banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Quintiliano - Declamationes Maiores - Declamatio Maior Decima - 16

Brano visualizzato 958 volte
[16] Omnes mehercules parentes, utique qui liberos perdiderunt, ire in istos oculos, in ista ora debebant! tu sic filium tuum clusisti, tamquam nocentes ad inferos revocari soleant animae, quae inter languentium familiam et tristes penatium morbos vagae errantesque magica sanitate captantur. laqueone vitam damnatus eliserat, noxium per sua viscera exegerat ferrum, an ex conscientia venena praesumpserat, nec recipiebat se nisi carmine inclusus? quando domum tuam funereus et squalidus, quando te terruit? crudelissime omnium pater, de filio tuo malam umbram fecisti! quas nunc putas uxoris miserrimae esse cogitationes, qua materna viscera persuasione torqueri? 'nunc filius meus illic, unde venire consueverat, iacet strictus, alligatus, inpatiens. queritur subito terram graviorem, utique cum sentit venisse noctem, quando umbrae feliciores dimittuntur ad matres. at vero, si qua inter manes colloquia sunt (et esse credo), non deest, qui iuveni meo dicat: 'quam vilis tuis fuisti, quam libenter te perdiderunt.' quid? illa mater, ad quam ire consueveras, has tibi catenas, haec vincula pro merito reddidit?' ita infelicissima omnium mulier, et si magus etiam recedat, hoc periclitatur, ne filius se putet venisse ad invitam.

Agit iam hoc loco nobiscum maritus gravius, altius, sapientius, ut homo sine dolore; negat ullos esse manes, contendit omnia perire cum corpore, nec remanere viventes a cinere sensus, nec tam videri imagines hominum quam cogitari et oculos luctibus credere. quod si ita est, magum ad quid advocavit? pessimi parentium, qui liberos suos sepeliunt flere contenti, ut obiter ab rogo siccis oculis revertantur! negat ad manes, negat ad umbras pertinere quod plangas, adfirmat perire lacrimas, adfirmat perire singultus. o sceleratum hominem, quisquis luget et timet, ne hoc perdat!

Siamo spiacenti, per oggi hai superato il numero massimo di 15 brani.
Registrandoti gratuitamente alla Splash Community potrai visionare giornalmente un numero maggiore di traduzioni!

Siamo spiacenti, ancora non è presente una traduzione di questo brano!
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!