banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Quintiliano - Declamationes Maiores - Declamatio Maior Sextus - 12

Brano visualizzato 1102 volte
[12] pars enim diversa id nititur parentem fuisse in calamitate eam, quae deserta sit; cuius rei poena est abici insepultum. quid tum fuerit in causa, quid sit postea consecutum, quomodo legem intellegere conveniat, subterfugit dicere, neque a vestigio scripti recedit, sed nuda recitatione contenta est. nos neque omnibus personis neque omnibus causis scriptam esse legem, et iuveni iustas ac necessarias recedendi causas, et, cui rei semper ius satis plenum est, bonum animum fuisse, postremo non hoc esse deserere contendimus, atque eo causam demittimus, ut non sit absolvendus adulescens nisi etiam laudandus. qui autem dubitat, an scripti voluntatem sequi conveniat, is mihi videtur quaestionem temptare ~incertus.

Qua de re ideo pauciora adiciam, quod nobis quoque, si ita pergitis, adferet quandam cavillationem ista sermonis ambiguitas, ac videri potuerit omnem actionem partis adversae prima statim recitatione subvertere. nam lex cum dicit: qui parentes in calamitate deseruerit, . . . Rursusque cum dicit: insepultus abiciatur, non utique id significat, ut non liceat eum sepeliri, postquam proiectus est. quare aut mihi quoque permittite sic agere, quomodo volo, aut, quod magis vestram religionem decet, indignam sanctissimis auribus verborum captionem ex utraque parte praecidite, et, cum filium singularis exempli probavero, fortiter sentite nullam umquam a maioribus nostris poenam scriptam esse pietati.

Oggi hai visualizzato 8.0 brani. Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 7 brani

Siamo spiacenti, ancora non è presente una traduzione di questo brano!
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!