banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Quintiliano - Declamationes Maiores - Declamatio Maior Septima - 9

Brano visualizzato 894 volte
[9] felices, dives, quos tortor interrogat, qui non habent in sua potestate credentis! impatientissima res est posse, cum velis, desinere torqueri.

'Quin potius,' inquit, 'probas?' fiduciam hominis, qui sciat hoc me vidisse solum! sine dubio, dives, multa te poterant argumenta convincere, si deferret alius, et eras manifestissimus reus, si mihi percussor quaerendus esset. quis enim credibilior in caede pauperis quam dives inimicus, aut de quo facilius constare posset scelere, <quam> quod non habet nisi de sola ultione <rationem>? non invenit multa verba vidisse; nec mihi debet perire probatio ista, quia poteras et accusari. exigit probationes, cum facinus sic disposuerit, ne possit probari. quem mihi nox testem, quos praestare potuit oculos nuda semper, incomitata paupertas? tibi servus a conscientia sceleris summovendus fuit et ista ratione, <ne> quis interesset, quem putares posse torqueri, et totum facinus in has angustias redegisti, ut illud soli scirent, qui facieba[n]t et cui non crederetur. numquid dubitaretis credere, si alius sciret hoc scelus? facinus est ideo filii mei perire vindictam, quia pater vidi.

Ego vero, iudices, et ex hoc, quod recusat dives quaestionem, partem probationis implevi: accusatoris tormenta numquam timebit reus, nisi de quo credi potest et ante tormenta.

'Cur,' inquit, 'si mihi causae sceleris simultates nostrae erant, non te potius occidi?' saeve, crudelis, ego te hoc maxime argumento percussorem probo, quod mihi pepercisti. tuum fuit hoc, inimice, commentum, occiso filio servare patrem. parcendi tamen mihi vel haec fuit ratio, quod defendi non poteras, si duo perissemus.

Siamo spiacenti, per oggi hai superato il numero massimo di 15 brani.
Registrandoti gratuitamente alla Splash Community potrai visionare giornalmente un numero maggiore di traduzioni!

Siamo spiacenti, ancora non è presente una traduzione di questo brano!
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!