banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Quintiliano - Declamationes Maiores - Declamatio Maior Sextus - 18

Brano visualizzato 936 volte
[18] transeo hirsutos hostium vultus et immanium barbarorum feros fremitus, tantumque mihi cotidie esse metuendum, quantum pati captus, audere pirata potuisset. nihil est desiderio suorum gravius; timui, ne quem ex meis viderem. nihil tempestate minacius; cotidie naufragium optavi. nam mortem, confiteor, senili inertia una causa minus cupiebam: ne defunctum nemo sepeliret. quam vestem relictam captivo putas, nisi quae praeda non erat? quales epulas cibosque praebent, qui ipsi rapto vivunt? nam illa quidem satis digne quis dixerit, udum carcerem et inundata sentina vincula et impositum nuda trabe inrequietum latus, revinctas pone tergum manus, alligatos, tamquam esset, qua fugeremus, pedes? solae in carcere tenebrae iuvabant. saepe de auribus questus sum, quae sonum flagellorum gemitumque caesorum quamvis impexis obrutae comis acciperent, dira metus sui exempla. miserum me, fili: nempe morbo peristi. compara terram mari, domum navi, lectulum carceri, libertatem servituti, desiderium oculorum totius corporis damno. quo nos longius ducit calamitatium nostrarum misera contentio? caeci etiam litigare possunt, captivi nec vivere.

Siamo spiacenti, per oggi hai superato il numero massimo di 15 brani.
Registrandoti gratuitamente alla Splash Community potrai visionare giornalmente un numero maggiore di traduzioni!

Siamo spiacenti, ancora non è presente una traduzione di questo brano!
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!