banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Quintiliano - Declamationes Maiores - Declamatio Maior Sextus - 17

Brano visualizzato 1027 volte
[17] non debet dolere quispiam, qui potest gloriari.

Quamquam cuiuslibet et quacumque causa hunc incursum passae levius est tamen malum feminae: non enim navigatis, non legationem obitis, non frequenti peregrinatione variatis aspectus, non militaris vos, non forensis ratio deducit. alioquin semper estis intra domum, uno plurimum loco levibus officiis adfixae. tuum quidem adfectum si bene novi, nulla magis causa caecitatem doluisti, quam quod ad redimendum maritum ire non posses.

Haec tua calamitas erat; aestimemus meam. nulli quidem gravior visa est quam tibi, audi tamen, quam multa in illis epistolis non scripserim. o fili, in quibus te malis reliqui! iam illa principalis ac maxima dono deum concessa libertas, nec hominum solum sed ferarum volucrumque sensibus fixa et ingenita, primum spolium fuit: me ipse perdidi, teneor venale mancipium, et civis Romanus merces fio, et libertatem senex dedisco, et natus ingenuus venire opto. minimum est: habitamus in fluctibus, hiberni nos ferunt venti; non statio, non sedes, non quies, sed, quod malorum meorum maxima portio est, tam miseri sunt etiam domini mei. cito praetereunda est memoria propter me uxori gravis, mihi propter filium.

Siamo spiacenti, per oggi hai superato il numero massimo di 15 brani.
Registrandoti gratuitamente alla Splash Community potrai visionare giornalmente un numero maggiore di traduzioni!

Siamo spiacenti, ancora non è presente una traduzione di questo brano!
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!