banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Quintiliano - Declamationes Maiores - Declamatio Maior Nona

Abdicare et recusare liceat. Pauperis et divitis inimicorum filii iuvenes amici erant. filius divitis, cum in piratas incidisset, scripsit patri de redemptione. illo morante profectus pauperis filius, cum amicum apud piratas non invenisset, quia lanistae venierat, pervenit in civitatem, in qua munus parabatur, sub tempus ipsum, quo pugnaturus erat divitis filius. pactus est cum munerario pauper adulescens, ut vicariis operis redimeret amicum, petitque, ut, si egeret pauper pater, alimenta ei praestaret. ipse in pugna occisus est. divitis filius reversus egentem invenit pauperem. Palam coepit alere; abdicatur.

[1] Neminem umquam, iudices, intra tam breve aetatis suae spatium plura terra marique perpessum, quam quae proxima peregrinatione vel tuli vel timui vel vidi, facilis, ut opinor, fides est, cum ex omnibus, quos novimus, mortalibus unus nominari me miserior possit, quem infelicem ego feci. tamen in hac quoque omnia excogitantis in me fortunae violentia confiteor numquam hunc me concepisse animo metum, ne post redemptum per alienas manus filium displiceret patri meo misericordia. illas verebar magis iam non tacitas vulgi opiniones, quibus crudelitatis atque saevitiae reus peragor. apud plerosque sanctos et graves homines nondum excusare potui, quod redemptus sum; obicitur mihi orbatus senex et ille, qui modo salvo filio etiam contra divitem steterat, amissis in uno iuvene omnibus bonis inimicae domus supplex. licet enim totas advocemus in odia fortunae vires et unum egentem senem universa gratiae mole calcemus, confitendum est tamen: plus amici nocuimus quam inimici. quin ipsa prorogatae cotidiana stipe infelicis animae videtur quodammodo maligna clementia; quod enim beneficium est efficere, ut vivat orbus? unum tamen vel gravius crimen infelix haec abdicationis meae fortuna defendit, quod vix ad sustinendum spiritum sufficientis cibos, prorsus tantum mortis inpedimenta avara manu dederim. puto, iam ignoscetis omnes, si plus praestare non potui invito patre.

[2] Quamquam, iudices, oboritur animo meo nonnumquam et illa suspicio, quod patrem non alimenta uni seni parce vivere adsueto nec liberaliter data nec diu danda in offensam meam compulerint: quantulum est enim facultatibus divitis, quod sub patre sane tenaci filio familiae superest! ac si foret maius forte momentum, quis tamen parens tam durus est, ut propter aliquam inpensam carere filio velit? . . . quod ipse celatus sit, quod non suae misericordiae pauperem commiserim, non rogaverim, praesertim qui, quicquid umquam petii a patre, exoravi? sed neque haec ultimo fulmine castigari meruit in differendis precibus verecunda cunctatio. quid dum tempus opportunum, faciles aditus, hilariorem animum capto, interim volui superesse, cui ignosceret. neque infitior tamen fuisse me lentiorem, quam oportuit, tametsi hoc praecipue habere videor patris simile. Sed si ulla emendatio paenitentiae est, hic in publico vobis adhibitis rogabo. non ego aes alienum luxuria contraxi, nec profusus in vitia fortuna nostra male usus sum. redemptionis meae pretium debeo. si inpetro, intellegam verum esse, quod quidam opinantur, ambitiosum patrem publicare voluisse domus suae misericordiam, ne viderentur pauperes tantum vitam inimicis suis dedisse. si perseverat, ut porrectos egenti cibos mea fame rependat, expulsum ab omnibus bonis filium similem faciat inimico, vereor, ne iniquis aestimatoribus inexpiabilis illius et saepe reprehensi odii culpa videatur penes patrem, qui tam facile irascitur.

[3] Verum enim, si placet, fortunae magis moribus dissedere quam suis; nam et paupertatis est proprium, quando alia deficiant, exerere libertatem et, dum contemptus fama vitatur, potentiores vel ambitiose offendere, et nacta bonam conscientiam magna fortuna indignius inparem adversarium patitur. ergo conseruit, ut solet, casus duratura longius a parvis initiis odia, dum contumeliam humilitas facilius intellegit, dignitas gravius. neque ulla fuit aemulatio (quae enim esse inter inpares potest?), sed fato quodam similis ex diversis causis contentio. hic <in> irascendo pertinax erat, ille in cedendo contumax. quamquam, nisi ultimam exprimere confessionem victi ut<r>ique placuisset, multa iam pridem signa dederant veniae finemque pugnae petentis. nam quo pertinuisse credimus, quod pauper adulescens relictis omnibus solum me, quem coleret, quem amaret, elegerat? sine dubio a primis aetatis annis iunxerat nos potentissimus amor ille puerilis, dum aut nulla erant inter parentes odia aut a nobis non intellegebantur. post <di>ductas tamen domos perseveravit, immo inpensius laboravit, et, si quid mihi in eo satis perspectum est, nihil horum fecit invito patre. quantum intellegere potui, pauper sine dubio pudore cedendi, ne damnasse causam suam videretur, simul quod nulla ipsi dabatur gratiae via, stare visus in suscepto circuitu tamen quodam molliores temptavit aditus, et, dum firma tandem pax inpetraretur, filium nobis obsidem dedit.

[4] ac ne meus quidem offendi visus est pater; certe numquam reprehendit, numquam prohibuit. nec clam feci, nec contumacem adversus patris inperia umquam fuisse me vel ipse rerum declarat ordo.

Nam quamvis infestum latronibus mare iussus intravi neque dissimulaverim magnas fuisse causas patri, cur hoc mihi imperaret, quod ipse facere non potuerat. ego, etsi nesciebam, non interrogavi; satis plena ratio fuit patrem velle. felix navigantium condicio, qui procellas modo et saevos tempestatis incursus et albentes fluctibus scopulos aliaque pericula tantum maris pertulerunt! ego miser naufragis invideo: captus barbaris manibus nec tam nexu catenarum vinctus quam pondere inundatum carcerem tuli et vincula macie laxavi. quis non ignosceret omnibus, qui post hoc exemplum navigare timuissent? ergo, qua una spe misera trahebatur anima, litteras de redemptione scripsi patri, testor deos, soli. quid enim sentire viderer de parentis adfectu, si hoc incolumi redemptionem ab alio petivissem? nam quod unum mihi secundum patrem fortuna videbatur parasse praesidium, hoc sperare in illa sorte non poteram; quid attinebat amico scribere, quem sciebam non habere, unde redimeret?

[5] Numquamne mihi dabitur liberum tempus conquerendi apud patrem de amicis suis, qui proficisci volentem retinere temptarunt, qui piae festinationi attulerunt moras? profectus esset tamen vel invitis omnibus (quis enim non hoc praestaret filio pater?), nisi quod interim amicus antecessit. illum non pericula maris, non infesti latronibus sinus, non vicinum meae fortunae documentum prohibuit. minus haec miror de amico; illud est, quod pensari nullis beneficiis possit: proficiscentem non retinuit pater. immo, si quid in subsidia vitae seposuerat parca frugalitas, id omne in impensas itineris contraxit et contulit. infelicissime senex, sic egere coepisti! dicam nunc ego, per quos iuvenis praestantissimus navigaverit fluctus, quos accesserit scopulos, quantos lustraverit sinus? faciliora ista putant qui numquam navigaverunt. in omnia praeceps, sine respectu sui, quem iam tum apparebat vitae non parcere, adiit, exploravit, et tamen ille quoque, qui tanto opere festinabat, sero pervenit.

Audite, audite, iudices, novam captivi querelam: iam miser apud piratas non eram; alebat devotum corpus gravior omni fame sagina, et inter dedita noxae mancipia contemptissimus tiro gladiator, ut novissime perderem calamitatis meae innocentiam, discebam cotidie scelus. haec tamen omnia sustinui, tuli; adeo difficile est etiam sua causa mori.

[6] et iam dies aderat, iamque ad spectaculum supplicii nostri populus convenerat, iam ostentata per harenam periturorum corpora mortis suae pompam duxerant. sedebat sanguine nostro favorabilis dominus, cum me, cuius, ut interiecto mari, non fortunam quisquam nosse, non natales, non patrem poterat, una tamen res faceret apud quosdam miserabilem, quod videbar inique comparatus; certa enim harenae destinabar victima, nemo munerario vilius steterat. fremebant ubique omnia apparatu mortis: hic ferrum acuebat, ille accendebat ignibus laminas, hinc virgae, inde flagella adferebantur. homines piratas putares. sonabant clangore ferali tubae, inlatisque Libitinae toris ducebatur funus ante mortem. ubique vulnera, gemitus, cruor; totum in oculis periculum. si quid est in me abdicatione dignum, iudices, unum crimen agnosco: quod in haec amicum meum misi. est quidem felicibus difficilis miseriarum vera aestimatio, figurare tamen potestis, qui tunc animus mihi, quae cogitatio fuerit.

[7] namque et natura redit in extremis tristis praeteritae voluptatis recordatio, et mihi cum generis conscientia, cum fortunae conspicuus aliquando fulgor, cum liberales artes, cum omnia quondam honestiora munerario meo, domus, familia, amici ceteraque numquam videnda in ultima mortis expectatione succurrerent tenenti servilia arma et ignominiosa morte perituro, tum, si ulla miseris fides est, quid horum omnium ignari agerent propinqui, nihil peius de fortuna mea suspicantes, quam quod scripseram. illud tamen gravissimum, quod patrem, qui tamdiu non veniret, captum putabam. ergo tota cogitatione intentus in mortem expectabam cruentum illum confectorem. quis enim dubitet, quid futurum fuerit, si ego pugnassem? ille quoque occisus est, qui inter nos, ut apparet, fortior fuit.

His cogitationibus attonito et in mortem iam paene demerso inopinata subito amici mei species offulsit. obstupui totumque corpus percurrit frigidus pavor, neque aliter, quam si vana obiceretur oculis imago, mente captus steti. ubi primum lux rediit laxatumque est iter voci, 'quid tu,' inquam, 'quo casu pervenisti huc, miser? numquid et te vendidere piratae?' at ille complexus cervices meas, effusis in pectus meum lacrimis solutus, intercepto prope iam spiritu sero iam trepidante me primam vocem et diu solam edidit: 'satis vixi.' ut vero causas itineris reddidit et venisse se ad redimendum indicavit, 'et unde,' inquam, 'tibi pecunia, nisi redistis in gratiam, et te pater meus misit?'

[8] Audite gentes, audite populi! non solita iudicium nostrum corona circumstet, sed, si patitur natura rerum, totus ad cognitionem talis exempli orbis circumfluat. tacete, priora saecula, in quibus tamen a primordio generis humani paucissima amicitiae paria admirabiliora fecerat longa temporibus nostris fides intercepta. quicquid historiae tradiderunt, carmina finxerunt, fabulae adiecerunt sub hac conparatione taceant. quis crederet, si dubitari posset, inter duos amicos, quorum alterum immunem malorum omnium fortuna fecerat, alterum piratis ac lanistae tradiderat, meliorem condicionem fuisse captivi? 'si dives essem,' inquit, 'pecuniam pro te attulissem. quod unum pauperibus praesidium est, manus habeo. has piratis daturus fui, has pro te in pugnam vicarias dabo.'

Ignosce, pater, quod nimia contentione adfectus paene tibi orbitatis vulnus inpresserim. testor deos non per me stetisse, quod vivo. neque enim ita me efferarat ludus, aut in tantum duraverat animum caedis longa meditatio, ut eum amicum vellem occidi, qui pro me mori poterat. vindicabam mihi fortunam meam et adhuc necessitatis gladiator depugnare etiam volebam, neque ullis precibus poteram evinci, quamquam se non superfuturum alioquin minabatur idque unum adfirmabat interesse, utrum vicarium mallem habere mortis an comitem. non vici. quid igitur actum sit, quaeritis? duxit me ad munerarium, iudices. quas ego illius preces, quam pertinaces lacrimas, quam miserabilem obtestationem vidi! nemo umquam sic rogavit missionem. transferuntur in illum detracta corpori meo arma, et male aptatis insignibus destinatum par producitur.

[9] Quid me admonetis supremarum amici mei precum, quibus haec alimenta caro empta inopi patris senectuti petit[a]? adiutorium hoc ad causam putatis? me pudet, quod rogatus sum. 'per hanc,' inquit, 'mihi lucem ultimam, per notissimam amoris nostri fidem, non sinas mendicare parentem meum. sustineas, adiuves, praestes affectum. si mereor, tu sis illi vicarius meus.' nec plura dicendi tempus fuit, iamque suprema per galeam dederam oscula, digressisque in diversum ministris permissus Mars erat. o quam sollicitus spectavi! quam attonita mente! quam simili corporis motu! quotiens ad infestum mucronem, quasi ipse peterer, me summisi, quotiens ad conatus erectus sum! o misera cogitatio, o crudelis natura metus! merito tu, amice, pugnare maluisti. facinus indignum illum animum, illum ardorem non contigisse castris, non bellicis certaminibus, ubi vera virtus nulla pugnandi lege ~praemium scribitur.~ qua vi proelium invaserat iratus etiamnum tamquam adversario meo! at omnis impetus excipiebatur callide, veterani gladiatoris astu; omnes conatus contra se erant. nec difficilem tamen sub illo praesertim auctoramento habuisset missionem, sed noluit gladiator vivere. igitur iam nudum corpus vulneribus offerens, ut totam pro me mercedem semel solveret, stans periit. cui licuit in patria, in domo, inter propinquos securo consenescere aevo, cui tranquillam sine reprehensione agere vitam, iacet confectus vulneribus, et primo iuventae flore fraudatus periit miser fato meo. at ego, qui debebar illi fortunae, quem mors sibi destinaverat, emissus ludo nocentior quam venditus etiam viatico illius infelicis revertor. placeamus licet nobis fortuna nostra, pater, pauperi solvendo non sumus.

[10] Si qua est fides, iudices, pudet me contra indicare mea beneficia, nec videor vobis rationem posse reddere, quod mihi tam parum obiciatur. redemptoris mei patri in pretium meum orbo, egenti quid praestiti? quod pirata capto, quod lanista gladiatori, exiguam stipem et cibos semper petendos. quantulum enim dari poterat, quod non sentiret dominus tam curiosus? de hac re consedistis, hoc concitavit istam iudicii scaenam, panis datus mendico, et dilatata hac impotentiae nostrae opinione videamur amicos ferro occidere, inimicos fame. computemus totam istam meae luxuriae impensam, audite summam et miramini, si hos sumptus ne divitiae quidem sustinent. tanti constat patri captivitas mea, cum tam caro redemptus sim. quo tandem patereris animo, si delicatus adulescens, praesertim splendidis op[er]ibus vel ex aetate mores vel ex fortuna traxissem et tempestiva convivia et pervigiles iocos advocata sodalium turba solutus atque affluens agerem, tantumque impenderem, quantum non posset te ignorante consumi (quae tamen ipsa boni patres libenter annis remiserunt), cum abdicatione dignum putes et ultimo patriae potestatis fulmine coercendum, quare mendico seni porrexerim, ut parcissime dicam, quod illi filius misit? non redempta meretrix, non egestum conviviis faenus, non lenonum parasitorumque cara adulatio in crimen venit; cibaria senis, nempe unius, aetate ac malis confecti. hoc divitias tuas concutit? hoc fundatam paternis avitisque opibus domum exhaurit? si tam avarus es, computa; adhuc de alieno vixi.

[11] At haec fortasse, quae circumstat iudicium, corona et omnis ignara causae turba magnum nescio quid et portento simile crimen expectat. abdicas me, pater, tam cito? modo tibi ex illa funesta peregrinatione insperatus revertor, unde ut venirem, vix optare potuisti; nulla adhuc pro reditu meo soluta sunt vota, non percussae diis immortalibus hostiae; redemptori certe gratiam non retulimus. at ego expectabam, ut desiderio incensus affectus vix posset expleri, ut post infaustam profectionem velut obiurgatus tanto periculo numquam me post hoc saltem peregre dimitteres. Vix salutatis laribus expellor, et apud plerosque dubitari potest, an admissus sim. an hoc agis, ne quid tibi praestitisse videatur, qui me redemit? saevus enim, credo, et impius et, quod maximum omnium vitiorum signum est, ingratus beneficia patris non aestimo; fortasse, cui vitam debeam, nescio, nulla est apud animum meum memoria meritorum. miserum me, quod non possum tantum solvere, quantum accepi!

Quamquam causas abdicationis pater altius repetit et ultra peregrinationem meam inquirit, idque ratione duplici: primum ut reum, quia premere atrocitas criminum non potest, turba confundat, deinde ut gravius videatur iudicium patris, cum is damnet, qui soleat ignoscere.

[12] 'cur,' inquit, 'cum ego inimicum haberem pauperem, tu amicum filium eius habuisti?' volo, iudices, omissa omni contentione scilicet sic agere: peccavi, veniam peto; et errare hominis est et ignoscere patris. duxit me similis aestas, evicerunt officia, cepit fides. amantem odisse non potui. nihilominus satis habundeque poenarum [est] et, si pietatem tuam bene novi, plus quam velles, datum est. quantumlibet peccaverim, quid amplius iratissimus dominus exigeret? ludo tibi satisfeci. nullumne cladibus meis finem dari placet? parum est, quod insanos pertuli fluctus et saevis tempestatibus commissus arbitrio ventorum pependi? parum est, quod in nefarias latronum manus praeda perveni, quae ultima malorum etiam servorum condicio est, sine exceptione venalis? inde me, si voluisset, emere potuit inimicus. parum est, quod me diu piratae in carcere retentum, quia redemptorem illis divitem promiseram patrem, in ludum vendiderunt tamquam decepti? quod cotidiana pugnae meditatione tamdiu mori didici? quod compositus, armatus, inductus perieram, si melior amicus fuissem, nisi me nova velut in portu adorta tempestas paternis laribus extorrem et necessarii quoque victus inopem circum [ad] alienas mitteret domos? pudet enumerare calamitatium mearum gradus: piratam, lanistam, patrem.

[13] Atquin pars ista criminis, iudices, mei non defendi meruit sed laudari. neque enim reperio, quid in rebus humanis excogitarit natura praestantius amicitia, quid concordia contra fortunam maius auxilium. nam primum praeter cetera animalia induit nostris pectoribus quandam societatem, qua[e] mutuo gaudere congressu, contrahere populos, condere urbes edocuit, et, cum mentibus nostris varios imposuerit motus, nullum profecto meliorem benivolentia tribuit affectum. quid enim foret humano genere felicius, si omnes esse possent amici? non bella, seditiones, latrocinia, lites ceteraque mala, quae hominibus ex se ipsis nata sunt, fortunae accessissent. id quidem nimium deo visum est, at certe honestis convenire mentibus, fidem colere, amoris gratiam referre omnibus temporibus, omnibus gentibus praecipuum et quodammodo sacrum fuit. neque enim nisi optimis mentibus contingit, ut aut sic amare sciant aut sic amari mereantur. hoc ego crimen expavescam? scires, quantopere gloriarer, pater, si cum amico meo ego redissem.

Nisi forte similitudine flagitiorum ductus turpi me coniunxeram iuveni; quae vita sine dubio nomen amicitiae non accipit, [ita] tamen, ad paria ducente natura, vitia convenera[n]t. obice mihi amicum, et habes maledicendi materiam: 'gladiator fuit, quare amicus illius fuisti?' ita, opinor, paenitet! effers te longius, dolor, et nimia concitatus ira, quo progrediare, non respicis.

[14] non sentis, pater, hoc te mihi obicere, quod vivam? quisquam de illa amicitia queri potest praeter pauperem?

'At ego inimicum habebam illius patrem.' decuerat quidem simultates, quas maxime omnium mortales esse voluere sapientes, in his desinere, in quibus nascerentur. nam sic quoque immodicas serit discordiarum fortuna causas, etiamsi non hereditaria subeamus odia, ac diutius inimicitiae maneant quam inimici. tamen, si quid adversus te ipse commisit adulescens, sit hostis et meus. si innoxius et omni vacans culpa caritatem mereri cupit, si nullius me amici filius validius amat, quid tandem vis, pater? respuam et iratas obiciam manus? tu quoque non odisses pauperem, si te amaret. inserit se et beneficiis certat. noras adulescentem omnia ultro praestantem, et sic me amabat, quamvis tu esses inimicus patris. adice, si tanta in adolescente indoles fuit, quantam nulla umquam cognovere saecula, si fides antiquissima et cum deorum coetu permixtis inaudita temporibus, si me semper habuit cariorem spiritu suo, etiamne despicienda mihi rarissimi boni occasio fuit? at ego perpetuam quandam mihi gloriam reor, quod ille caelestis animus me potissimum, quem amaret, elegerit, ego sim probatus tanto iudice. me quoque igitur feret fama per gentis, et amici laudibus inlustrior vivam. credet aliquis idem me pro illo fuisse facturum.

[15] 'Cur, cum inimici nos essemus, vos amici fuistis?' aliud hoc loco crimen agnosco: peccavimus enim, fateor, peccavimus, quod, cum amici essemus, vos inimici fuistis. haec, iudices, diutius exequerer, nisi absoluta essent ipso iudice patre. longum iam istius criminis tempus est; numquam obiecit, numquam excanduit. ecquid hoc inter nos, pater, convenit, ne, si longiores repetis offensas, apud malignos videaris me iratus non redemisse? sed si quid ante commisissem odio tuo dignum, potuisti me redemptum non recipere. manifestum est ergo te patiente, id est te volente amicum mihi fuisse iuvenem, et sane non solus in hac fuisti sententia: idem filio permisit et pauper. atquin si pars haec causae, quae confessione longi silentii absoluta hodie in accessionem criminis alterius deducitur, potest apud vos impetrare veniam, facilior certe sequentium ratio est: ille enim sane fuerit inimici filius, hic iam est amici pater.

Nec ignoro, iudices, quam male ista defensio de humano genere mereatur, si adeo nihil est per se misericordia, ut, nisi ulterior aliqua necessitas pudori vim fecerit, pro summo crimine damnanda sit minus necessaria humanitas. ergo si alienum et ignotum, tamen, quae publica omnium mortalium quippe sub uno parente naturae cognatio est, hominem cibo forte iuvissem, poena dignum videretur servasse perituram animam et ignovisse rebus humanis et respectu communis omnium sortis velut adorato numini [et] stipem posuisse fortunae? si hoc crimen est, laudetur ergo crudelitas, nihil habeatur piratis lanistisque prudentius.

[16] ferantur sane profutura humano generi duo exempla: intra tam breve tempus propter misericordiam alter abdicatus, alter occisus est.

Quod crimen si fatendum sit, num animum mihi ipse finxi, aut mea potestate regitur affectus? an arbitrio formantis mores omnium naturae compositus cum crimine meo natus sum? nam sive caelestis providentia sive inrationabilis casus sive assignata siderum cursu nascentibus nobis necessitas multa varietate pectora nostra distinxit nec minus numerosas animorum quam corporum dedit formas. sunt, quorum mentes etiam nocentium supplicia confundant, qui ad omnium sanguinem pallescant, ignotorum quoque miseriis inlacriment. sunt contra, qui ne suorum quidem misereantur. mihi mite pectus et mollis affectus ad omnem calamitatium conspectum tremit. noli me aestimare mea fortuna, pater, non habeo gladiatoris animum. utinam mihi quidem causa permitteret sic gloriari: iuvenis conceptus splendidis parentibus cum solum tam speciosae fortunae crederem fructum posse prodesse et contra varios mortalium casus quasi portum benignitatis aperire, concupivi quandam humanitatis civicam gloriam: periturum hominem, sive ille naufragio eiectus, seu spoliatus incendio sive exutus latrocinio erat, naturae patriaeque restitui. paria tecum facio, res publica, quae propter me unum civem perdideras. haec me magis decet impensa quam vestis, argentum. ubi pecunia melius poni potest, quam ubi laus emitur, ubi faenus bonitatis extenditur?

[17] magna conscientia est felicitatem meruisse, [ignotus sane sit et alienus, quid fuerit ante, non quaero, post hoc erit amicus] et hercule, quo quisque plus potest quoque latius patet ad incursus, hoc magis cogitare debet atque respicere, quantum in nos fortunae regnum sit, quam instabili sede humana consistant. non me aurata laquearia nec radiantes marmore columnae nec graves crustae fecerint immemorem fragilitatis. multa saepe et locupletibus accidunt, saepe in imum summa decidunt. ego vidi pauperem auxilia diviti ferentem. sed sane superbius aestimet miserias longa felicitas et alienum casum facile despiciat securus sui; ego quotiens auxilia calamitatis petere aliquem video, non possum non moveri fortuna mea. succurrit mihi continuo tempus illud, quo ipse clementiam optabam. ignosce, pater, si penitus animo meo hic insedit affectus; amare misericordiam miser coepi.

'Sed inimicus,' inquit, 'meus est.' nam quis nos tanto opere laudaret, pater, si hoc amico praestaremus? haec est celebranda virtus, haec animi suspicienda moderatio, vincere iram et inter simultates quoque meminisse hominis. Ut Fabio Maximo immortalem attulit laudem ereptus ex hostium manibus Minucius, ut Tiberium Gracchum admirata civitas est Scipione in carcerem duci prohibito, te quoque similis animi magnitudo memoriae dabit. tuis enim opibus vivit inimicus; quicquid est istud, quod senex inops ex nostra domo accipit, si non irasceris, tu praestitisti, tibi hoc pulchrum atque magnificum est. nam ego, si quid in patrem servatoris mei confero, non sum laudandus.

[18] Neque expectaveris hoc loco, pater, ut illa dicam: semper odiorum honestus occasus est, et, dum simultates nihil aliud habent quam nocendi cupiditatem, speciosa in melius animi mutatio est cum exempli honore, iunctaeque ex hostili paene concursu in affinitatem manus. unde tantum misero boni, ut inimicus sit? aspice solum, egentem, senem, omnibus praesidiis destitutum; nonne contumeliam fortunae tuae facis, si hunc odisti et adhuc putas tua interesse, ne vivat? nulla tibi contingere maior ultio potest, quam si iam talis est, ut illius etiam nos misereamur. magna mehercule iam de vetere aemulo poena; superest panem eripere mendico et gravissimae per se fortunae manui pondus imponere. age, si perisset, cadaver calcasses? ferae mehercules generosiores iacentes transeunt, et, <cum> reservati hostes restitutaeque urbes maiora causae exempla sint, quod scio, victis etiam gladiatores parcunt. post orbitatem, post egestatem quid amplius potest pati, nisi quod optat? ulteriorne tibi aliqua ultio quaerenda est, aut aliquid rerum natura peius capit? quis non te omnium mortalium inhumanissimum putet, si hoc adversus inimicum tuum saltem optasti! si mehercules inexpiabiles odiorum causae et compositis quoque fabulis ulteriores inimicitiae fuissent, ausim dicere, si propter illum liberos perdidisses, accipienda tamen erat a fortuna tali[s] satisfactio, certe ad vitandam insolentiae opinionem, quae fere immeritam quoque potentiam carpit, ne vagaretur per urbem invidiosus mendicus et calamitatis auctori crimin<os>us causas vulgo suggereret odiorum.

[19] nescio quo modo omnis pro laborante favor est, nec ulla[m] perpetuam gratiam servat nisi modesta victoria. nostra potissimum clementia sustineatur, ne illius alii misereantur.

Facilis, ut animadvertere vos spero, iudices, defensionis meae cursus est. antequam incipiam habere causam nimium bonam, hic iam conscientia trepidat oratio, et velut inter binos deprehensa scopulos, cum aliud obiciatur, aliud defendendum sit, haeret in dubio; cum beneficiis meis computare non audeo. cognovistis expositionem causae, quanta quamque excedentia fidem adulescentis optimi merita narraverim. haec mihi omnia sine dubio ille praestitit, sed quid interest? debitor delicatus sum. quid in hac parte defensionis agam, iudices? dicam: 'referre gratiam beneficiis volui'? [itane tandem aliqui mendicare amici patrem aequo animo visurus fuit?] at ille me redemit, cui nihil debui<t>. dicam moveri me supremis amici mei precibus? [egregia vero comparatio.] at ille mihi praestitit quod non rogavi. utro me vertam? tamquam honestum defendam factum an tamquam necessarium? alterum absolvi facilius potest, alterum laudari. rectissimum, opinor, veritatis i[n]ter est.

[20] Audi, pater, alimenta ista, quae donata egenti putas, quanti illi constent. si accepto captivitatis meae nuntio nullis precibus adductus, nullis epistolis vocatus adolescens ad liberandum me vinculis piratarum profectus esset, quibus tamen meritis pensarem, cum id mihi praestitisset, quod ego tantum a patre speravi? intrare maria, praesertim tam recenti documento timenda, et latrones ultro quaerere et, cum praeter vicarias manus nihil esset, navigare voto captivitatis, quis posset alius quam qui paratus esset pro amico mori? magnum hoc per se ac saeculo nostro vix credibile, iudices; illud vero omni praedicatione maius: ad redimendum me profectus est, cum mendicaturum patrem suum sciret. atquin sperare poterat futurum, ut sine periculo suo redimeretur nihilominus amicus, cum haberem divitem patrem, sed noluit ipsum itineris apparatum, et, ne qua periret redemptionis hora, praeceps cucurrit. pro fidem deum hominumque, quemadmodum ad redemptionem amici festinat, etiam cui[us] pater lentus est!

Terentium, quem inter ceteros captivos secundo Punico bello Scipio Africanus vinculis exsolverat, memoriae tradidere maiores insigni receptae libertatis pilleo <gratiam> testantem in triumpho ducis esse conspectum. et ille quidem maioris momenti accessio publicam senserat felicitatem, privatim tamen debere se putavit victoriae beneficium. quid me facere convenit, qui per maria latrociniis infesta solus petitus sum, qui lucem, libertatem, denique quicquid patri debeo, non ignarus, ut primo natalis horae tempore, sed videns sentiensque acceperim, nec solum donatus his bonis sed summis periculis liberatus sum?

[21] nonne me ex amici fide natum et tenacioribus beneficiorum vinculis fatear esse constrictum? miserum me! amice fidelissime, ingratum me moriendo fecisti. et quantulum est, quod adhuc loquor de mea infelicitate, de piratis! levis [est] ista fortuna, quae etiam nunc recepit moram. solent expectare latrones redemptorem. in ludo fui, qua poena nullam ulteriorem scelera noverunt, cuius ad comparationem ergastulum leve est. hoc si scisses, pater, affirmo, promitto: cuius pietatis es, nemo te antecessisset. illa, certum habeo, expectas, ut dicam: morabar inter sacrilegos, incendiarios et, quae gladiatoribus una laus est, homicidas, inclusus turpiore custodia et sordido cellarum situ, iamque in eam veneram fortunam, ut me victum recipere non posses, victorem nolles. aderat hora supplicii mei, qua nusquam morandum, iam praebendus erat ingulus et fundenda vita cum sanguine. neque enim dubitare de eventu licet; exemplar fati mei vidi. si me ab his imminentibus malis pecunia redemisset, beneficium tamen potius dicerem magis aestimandum esse quam pretium, sed apud malignos interpretes posset videri vel spem secutus aliquam venturi temporis vel praesentis voluptatem. hoc admirabile et uni tantum pietati referendum est: dedit beneficium, quod numquam reciperet, et, cum amicum, quem redimebat, habiturus non esset, nihil aliud emit quam honestae mortis conscientiam. transtulit ergo in se fortunam meam subiitque non solum fortiter sed etiam libenter id, quod mihi miserum putabat.

[22] Res dictu incredibilis: gladiator dimissus, redemptor occisus est! recepit pectore adverso ferrum et quasi, quam emittebat animam, in meum pectus transfunderet, et hoc uno tristis occiditur, quod amplius amicum visurus non erat. eant nunc antiquarum conditores fabularum poetae et se ad exhortandam amicitiae fidem magna quaedam composuisse carminibus putent, si dixerint aliquos per maria terrasque asperiorem fortunam amicorum tantum secutos aut principem Graeciae virum in ultionem interfecti amici inauspicata bella gessisse. nam inter fratres quoque illa maxime admirabilis, tamen alterna mors est. una fingitur coniunx, quae iam perituri vitam mariti vicaria morte sua redemerit, adiciturque miraculo fabulae fecisse hoc eam, quod non praestitisset pater. en indubitabile saeculi decus et fictis maius: ut moreretur pro me amicus, suum reliquit patrem, meum vicit. et sane quid profuisset festinatio patris, etiamsi ad redimendum me prior forte venisset? hoc me pretio nemo alius redemisset. neque vero plurimum fuit praestitisse mortem; namque interim specioso titulo bene vita pensatur. illud honesto amico gravius, nomen gladiatoris accipere, subire dominum lanistam. minus te, amice, laudarem, si vicisses. an ille animus rediret in cellulam, ferret saginam, magistrum, personam denique sceleris? mea depugnasti causa, tua peristi. haec tamen omnia ultima fortunae nomina, ut mihi detraheret, induit sibi. venit in harenam homo nec sceleratus nec infelix. ecquando, iudices, hoc audistis? bonitate sua gladiator factus est!

[23] Utinam, iudices, haec, quae illi speciosa sunt, tam honesta essent et mihi. quotiens ad infelicissimum respexi senem, cuius orbitate vivo, cum confectum cladibus et tantum poenae suae residuum considero, verum fatendum est, pudet me pretii mei. video senem meliore sui parte praesepultum, omnis etiam spei superstitem, orbum, destitutum. illud tamen solacium est, quod, nisi talem amicum habuissem, haec de te dicerentur. huic patri invidiosa quaedam, opinor, et, quae [bene] filii morte pensetur, criminosa liberalitas contigerit egenti. alioquin duo egentes, et circa omnium vel ignotorum domus stipem rogabimus pariter. si quis grandis natu parens est, miserebitur senis, si quis iuvenis filius, miserebitur adolescentis. fortasse proderit mendicaturo mihi, quod ipse aliquando egentem pauperem alui. accipe satisfactionem, in quacumque parte rerum naturae es, amice carissime. non excidere mihi tua mandata; fortuna defecit, opes auferuntur, quod unum mihi relictum est, en polliceor patri tuo vicarias manus. quid vis porro faciam? agrestia opera? delicatior, quod a fortuna non didici, et cotidiani quaestus operis duobus egentibus non sufficit. miserum me! si exsolvere fidem voluero, fortasse mihi in ludum revertendum est.