banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Quintiliano - Declamationes Maiores - Declamatio Maior Sextus - 14

Brano visualizzato 1097 volte
[14] accedit illud vel gravius, quod, cum rerum necessitas cotidie nos dividat, si quaedam fortuna parentes nos deprehenderit, quamvis exiguo divisus spatio inpune opem non feret, non succurret, ut hac saltem se calumnia defendat: 'non reliqui, sed non accessi, neque pede, quod aiunt, uno a parente discessi.' solutus erit omni auxiliandi necessitate, quando vestra interpretatione absentia impietatis occasio est. hoc voluisse legum latorem putamus, ut natus ex nobismet ipsis in rebus adversis praesidium parenti labore atque praestantia solveret lucis usuram ubicumque, nisi forte non sumus parentes nisi palam. quid est ergo non deserere? opem ferre, non deesse. omnia haec enim eo spectant, ut auxilio liberorum tuti sint parentes. quod cum ita sit, tam ad me lex ista pertinuit quam ad matrem.

Duo unum vocabamus; videamus, quo ire debuerit. poteram quidem fortiter dicere: 'pater iussi. hoc nomen omni lege maius est; tribunos deducimus, candidatos ferimus; ius nobis vitae necisque concessum est. si non fecerit quod iubeo, non deferam illum ad sepulturam.' necesse habuit parere: non deseruit, sed abductus est. crede, non contemptu tui venit in carcerem.

Siamo spiacenti, per oggi hai superato il numero massimo di 15 brani.
Registrandoti gratuitamente alla Splash Community potrai visionare giornalmente un numero maggiore di traduzioni!

Siamo spiacenti, ancora non è presente una traduzione di questo brano!
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!