banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Quintiliano - Declamationes Maiores - Declamatio Maior Sextus - 13

Brano visualizzato 884 volte
[13] Atque in eo, quod primum proposueram, non ad hanc rem pertinere legem, non diu versabor, neque dubitatione, quam non habet, adferam moram. neque enim puto, si aetas inpediet infantem, valetudo aegrum, res legatum, dux militem, nihilominus obstricta crudelitas non accipiet rationem necessitatis, et cum semel apparuerit patere in eiusmodi causis defensionem, potero plane esse securus, nec timebo, ne teneri videatur filius meus, si non potuit omnibus succurrere, dum in ipsa lege occupatus est. pater alligatus est, mater caeca est; unus utrique filius; magna locorum distantia; habet lex in medio debitorem. duc ad utrum mavis, ad utrumque non potes, nisi hanc condicionem misero imponimus, ut, quicquid fecerit, proiciendus sit: si exierit, mater sepeliri vetabit, si remanserit, pater.

Non puto fore dubium, quin ius in hac lege fuerit et mihi, nisi forte, ut omnia inique iniusteque conquiritis, hic quoque unius occasione verbi aliud putatis iuvare parentes, aliud non deserere, id est, de hoc dubitare vultis, utrum parentibus ubique ferri oporteat auxilia, ut ego aestimo, an vero non mereatur adiutorium, nisi qui praesente filio miser est. nam si deserere in calamitate nil aliud putamus esse quam a misero discedere, duo simul scelera permittimus: primum illud, ut etiam qui aderit, possit inpune nihil praestare, siquidem absolutus est hac lege, qui secundum miserum stetit. quo quidem modo non adiutores calamitosis parentibus filios damus, sed spectatores.

Siamo spiacenti, per oggi hai superato il numero massimo di 15 brani.
Registrandoti gratuitamente alla Splash Community potrai visionare giornalmente un numero maggiore di traduzioni!

Siamo spiacenti, ancora non è presente una traduzione di questo brano!
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!