banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Quintiliano - Declamationes Maiores - Declamatio Maior Octava

Gemini, quibus erat mater et pater, aegrotare coeperunt. consulti medici dixerunt eundem esse languorem. desperantibus reliquis promisit unus se alterum sanaturum, si alterius vitalia inspexisset. permittente patre execuit infantem et vitalia inspexit. sanato uno accusatur pater ab uxore malae tractationis.

[1] Quamvis, iudices, plurimum infelicissimae matris adversis miserationis abstulerit, quod ex duobus liberis pari desperatione languentibus alter evasit, et plerisque maximum dolorem prima fronte tractantibus videatur aviditas gaudiorum, ut modo ad totius orbitatis redacta patientiam iam non sit unius salute contenta, non possumus tamen affectibus vestris non hanc primam tristissimae calamitatis allegare mensuram, quae ex ipsa quoque solacii sui condicione descendit: minus misera quereretur de marito, si sanari nec ille potuisset, pro quo est frater occisus: nunc infelix par non est dolori, nunc non invenit ulla solacia, ex quo sibi videtur filium perdidisse victurum. super impatientiam tristissimae orbitatis increscit, quod intellegit illum non sine sanitate fuisse languorem, nec persuaderi miserae potest perituro laborasse fato, in quo inventum est, quod sanaret alium. captet licet crudelissimus senex parricidii immanitatem metu maiore protegere, non invenio, unde colligi possit utrumque fuisse moriturum; ex duobus aegris non periit nisi qui occisus est.

[2] Ante omnia igitur illud a vobis infelicissima mater petit, ne maximi sceleris ideo decrescat invidia, quia pati videtur et reus ex orbitate tantundem. non perdidit filium, quisquis occidit. explicat a dolore patrem, quod sibi videtur fecisse rem maximam et in locum iuvenis amissi substituit de vanitate solacium. alia est, alia condicio matris, quae medico non credidit, apud quam saevissimae condicionis immanitas fidem non potuit impetrare temptandi. pro utroque timuit, pro utroque speravit. facinus est eum maioris pietatis videri, qui de morte filii potuit alterius vel certa salute transigere. sic debetis odisse patrem, tamquam duos occiderit, cuius non interfuit, uter occideretur.

Est tamen, sanctissimi iudices, quod de crudelissimo parricida queri possit non sola mater: adiecit humanis calamitatibus ipsam sanitatem et morborum languorisque violentiam medicinae concessit. filium occidit, si ipsi creditis, fortasse moriturum, et hominem, cuius caritas debuerat ipsa desperatione crevisse, in hoc solum impendit, ut tantundem superesset incerti. non exonerat, iudices, immanitatem saevissimi patris, quod ha<n>c ratione<m> credidit: de languente filio rem inauditam, rem facere crudelem unam rationem habet, si ipse sanetur.

[3] O tristior indigniorque semper mensura calamitatum, magna felicitas! huncine fecit exitum illa modo civitate tota conspicua mater, ille indiscretus ab utroque latere comitatus, ille gaudentium dulcis error oculorum? quid mihi mortem nuntiatis unius? perdidit misera geminos.

Passi sunt enim languorem miserrimi iuvenes sine dubio pariter unaque, non fraternitate, non animae corporumque consortio, sed condicione fragilitatis humanae, qua sic extranei quoque duo languere potuissent, non negaverim terribilem, gravem, et parentibus utique metuendum, de cuius tamen adhuc, ut parcissime dixerim, remedio quaereretur. quid refert, an medici consenserint utrumque periturum, cum eundem dixerint esse languorem? manifestum est de duobus non dixisse verum, quos de altero constat esse mentitos. iam tamen, iudices, de tam perdita pronuntiatione non querimur, quod aegros, quos sibi videbantur explicare non posse, parentibus crediderunt; innocentior est simplicitas desperare, si remedia non noveris, et hanc ignorantiae malo probitatem, ut languorem, quem nescias, tantum neges posse sanari. maximi tamen virorum et quibus <g>ratissima solvendo non sit humanitas, si sciebant hoc genus curationis et illud non indicare voluerunt.

[4] vultis, ut illos mentitos breviter probem? desperaverunt de languore, cuius remedium, si patri creditis, alius invenit.

Sive enim, iudices, vanissimus nescientium vidit hanc patris in periculo liberorum rigidam nimiamque patientiam et hominem in filiorum languore sollicitum de remedio generis humani, sive captavit ex hoc velut quandam artis imaginem imitari, quod sanare non poterat, et ignorantiae pudorem tegere magno temptavit incerto, sive, ut aliud videretur dixisse quam reliqui, verba desperationis incredibili vanitate variavit magnaque miseros parentes ambage suspendens tutissimum putavit promittere, quod deberet nemo experiri: causas quidem se dixit ignorare morborum, sed salutem spopondit unius, si licuisset alterum occidere, lacerare, perspicere. en, cui pietas patris, cui credere sollicitudo debuerit: dixit se scire remedium, quod nesciebat!

Vultis intellegere, iudices, nihil inpatientia caritatis fecisse patrem? non retulit ad matrem. adacta est a morte filii vel sanitate discedere. non propinquos consuluit, non amicos, sed sua tantum persuasione medicique contentus, quod nocentius est, quam si ipse occidisset, alterutrum potuit eligere. dicat nunc parricida, quid fecerit illud, quod etiam de <tam> similibus, tam paribus aegris in alterum desperatio illa praevaluit. si medici non interfuit, utrum occideret, constabit vivere utrumque potuisse; si interfuit, constabit non eundem fuisse languorem.

Qualis fuerit illa curatio, quid passus sit iuvenis in morte, qua medicus parabatur, omnium adfectibus, omnium cogitationibus liquere crediderim, ideoque parcimus auribus matris.

[5] breviter tamen longae crudelitatis explicanda saevitia est: ex omnibus, quae pertulit, levissimum fuit, quod occisus est.

Non est, quod veniam tristissimae curationis paret, quod videtur in alio fratre explicata promissio: an alterum medicus sanaverit, fortuna viderit; quod negari non potest, alterum medicus occidit. erumpit hoc loco mulier infelix et tota libertate proclamat: 'redde mihi,' inquit. 'marite, filium, quem tibi pariter medicoque commisi, <recipe quem mihi credidisti>. hic est ille vester insanabilis, ille moriturus, hic, quem permiseras medico, si maluisset, occidere. vides, quid profecerint anxia vota pietatis, sollicitae preces. dum iam frigidi pectoris calorem superpositis revocamus uberibus, dum frigentia membra continuis osculis et spiritu trepidae matris animamus, dum labentes oculi ad nostras exclamationes nostrosque planctus admissa paulatim luce laxantur, dum multa mentior, multa promitto et fratrem dico sanatum, respexit ad vitam, convaluit, evasit. non tamen iacto pietatem, non arrogo mihi prosperae curationis eventum. quid hunc sanaverit, vis scire breviter? quod potuit utrumque sanare.'

[6] Pudeat vos, o iura legesque, quod miserrimi sexus dolorem his clusistis angustiis. ita maritum, quod occisus est filius, malae tractationis uxor accusat? perdiderunt legis huius auctoritatem, quae ad illam uxorias querelas, matrimoniorum solent deferre delicias; ego illam datam miseris tantum matribus puto. potest autem ab iniquo coniuge explicare divortium, et contra maritales tuetur iniurias, ut nolis praestare patientiam. illis succurrit, quas nefas est abire, discedere, quas in pessimi coniugii durum perpetuumque complexum communium pignorum nexus artavit, quae malos maritos pariter et patres nec relinquere nec ferre sufficiunt. facinus est ideo evadere maritum, quia damnaretur, si de illo minore dolore quereretur. itaque impudenter facit, quod pro detracto ~matrona cultu negatoque comitatu, fastiditis noctibus pulsataque facie filium complorat occisum? sileo adhuc illa, per quae parricidii crevit immanitas; occisum filium obicio, puta luxuriosum, perditum, nocentem, fingite hoc patrem ira, indignatione fecisse. quantum facinus sit filium occidere, nemo magis fatetur, quam qui vult videri se illud fecisse pro filio.

Ecquid, iudices, vel ex hoc totus animus mariti, tota tristissimae coniugis calamitas perspici potest, quod se negat matri communium liberorum debere rationem? placet ergo, mortales, ut de hominibus, in quos plus ex harum sanguine, ex harum transit anima, non habeant partem nisi tantum doloris? solos ergo communicabit misera planctus, et ab omnibus consiliis, quibus ordinatur iuventa, vita disponitur, extranea vilitate seposita circa maerores tantum lacrimarumque consortium orbitate iungetur?

[7] si mehercules fas est aestimare, utri plus parenti debeatur ex liberis, non improbe totam potestatem sibi vindicabit adfectus, qui decem mensibus ante vestram incipit diligere notitiam, et, cum vos patres gaudium primum faciat oculorum, ante sunt conscientia matres. facinus est ideo tantum illis minus licere, quia minus facere sufficiunt. vos estis, qui crescentes adhuc in peregrinationes, qui iam adultos in castra magnorum parentum vanitate dimittitis. erubescitis desideriis tamquam infirmitate, et, unde velocissimus transitus est in rigorem, liberos vultis amare patientia. quam multa ideo tantum de filiis, quia licet! et frequentius potestatis vestrae iactatione tamquam aliquo gravitatis genere delinquitis. non habet orbitas vestra lacrimas; super ardentes rogos tenetis inconcussam rigidamque faciem, itis obviam consolationibus, et, quod omnem modum feritatis excedit, captatis in magna calamitate laudari. quicquam ergo erit, quod de communibus pignoribus non pari mente, pari [im]patientia, vel, si necessitas postulet, pari rigore faciatis? mali tantum patris interest, ut matri minus liceat.

Sane cedat vobis circa regendas communium pignorum mentes sexus infirmior; vos mores, vos vitae genus, vos matrimonia ceterosque actus vestra persuasione firmetis; numquid arrogans consortium, numquid impotens societas est liberos communes esse languentes? si quis immo pudor est, cede nunc tota potestate matri, illius si in aegri toro proximus locus, haec adhibeat fomenta, porrigat cibos. si quid impatientia, si quid flagrantium viscerum poscit infirmitas, mater neget, mater indulgeat. illas, quas immodicus ardor discutit, vestes haec super fatigatos reponat artus, illas iactatas toto lectulo manus sedulo contineat affectu.

[8] frustra captas videri velut timore mat<er>nae caritatis ab omni curae ratione sepositus. cum circa curationes liberorum non consentiunt parentes, curationis est culpa, non matris.

Quid, quod filium occidit innocentem, cui nihil obicere, nihil poterat irasci? filium, si ipsi creditis, pro fratre mori paratum, cuius suprema ferre non poterat? novum, iudices, et incognitum rebus humanis audite facinus: iam parricidium pietas, caritas et impatientia orbitatis admittit! malo odium, querelas, execrationes, quam ut quis liberos affectu, quo servantur, occidat. quid refert, an per hoc alterius filii anima redimatur? si parricidium fas est ullas accipere causas, filius propter se tantum debet occidi.

Adicite, iudices, immanitati, quod occidit aegrum. omnibus equidem mortalibus maiorem crediderim de languore venire reverentiam, et illorum quoque, quos inter supplicia pereuntis avido spectamus assensu, iuxta valetudines tamen morborumque violentiam quodam innocentiae favore miseremur. in carceribus et in illa profunda nocte poenarum religiosius ille anheli pectoris pallor inspicitur; non sic confundunt obvios gravibus catenis colla stridentia et diutino squalore concreta facies ut ille, quem ad singulos conatus gressusque labentem vix trahit impellitque longus ordo vinctorum, et inter tot destinatos totque perituros omnium tamen in se retorquet oculos unus aeger.

[9] quid ais? tu illum, quem nunc nefas est castigare, reprehendere, cuius auribus parcere debuerunt saeviora verba, quem, si quid negares, videreris occidere, ferro, vulneribus aggrederis? non potest hinc tibi venire defensio, ut hoc sis pro alterius salute commentus. inter duos liberos pari desperatione languentes da bonum patrem: non praeponderabit alterutrum, non eliget, sed, ut incertum orbitatis evadat, ipse morietur.

Temptat hoc loco, iudices, crudelissimus senex excusationem temeritatis suae de medicorum trahere consensu: 'desperaverant,' inquit, 'de duobus.' sepono paulisper immanitatem patris, qui credidit, et de arrogantissimae persuasionis hominibus queri [de] totius generis humani nomine volo. quam multas artes, misera mortalium sollicitudo, fecisti! fato vivimus, languemus, convalescimus, morimur. medicina, quid praestas, nisi ut iuxta te nemo desperet? dicturum me putas: 'non credo renuntiantibus, non accedo, cum deserunt relinquuntque languentes'? ego vero medicis non credo sperantibus. aspicite maiorem partem generis humani et, si me interroges, illam robustiorem, illam adhuc in prima rerum naturae veritate viventem: nullos artis huius novit antistites, nec minus tamen bellorum vulneribus morborumque medetur incursibus; non disputationum vanitate sollerti, sed experimentis et, invicem per similes dissimilesque casus observatione ducente, tradita ratione succurrit. non medicina sanat, sed quicquid videtur sanasse medicina est.

[10] quo vultis animo feram, quod ars, quantum dicitis, inventa pro vita, si dis placet, auctoritatem famamque captat, ut longe ventura suprema prospiciat, ut adesse fata denuntiet, quae nec timentur, et maxima scientiae pars esse coepit sanare non posse? quisquamne ab homine, qui adhuc loquitur, spirat, intellegit, sic recedit, quemadmodum relinquitur exanime corpus, et ibi finem vitae putabit, ubicumque scientiae substiterit infirmitas? si fragilitatem mortalitatis incertosque velimus aestimare casus, tantundem periculi habet omnis aeger. iniquissimum est desperationes vocari, quotiens remedium medicina non invenit, et angustias sive artis seu mentis humanae ad invidiam referre fatorum. nihil magis interesse omnium puto, quam ut spes pro homine tam longa quam vita sit. unde putatis inventos tardos funerum apparatus, unde, quod exequias planctibus, clangore magnoque semper inquietamus ululatu, quam quod facinus videretur credere tam facile vel morti? vidimus igitur frequenter ad vitam post conclamata suprema redeuntis. plerique convaluerunt neglegentiae bono, quosdam explicuit quicquid alios fortassis occideret, hos indulgentiae temeritas, illos adiuvit desperationis audacia.

[11] detur fortassis huic arti perspicere morbos, profutura meditari, sed unde sciret, quantum inter viscera latentesque pectoris sinus unicuique animae natura concesserit, quam proprietatem spiritus, quam corpus acceperit? non tam variae mortalibus formae, nec in vultibus nostris sedet tanta diversitas, quanta latet in ipsis dissimulitudo vitalibus. inenarrabile, indeprehensibile est, quicquid nos elementorum varia compago formavit, et, prout in nos plura seu rariora de terrenis seminibus caelestibusque coierunt, ita vel duramur tacita ratione vel solvimur. an desperantibus credi debuerit, vos aestimabitis; qui negarunt aegros posse sanari, nec in hoc probaverunt, qui evasit, nec in illo, quem non languor occidit.

Iustas mehercule haberet mulier causas querelarum, si nova incognitaque ratione vel utrumque servasses, numquam ex magno venit affectu incredibilia vel profutura temptasse, et in re, quae plus de incerto habet, temeritas experimenti solam probat desperationis audaciam. quid refert, cuius sit condicionis aeger, quantum adhuc spei, quantum videatur habere de vita? sacrosancti sint parentum metus. dii non sinant, ut ex liberis vilior incipiat esse periturus. medici desperaverunt; quid istud ad patrem? spera tu, iube sperare matrem, tuis potius affectibus, tuis crede votis. et hoc de parricidii facilitate est circa filiorum languorem ad desperantes potius accedere. fidem habes hominibus, quos mentiri alius affirmat, contra quos iterum credis uni? ~praesertim si me~ hercule de tua feritate sentirem, si in quacumque filii curatione non adhiberes propinquos, non interrogares amicos, non respiceres ad matris animum; non hanc primam impatientiam, non hunc consulis timorem? de nullo filio minus debet soli sibi permittere pater, quam qui videtur utique moriturus.

[12] 'Fratres,' inquit, 'et gemini erant, ideoque credibile est illis eundem fuisse languorem.' rogo, quis in ullo mortalium ferat ignorantiam pariter et adfirmationem? quisquis nescit, quod genus languoris sit, non potest scire, an idem sit. nihil, iudices, in rebus humanis voluit esse rerum natura tam simile, quod non aliqua proprietate secerneret. quid refert, an ex isdem prima illa duorum corporum animorumque conpago seminibus oriatur? sibi quisque firmatur, sibi quisque componitur, et duo pluresve fratres nascuntur fato singulorum. hanc ipsam indifferentiam, quam mirantur occursus, stupent civitatis oculi, parentum tamen agnitio dinoscit, separat notitia nutricum, et fallentibus notis est rursus, quod faciat ipsa similitudo dissimile. in plerisque, quamvis sit indiscreta facies, invenitur tamen alius oris sonus, habitus, incessus, seu, ut ipsa consentiant, diversa mens, contrarii mores et vitae genera rixantia. quid, quod non eandem esse naturam geminorum probat etiam fortuna dissimilis? hunc pressit paupertate perpetua, illum insperatis opibus excoluit, illius per titulos, honores, illius per ignobiles obscurasque sordes totam duxit aetatem. simile est quicquid accipiunt ex homine gemini, dissimile quicquid ex fato. nec enim tam pariter in lucem de maternis exiluere visceribus, ut illos eadem origo signaverit:

[13] quantum putas interfuisse temporis, dum primum uteri pondus egeritur, dum parumper exonerata vitalia altero rursus homine laxantur? breve fortassis exiguumque videatur inmortalibus oculis, sed si terrena mente perspicere velis orbis huius vastitatem, scies multum esse, quod inter duas transcurrat animas. volvitur super nos haec caeli siderumque compago, et praecipiti per proclive decursu ~totius diei noctisque brevitate emensus orientis occidentisque cursus~ diversi siderum in primo statim ortu rotato se rursus axe consequitur. hoc tu parum credis esse spatium, quod diversis pariter rebus impletur? quantum inter illa transcurrentis horae momenta nascitur, perit! igitur quando umquam peregrinati sunt una, militavere pariter? quid non diducti separatique fecerunt? quando illos languor, quando suprema iunxerunt? et quandoque sit necesse est <aeger> alter ex geminis: quod pariter languerunt, non sic accidit quomodo fratribus, sed quomodo duobus. non eodem fato languere geminos quemadmodum vultis brevius probem, quam quod nec uterque occisus est nec uterque sanatus?

Sed fingamus hoc esse verum, quod desperaverunt medici; relinque nobis, pater, innocentiam calamitatis. salva solacia sint de liberis, quos tibi videris non perdidisse nisi fato. quis ex parentibus nescit in hanc se mortalitatis procreare legem? sed indigni exitus supra orbitatem sunt. Ideo magis flemus illos, quos bella rapuerunt, hausit incendium, naufragia merserunt. fortius feras inter adsidentium manus, inter suorum officia labentes, cum se invicem oscula, cum se satiavere sermones, cum data suprema mandata sunt, et se scit pietas omnia fecisse pro vita. igitur verum dixerim: illos mori credimus, hos perire.

[14] Non invenio, quemadmodum excusationem pater de consensu possit accipere medicorum. hoc est, quod omnem comparationem feritatis excedit: filium pater propter hominem occidit, quem non putavit posse sanari. quod tu monstri portentique genus es? habes parricidii patientiam, non habes orbitatis; ita demum potes filii mortem, si facinus adieceris! tu occidis, quia desperavere medici? quererer mehercules, si reliquisses, si quid de continuatione curae sollicitudo laxasset. nihil ergo plus facies quam illi, qui nunc plures circumeunt fortassis aegros, quos detrahit, quos avocat alia curatio? filios saltem committe vel matri; de fortuna queratur, diis faciat invidiam. mulieri, quae ferre non potest, quod videris desperasse, numquam ex hoc rationem reddas, quod occideris.

Quis hanc, iudices, inpudentiam ferat? temptat pater, ut et huic rei credatis, quod desperaverunt omnes et quod speravit unus. nostrae quidem querelae sufficit non convenisse medicis, et cum inventus sit, qui contra sensum desperantium genus aliquod sanitatis adferret, fas erat, iudices, ut adhuc inveniretur alius, qui laetiora, utiliora promitteret. hoc nunc me queri putatis, quod in re, de qua credere nec omnibus debuisset, accessit uni? non interest, an supersit remedium, quod temptare non debeas, et ubi tantundem periculi sp[er]es quantum desperatio habet, melior exitus est, qui facit miseros innocentes. quid invidiam prioribus medicis paramus? nemo magis desperat, quam qui se negat nosse languorem.

[15] Quid ais, pater? ita tecum quisquam sic audet agere de duobus filiis tamquam de duobus <s>ervis? tu ex geminis alterum occidendum dabis? non ferrem, si separare expositurus auderes, si contentus esses educaturus alterutrum, non ferrem a piratis captum filium alterius vicaria servitute redimentem. tu de orbitate facies vices, et casum singulorum per utrumque diffundes? parricidium vocarem, si promittente medico, quod sanaret unum, posses eligere periturum. paene crudelius est geminos dividere quam perdere. en scientia, cui debeat credi! negat se scire causas languoris, deinde promittit quicquid licere non deberet nec intelligentibus: 'occidam,' inquit, 'deinde sanabo.' memineris, pater, in hac condicione prius esse, ut occidas. non est tanta pietas servare filium, quantum facinus occidere. tu nunc hoc putas profundae artis esse secretum? verba tantum desperationis involvit, et homo cautissimae vanitatis captat illam novissimam circumire veritatem. vides, quanta promissum suum experimentumque caligine medicus involverit: numquam constabit, an fuerit languore moriturus aeger, qui aliter occiditur. 'non novi,' inquit, 'languoris genus.' post hanc vocem mehercule non deberes committere aegros, etiamsi vellet experiri potionis haustus, ciborum fomentorumque novitates. 'nescio,' inquit, 'sed, si permiseris alterius aperire vitalia, pectus effringere, remedium fortassis inveniam.' iam excusatus es, medice, matri: sperasti, ne tibi crederetur.

[16] Differo paulisper, quod de fratribus, quod de geminis, quod pater hoc facit non consentiente matre; publico potius mortalitatis contendo nomine non debere genus istud curationis admitti. peractum est velut de genere humano, si nobis pro salute aegri opus est morte hominis alterius, et paene ratio sanitatis intercidit, si consumit medicina tantundem. ego quemquam dicentem feram: 'ut inveniam valetudinis causas, date mihi corpus aliud, alia vitalia; occidam, deinde salutaria quaeram, profutura meditabor'? ita non facilius est nosse languorem? quae haec est inpudentia crudelissimae vilitatis? aegrum placuit occidere, ut inveniretur, cur non debuisset occidi!

Nullum, sanctissimi iudices, natura morborum genus solis visceribus abscondit, et quicquid causas valetudinis de vitalibus trahit, in corpus emanat. inde pallor, inde macies, quod ad interiorem dolorem superposita consentiunt. non invenio, cur hominem vulneribus exquiras, cum remedia quoque vitalibus per corpus immittas, et in latentes meatus <per> haec, quibus tegimur, medicina descendat. cur ergo non eadem ratione languor admittit intellectum, qua sanitatem? prodit abditos profundosque morbos aut citatior clausi sanguinis cursus aut crebrior anhelitus laborantis animae. crede de his ante omnia sensibus, oculis tuis, et ipsos, de quibus agitur, modo singulos, modo pariter interroga, cui potissimum parti grave tacitae pestis pondus insederit, unde prorumpat in gemitus conscius dolor. medicus, qui per haec non potest invenire languorem, non invenit nec remedium.

[17] Quid? si aliquid sanato medicina potest praestare rationis, sufficit, quod, aliquando iam facta exanimis hominis inspectione, ad totius intellectum naturae medicina profecit. quid adlaturus huic aegroto es, quod non tot saeculorum, tot languentium experimenta deprehenderint? vis tu potius hac audacia, qua secreta languoris exquiris, remedia temptare? brevior via sanitatis humanae, propior nostrae salutis utilitas est. si viscerum nimius ardor stricta circa se membra duravit, adhibe remedia laxantia. si fluitat nimis aeger humoribus, praesto sint, per quae pressis clusisque venis in novas vires corpus arescat. si parum prodest abstinentia, rursus ciborum qualitate foveatur. si spiritus receptis premitur alimentis, ad puriores meatus ieiunio fameque tenuetur. contigit tibi magna experimentorum materia, medice: aegri duo et languor idem. non est opus, ut expectes, quando se per unius hominis patientiam explicet profuturorum magna diversitas; potes experiri pariter eadem, consentanea, diversa, pugnantia. nulla ratio est vulnerum, sanguinis, supremorum. quemadmodum sanari debeat alius aeger, scire non possis nisi ex homine sanato.

Quid, quod, etiam ut idem sit valetudinis genus, necesse est tamen duorum corporum diversitate varietur? numquam in alienis visceribus invenias totum, quod de altero quaeras, et alius languor est, <si> alius aeger. cur maximum nefas alterius filii salute defendis? homo, in quo sola quaeritur causa languoris, propter medicum occiditur. adice, quod nec deprehendi ex sanato potest ullius causa languoris:

[18] quicquid nos in vitia morborum a naturali sanitate commutat, facit aut nimii sanguinis pondus exaestuans aut superfluens calor aut ultra naturalem modum humor exundans aut spiritus per tacitos meatus non solita laxitate discurrens. quid horum, si vitalia ferro vulneribusque resecentur, salvum potest esse languentibus, cum compressi spiritus laborem protinus ille reserati pectoris meatus emittat, sanguis isdem pariter deprehendatur egrediaturque vulneribus? an fas putatis, ut suam servent viscera nudata faciem, ut nihil perdat ex priore natura illud pectoris vitaeque secretum, cum admisit oculos? plurimum in nobis etiam timore mutatur. quantum aufert sollicitudo, gaudium, dolor et aliquis subitus adfectus! quotiens, dum ad curationem praeparatur aeger, dum componitur ad sua remedia corpus, medentium manus anima destituit! iam vero ad singulos ictus et longissimas vulnerum moras quantum ex toto homine convertitur clamore, gemitu! necesse est omnis perire, quibus continetur vita, causas, quotiens ipsa vita consumitur, et cum homine, qui propter intellectum languoris occiditur, ipse quoque paulatim languor emoritur. Differ saltem, pater, hanc crudelitatem; quicquid ex filio facis, facies ex cadavere. si potest deprehendi languor, dum occidit, facilius, cum occiderit.

Interrogare mehercules hoc loco libet, utrumne periturum pater an medicus elegerit. negavit sua interesse, quem occideret. hoc, si et alter perisset, probaverat utrumque fuisse periturum; cum convaluerit, probat utrumque victurum. ad saevissimam curationem potuit aegrum facilius mehercules explicare, si esset unici pater. sufficit ergo comparare, decernere? non iterum ille tibi pretiosior, ille melior incipiet esse victuro?

[19] ubi est <im>patientia, qua vix dimittitur cadaver in rogos, qua corpus exanime detinetur amplexu? dii immortales, quam saeva, quam crudelis est ipsa cunctatio! dum deliberas, dum unumquemque detrectas, parricidium in utroque consumis. duorum vilitate fit, ut ex fratribus possit alteruter occidi. numquam, iudices, res tam horribilis inauditaeque feritatis admissa est: filium pater propter eum occidit, quem etiam ipsum poterat occidere!

Transfert, iudices, reus in medicum electionis invidiam: 'ille,' inquit, 'aestimavit, ille decrevit,' ergo manifestum est non parem fuisse languorem: ex duobus aegris plus habuit spei, propter quem debuit alter occidi. recede paulisper, mulier infelix; filii tui nobis referenda curatio est. felices aegri, qui languore moriuntur, qui supremos anhelitus inter suorum amplexus, inter suorum adloquia posuerunt! ut erat iuvenis primo ipso comparationis incerto, mox electione cruciatus, abacta est a perituro prima mater, et modo sedula ministeria servorum repente mutata sunt in mortis officia. detrahuntur trementibus velamenta membris, et ut grassaturas manus totum corpus admitteret, nudatur miserabilis ac deflenda macies. toto deinde tenditur toro, et ad inmobilem rigidamque patientiam per omnia lectuli spatia duraturus exponitur. accipit carnifex ille telum, non quo dextera statim totum vulnus inprimeret, sed quod leviter paulatimque discindens animam in confinio mortis ac vitae librato dolore suspenderet. haec exhortatio, hoc fuit perituri iuvenis adloquium: 'fortiter dura, patienter admitte; sanabitur frater. non est, quod exanimeris metu, dolore deficias. cave viscera exclamatione ne lasses, anhelitu gemituque concutias, ne remedium pereat alienum.'

Passus est miser discurrentem per omnia reserati pectoris improbum vagae artis errorem.

[20] contentum fuisse medicum toto homine discentem primo putatis aspectu? egesta saepe vitalia, pertractata, diducta sunt; fecerunt manus plura quam ferrum. stat iuxta medicum pater apertis visceribus inhians; stillantem animae sedem cruentis manibus agitantem ne festinet, hortatur, iubet altius diligentiusque scrutari, interrogat, dubitat, contendit, adfirmat et accipit de filii morte rationem. at mulier infelix clusis advoluta foribus cruentumque secretum toto corpore effringens velut super busta tumulosque clamabat: 'audi, miserrime iuvenis, si quis adhuc tibi superest sensus, exaudi: non permisit hoc mater, crede orbitati meae, crede lacrimis; nec frater hac vellet ratione sanari.' inter haec reficiebatur miser haustibus, detinebatur adloquiis, conprimebatur residuus cruor, cludebantur aperta vitalia. nemo umquam tam nova pertulit commenta saevitiae: tamquam sanaretur, occisus est. ite nunc et quaerite, an potuerit medico sanante vivere, qui tamdiu vixit, dum occiditur.

[21] Vos tunc putatis illius tantum languoris medicum quaesisse causas? quaesivit quicquid nesciebat, et usus occasione rarissima in omnem voluit proficere novitatem. dii inmortales, quantum infelix iuvenis animae, quantum sanguinis, quantum habuit ex vita, qui pertulit ordinem longissimae curationis! vix aegro misero licuit mori, vix a cruciatibus suis anima dimissa est. inventum putatis esse languorem? inventum est illum potuisse sanari. agedum commento tuo, senex, superbus exulta; habes quod liberis, quod parentibus, quod inputare saeculo possis: fecisti medicum parricida meliorem.

Libet mehercules intueri par illud: aegrum videtis hominem, qualem non salutares medentium manus, non ars inventa pro vita, sed diri ferarum rabidique morsus et animalium fames satiata destituit; hinc alium, in novas vires recensque robur reddito vigore surgentem. vultis scire, iudices, unde venerit tanta diversitas? illum pater curavit, hunc mater. 'quantum,' inquit, 'misera pertuli laborem, dum tam magnam foveo tristitiam! non fuit mihi rixa cum morbis nec cum repugnantis valetudinis rigore contentio. totus in lacrimas maeroremque resolutus oderat lucem: respuebat cibos, fastidiebat haustus et vitam parricidii pudore fugiebat. in omni proclamatione gemituque frater, ille diebus ac noctibus cogitationes, ille torquebat oculos.' de quibus tu aegris, inpotentissima medicina, mentita es? non fuit, non fuit solo languore periturus, quem non potuit nec mors fratris occidere.

'Quid igitur,' inquit miserrima feminarum, 'saevissime senex, ex hac recordatione tristissimae orbitatis ad hos vultus faciemque converteris?'

[22] sine dubio filius est et post gravissimas denuntiationes redditus vitae, sed ignoscat natura, pietas: non est solacium matri unus ex geminis. felicior ille dolor est, quo transigi saltem cum oculis potest; <hic> renovatur, accenditur, et in his vultibus illum cotidie putat videre pereuntem. sed et ipse gaudio redditae vitae laetitiaque non fruitur, nec se credere potest caritate praelatum, quem medicus elegit. sentit infelix, cuius orbitatis unicus sit, quibus lacrimis perfundantur oscula, quam magnis profundisque suspiriis concutiantur amplexus. misera verecundia sanitatis ingratae: pretium sibi videtur fratris occisi.

Convertitur hoc loco, iudices, mulier infelix et velut ad quandam praesentiam amissi iuvenis 'sive,' inquit, 'tandem securitate mortis explicitus in aliquo <angulo> sedis aeternae pudore requiescis, sive exclusus ac vagus et inter fabulosa supplicia metuendus adhuc laceratione per stupentes horrentesque manes umbra discurris, audi miserrimae matris iniquissimam conplorationem. non quidem licuit mihi in illud conditorium cubiculum tuae mortis inrumpere nec supra carrissima membra prostratae meis vulnera tua tegere visceribus. quod solum tamen potui, corpus, quod medicus, quod reliquerat pater, hoc sinu misera collegi ac vacuum pectus frigidis abiectisque visceribus rursus implevi, sparsos artus amplexibus iunxi, membra diducta conposui et de tristi terribilique facie tandem aegri cadaver imitata sum. hoc est tamen, quod de tristissima orbitate praecipue ferre non possum: propter fratrem videris occisus, nec tamen umquam constare poterit, an tu sanaveris fratrem.'