri doloris accedere, si passus sum, quod et in ultione miserum est.

Siamo spiacenti, per oggi hai superato il numero massimo di 15 brani.
Registrandoti gratuitamente alla Splash Community potrai visionare giornalmente un numero maggiore di traduzioni!

Siamo spiacenti, ancora non è presente una traduzione di questo brano!
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!